In Catilinam

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

in his gregibus omnes aleatores, omnes adulteri, omnes impuri impudicique versantur. hi pueri tam lepidi ac delicati non solum amare et amari neque saltare et cantare sed etiam sicas vibrare et spargere venena didicerunt. qui nisi exeunt, nisi pereunt, etiam si Catilina perierit, scitote hoc in re publica seminarium Catilinarum futurum. verum tamen quid sibi isti miseri volunt? num suas secum mulierculas sunt in castra ducturi? quem ad modum autem illis carere poterunt, his praesertim iam noctibus? quo autem pacto illi Appenninum atque illas pruinas ac nivis perferent? nisi idcirco se facilius hiemem toleraturos putant, quod nudi in conviviis saltare didicerunt.

O bellum magno opere pertimescendum, cum hanc sit habiturus Catilina scortorum cohortem praetoriam! instruite nunc, Quirites, contra has tam praeclaras Catilinae copias vestra praesidia vestrosque exercitus. et primum gladiatori illi confecto et saucio consules imperatoresque vestros opponite; deinde contra illam naufragorum eiectam ac debilitatam manum florem totius Italiae ac robur educite. iam vero urbes[*](urbes vires Muretus: arces Garatoni ) coloniarum ac municipiorum respondebunt Catilinae tumulis silvestribus. neque ego ceteras copias, ornamenta, praesidia vestra cum illius latronis inopia atque egestate conferre debeo.

sed si, omissis his rebus[*](rebus omnibus αγ ) quibus nos suppeditamur, eget ille, senatu, equitibus Romanis[*](Romanis R. α hls: R. P. b: R. populo oux ), urbe, aerario, vectigalibus, cuncta Italia, provinciis omnibus, exteris nationibus, si his rebus omissis causas ipsas quae inter se confligunt contendere velimus, ex eo ipso quam valde illi iaceant intellegere possumus. ex hac enim parte pudor pugnat, illinc petulantia; hinc pudicitia, illinc stuprum; hinc fides, illinc fraudatio; hinc pietas, illinc scelus; hinc constantia, illinc furor; hinc honestas, illinc turpitudo; hinc continentia, illinc libido; hinc denique[*](hinc denique hinc αγ (contra Isidorum Origg. ii. 21. 5)) aequitas, temperantia, fortitudo, prudentia, virtutes omnes certant cum iniquitate, luxuria, ignavia, temeritate, cum vitiis omnibus; postremo copia[*](copia bh et Isidorus: copiae cett. ) cum egestate, bona ratio cum perdita, mens sana cum amentia, bona denique spes cum omnium rerum desperatione confligit. in eius modi certamine ac proelio nonne, si[*](si α h: etiam si cett. ) hominum studia deficiant, di ipsi immortales cogant ab his praeclarissimis virtutibus tot et tanta vitia superari?

quae cum ita sint, Quirites, vos, quem ad modum iam antea dixi[*](antea dixi ante cod. Mureti ), vestra tecta vigiliis custodiisque[*](custodiis vigiliisque αγ (cf. iii. 29)) defendite; mihi ut urbi sine vestro metu[*](metu mutu C: om. h: motu αβ x ) ac sine ullo tumultu satis esset praesidi consultum atque provisum est. coloni omnes municipesque vestri certiores a me facti de hac nocturna excursione Catilinae facile urbis suas finisque defendent; gladiatores, quam sibi ille manum certissimam[*](manum certissimam α h (cert. man. h): manum fortissimam certissimamque αβ: fortissimam manum et cert. o: maximam manum et cert. tux ) fore putavit, quamquam animo meliore sunt quam pars patriciorum, potestate tamen nostra continebuntur. Metellus quem ego hoc prospiciens in agrum Gallicum Picenumque praemisi aut opprimet hominem aut eius omnis[*](omnis eius oux ) motus conatusque prohibebit. reliquis autem de rebus constituendis, maturandis, agendis iam ad senatum referemus, quem vocari videtis.

nunc illos qui in urbe remanserunt atque adeo qui contra urbis salutem omniumque vestrum in urbe a Catilina relicti sunt, quamquam sunt hostes, tamen, quia nati[*](nati om. aαβ (contra Claud. Sac. K. vi. 445)) sunt cives, monitos[*](monitos eos hαγ : monitos esse Claud. Sac. ) etiam atque etiam volo. mea lenitas adhuc si cui solutior visa est, hoc exspectavit[*](spectavit C ) ut id quod latebat erumperet. quod reliquum est, iam non possum oblivisci meam hanc esse patriam, me horum esse consulem, mihi aut cum his vivendum aut pro his esse moriendum. nullus est portis[*](portae αγ ) custos, nullus insidiator viae: si qui exire volunt, conivere[*](conivere (commovere x) possum tux et Schol., Probus K. iv. 35, Claud. Sac. K. vi. 487: consulere sibi possunt cett. ) possum; qui vero se in urbe commoverit cuius ego non modo factum sed vel[*](sed vel bs: sed ne (ne quid o) α lo: sed hux ) inceptum ullum conatumve contra patriam deprehendero, sentiet in hac urbe esse consules vigilantis[*](consulem vigilantem h ), esse egregios magistratus, esse fortem senatum, esse arma, esse carcerem quem vindicem nefariorum ac manifestorum scelerum maiores nostri esse voluerunt.

atque haec omnia sic agentur[*](agentur α h: agentur, Quirites cett. ) ut maximae res minimo motu, pericula summa nullo tumultu, bellum intestinum ac domesticum post hominum memoriam crudelissimum et maximum me uno togato duce et imperatore sedetur. quod ego sic administrabo, Quirites, ut, si ullo modo fieri poterit, ne improbus quidem quisquam in hac urbe poenam sui sceleris sufferat. sed si vis manifestae audaciae, si impendens patriae periculum me necessario de hac animi lenitate deduxerit, illud profecto perficiam quod in tanto et tam insidioso bello vix optandum videtur[*](videtur hαβux: videretur α ot ), ut neque bonus quisquam intereat paucorumque poena vos omnes salvi esse possitis.

quae quidem ego neque mea prudentia neque humanis consiliis fretus polliceor vobis, Quirites, sed multis et non dubiis deorum immortalium significationibus, quibus ego ducibus in hanc spem sententiamque sum ingressus; qui iam non procul, ut quondam solebant, ab externo hoste atque longinquo, sed hic praesentes suo numine atque auxilio sua templa atque urbis tecta defendunt. quos vos, Quirites, precari, venerari, implorare debetis ut, quam urbem pulcherrimam florentissimam potentissimamque[*](florentissimam potentissimamque (-mamque et potent. o) Chαγ : florentissimamque AVaαβ ) esse voluerunt, hanc omnibus hostium copiis terra marique superatis a perditissimorum civium nefario scelere defendant.

rem publicam, Quirites, vitamque omnium vestrum, bona, fortunas, coniuges liberosque vestros atque hoc domicilium clarissimi imperi, fortunatissimam pulcherrimamque urbem, hodierno die deorum immortalium summo erga vos amore, laboribus, consiliis, periculis meis e flamma atque ferro ac paene ex faucibus fati ereptam et vobis conservatam ac restitutam videtis.

et si non minus nobis iucundi atque inlustres sunt ei dies quibus conservamur quam illi quibus nascimur, quod salutis certa laetitia est, nascendi incerta condicio et quod sine sensu nascimur, cum voluptate servamur, profecto, quoniam illum qui hanc urbem condidit ad deos immortalis benivolentia famaque sustulimus, esse apud vos posterosque vestros in honore debebit is qui eandem hanc urbem conditam amplificatamque servavit. nam toti urbi, templis, delubris, tectis ac moenibus subiectos prope iam ignis circumdatosque restinximus, idemque gladios in rem publicam destrictos rettudimus[*](rettudimus (retu-) α x: retrosimus h: retrudimus bstou ) mucronesque eorum a iugulis vestris deiecimus.

quae quoniam in senatu inlustrata, patefacta, comperta sunt per me, vobis iam exponam breviter[*](breviter α h: breviter, Quirites, αβγ ) ut et quanta et quam manifesta[*](et quam manifesta om. αt ) et qua ratione investigata et comprehensa sint vos qui et[*](qui et α bu: et qui h: qui cett. ) ignoratis et exspectatis scire possitis. principio, ut Catilina paucis ante diebus erupit ex urbe, cum sceleris sui socios huiusce nefarii belli acerrimos duces Romae reliquisset, semper vigilavi et providi, Quirites, quem ad modum in tantis et tam absconditis insidiis salvi esse possemus. nam tum cum ex urbe Catilinam eiciebam — non enim iam vereor huius verbi invidiam, cum illa magis sit timenda, quod vivus exierit — , sed tum cum illum exterminari volebam, aut reliquam coniuratorum manum simul exituram aut eos qui restitissent[*](restitissent remansissent hαγ ) infirmos sine illo ac debilis fore putabam.

atque ego, ut[*](ut bsαγ : om. ahl ) vidi, quos maximo furore et scelere esse inflammatos sciebam, eos nobiscum esse et Romae remansisse, in eo omnis dies noctesque consumpsi ut quid agerent, quid molirentur sentirem ac viderem, ut, quoniam auribus vestris propter incredibilem magnitudinem sceleris minorem fidem faceret oratio mea, rem ita comprehenderem ut tum demum animis saluti vestrae provideretis cum oculis maleficium ipsum videretis. itaque ut comperi legatos Allobrogum belli Transalpini et tumultus Gallici excitandi causa a Lentulo esse sollicitatos, eosque in Galliam ad suos civis eodemque itinere cum litteris mandatisque[*](cum litteris mandatisque post civis ponit Nohl ) ad Catilinam esse missos, comitemque eis adiunctum esse [*](esse T. esse Vhαγ ad Catilinam ante esse hab. bs, post litteras h: del. Richter ) Volturcium, atque huic esse ad Catilinam datas litteras, facultatem mihi oblatam putavi ut, quod erat difficillimum quodque ego semper optabam ab dis immortalibus, tota[*](tota hx: ut toa cett. (cf. Madvig ad Fin. iii. 43, Ac. ii. 48. 139)) res non solum a me sed etiam a senatu et a vobis manifesto deprenderetur.