In Catilinam

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

rem publicam, Quirites, vitamque omnium vestrum, bona, fortunas, coniuges liberosque vestros atque hoc domicilium clarissimi imperi, fortunatissimam pulcherrimamque urbem, hodierno die deorum immortalium summo erga vos amore, laboribus, consiliis, periculis meis e flamma atque ferro ac paene ex faucibus fati ereptam et vobis conservatam ac restitutam videtis.

et si non minus nobis iucundi atque inlustres sunt ei dies quibus conservamur quam illi quibus nascimur, quod salutis certa laetitia est, nascendi incerta condicio et quod sine sensu nascimur, cum voluptate servamur, profecto, quoniam illum qui hanc urbem condidit ad deos immortalis benivolentia famaque sustulimus, esse apud vos posterosque vestros in honore debebit is qui eandem hanc urbem conditam amplificatamque servavit. nam toti urbi, templis, delubris, tectis ac moenibus subiectos prope iam ignis circumdatosque restinximus, idemque gladios in rem publicam destrictos rettudimus[*](rettudimus (retu-) α x: retrosimus h: retrudimus bstou ) mucronesque eorum a iugulis vestris deiecimus.

quae quoniam in senatu inlustrata, patefacta, comperta sunt per me, vobis iam exponam breviter[*](breviter α h: breviter, Quirites, αβγ ) ut et quanta et quam manifesta[*](et quam manifesta om. αt ) et qua ratione investigata et comprehensa sint vos qui et[*](qui et α bu: et qui h: qui cett. ) ignoratis et exspectatis scire possitis. principio, ut Catilina paucis ante diebus erupit ex urbe, cum sceleris sui socios huiusce nefarii belli acerrimos duces Romae reliquisset, semper vigilavi et providi, Quirites, quem ad modum in tantis et tam absconditis insidiis salvi esse possemus. nam tum cum ex urbe Catilinam eiciebam — non enim iam vereor huius verbi invidiam, cum illa magis sit timenda, quod vivus exierit — , sed tum cum illum exterminari volebam, aut reliquam coniuratorum manum simul exituram aut eos qui restitissent[*](restitissent remansissent hαγ ) infirmos sine illo ac debilis fore putabam.

atque ego, ut[*](ut bsαγ : om. ahl ) vidi, quos maximo furore et scelere esse inflammatos sciebam, eos nobiscum esse et Romae remansisse, in eo omnis dies noctesque consumpsi ut quid agerent, quid molirentur sentirem ac viderem, ut, quoniam auribus vestris propter incredibilem magnitudinem sceleris minorem fidem faceret oratio mea, rem ita comprehenderem ut tum demum animis saluti vestrae provideretis cum oculis maleficium ipsum videretis. itaque ut comperi legatos Allobrogum belli Transalpini et tumultus Gallici excitandi causa a Lentulo esse sollicitatos, eosque in Galliam ad suos civis eodemque itinere cum litteris mandatisque[*](cum litteris mandatisque post civis ponit Nohl ) ad Catilinam esse missos, comitemque eis adiunctum esse [*](esse T. esse Vhαγ ad Catilinam ante esse hab. bs, post litteras h: del. Richter ) Volturcium, atque huic esse ad Catilinam datas litteras, facultatem mihi oblatam putavi ut, quod erat difficillimum quodque ego semper optabam ab dis immortalibus, tota[*](tota hx: ut toa cett. (cf. Madvig ad Fin. iii. 43, Ac. ii. 48. 139)) res non solum a me sed etiam a senatu et a vobis manifesto deprenderetur.

itaque hesterno die Flaccum et Pomptinum praetores, fortissimos atque amantissimos rei publicae viros, ad me vocavi, rem[*](rem omnem αγ ) exposui, quid fieri placeret ostendi. illi autem, qui omnia de re publica praeclara atque egregia sentirent, sine recusatione ac sine ulla mora negotium susceperunt et, cum advesperasceret, occulte ad pontem Mulvium pervenerunt atque ibi in proximis villis ita bipertito[*](bipertiti bshαγ ) fuerunt ut Tiberis inter eos et pons interesset. eodem autem et ipsi sine cuiusquam suspicione multos fortis viros eduxerant, et ego ex praefectura Reatina compluris delectos adulescentis quorum opera utor adsidue in rei publicae praesidio[*](re (r.) p. praesidio AVαβho: re publica, praesidio Muretus ) cum gladiis miseram.

interim tertia fere vigilia exacta, cum iam pontem Mulvium magno comitatu legati Allobroges[*](Allobroges α l: Allobrogum cett. ) ingredi inciperent unaque Volturcius, fit in eos impetus; ducuntur[*](educuntur hαγ et ante ab illis sup. lin. hab. l., om. hαγ ) et ab illis gladii et a nostris. res praetoribus erat nota solis, ignorabatur a ceteris. tum interventu Pomptini atque Flacci pugna quae erat commissa[*](quac erat commissa del. Halm cum duobus dett. ) sedatur. Litterae quaecumque erant in eo comitatu integris signis praetoribus traduntur; ipsi comprehensi ad me, cum iam dilucesceret, deducuntur. atque horum omnium scelerum improbissimum machinatorem, Cimbrum Gabinium, statim ad me nihil[*](nihil tum αγ ) dum suspicantem vocavi; deinde item arcessitus est Statilius et post eum Cethegus[*](C. Cethegus pauci dett. ); tardissime autem Lentulus[*](P. Lentulus Eberhard ) venit, credo quod in litteris dandis praeter consuetudinem proxima nocte vigilarat.

cum summis et clarissimis huius civitatis viris qui audita re frequentes ad me mane convenerant litteras a me prius aperiri quam ad senatum deferri[*](deferri referrem a: deferrem Halm ) placeret, ne, si nihil esset inventum, temere a me tantus tumultus iniectus civitati videretur, negavi me esse facturum ut de periculo publico non ad consilium publicum rem integram deferrem. etenim, Quirites, si ea quae erant ad me delata reperta non essent, tamen ego non arbitrabar in tantis rei publicae periculis esse mihi nimiam diligentiam pertimescendam. senatum frequentem celeriter, ut vidistis, coegi.

atque interea statim admonitu Allobrogum Sulpicium praetorem, fortem virum, misi qui ex aedibus Cethegi si quid telorum esset efferret; ex quibus ille maximum sicarum numerum et gladiorum[*](et gladiorum gladiorum Aaαβ ) extulit. introduxi Volturcium sine Gallis; fidem[*](fidem ei hαγ ) publicam iussu senatus dedi; hortatus sum ut ea quae sciret sine timore indicaret. tum ille dixit, cum vix se ex magno timore recreasset, a Lentulo se habere ad Catilinam mandata et litteras ut servorum praesidio uteretur, ut ad urbem quam primum cum exercitu accederet; id autem eo consilio ut, cum urbem ex omnibus partibus quem ad modum descriptum[*](discriptum Kayser ) distributumque erat incendissent caedemque infinitam civium fecissent, praesto esset ille qui et fugientis exciperet et se cum his urbanis ducibus coniungeret.

introducti autem Galli ius iurandum sibi et litteras a [*](a P. ab Halm ) Lentulo, Cethego, Statilio ad suam gentem datas[*](datas Vαγ : data Aal: datam bs ) esse dixerunt, atque ita sibi ab his et a Cassio esse praescriptum ut equitatum in Italiam quam primum mitterent; pedestris sibi copias non defuturas. Lentulum autem sibi confirmasse ex fatis[*](fatis cod. S. Marci 255 sup. lin.: fastis αβ ht: libris oux ) Sibyllinis haruspicumque responsis se esse tertium illum Cornelium ad quem regnum huius urbis atque imperium pervenire esset necesse: Cinnam ante se et Sullam fuisse. eundemque dixisse fatalem hunc annum[*](esse annum bstux ) esse ad interitum huius urbis atque imperi qui esset annus decimus post virginum absolutionem, post Capitoli autem incensionem vicesimus.