In Catilinam

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

tantum profeci[*](profeci tum cum a: profectum cum Diomedes K. i. 392 (contra Charis. K. i. 226, Dosith. K. vii. 419)), cum te a consulatu reppuli, ut exsul potius temptare quam consul vexare rem publicam posses, atque ut id quod esset[*](esset est Vbs ) a te[*](a te α h: abs te αβγ ) scelerate susceptum latrocinium potius quam bellum nominaretur. nunc, ut a me, patres conscripti, quandam prope iustam patriae querimoniam detester ac deprecer, percipite, quaeso, diligenter[*](diligenter om. α ) quae dicam, et ea penitus animis vestris mentibusque mandate. etenim si mecum patria[*](patria mea Quintil. ix. 2. 32, Isid. Origg. ii. 13. I), quae mihi vita mea multo est carior, si cuncta Italia, si omnis res publica loquatur[*](sic loquatur Quintil. ): ‘ Tulli, quid agis? tune eum quem esse hostem comperisti, quem ducem belli futurum vides, quem exspectari imperatorem in castris hostium sentis, auctorem sceleris, principem coniurationis, evocatorem servorum et civium perditorum, exire patiere, ut abs te non emissus ex urbe, sed immissus in urbem esse videatur? nonne [*](nonne non Lambinus ) hunc in vincla[*](vincla α: vincula cett. ) duci, non ad mortem rapi, non summo supplicio mactari imperabis? quid tandem te impedit? mosne maiorum?

at persaepe etiam privati in hac re publica perniciosos civis morte multarunt. an leges quae de civium Romanorum supplicio rogatae sunt? at numquam in hac urbe qui[*](qui α: ii (hi) qui cett. ) a re publica defecerunt civium iura tenuerunt. an invidiam posteritatis times? praeclaram vero populo Romano refers[*](refers α: referes cett. ) gratiam qui te, hominem per te cognitum, nulla commendatione maiorum tam mature ad summum imperium per omnis honorum gradus extulit, si propter invidiam aut alicuius periculi metum salutem civium tuorum neglegis.

sed si quis est invidiae metus, non[*](non codd. mei: num pauci dett. ) est vehementius severitatis ac fortitudinis invidia quam inertiae ac nequitiae pertimescenda. an, cum bello vastabitur Italia, vexabuntur urbes, tecta ardebunt, tum te non existimas invidiae incendio conflagraturum?’ his ego sanctissimis rei publicae vocibus et eorum hominum qui hoc idem sentiunt mentibus pauca respondebo. ego, si hoc optimum factu[*](factu C2 Vabho: factum C1A: facto cett. ) iudicarem, patres conscripti, Catilinam morte multari, unius usuram horae gladiatori isti ad vivendum non dedissem. etenim si summi[*](summi viri et clar. cives αβγ: summi et clar. viri cives (-vis CA) CAVh: summi et clarissimi viri a) viri et clarissimi cives Saturnini et Gracchorum et Flacci et superiorum complurium sanguine non modo se non contaminarunt sed etiam honestarunt, certe verendum mihi[*](mihi verendum Al ) non erat ne quid hoc parricida civium interfecto invidiae mihi[*](mihi om. α ) in posteritatem redundaret. quod si ea mihi maxime impenderet, tamen hoc animo fui semper[*](fui semper α h: semper fui αβγ ) ut invidiam virtute partam gloriam, non invidiam putarem.

quamquam non nulli sunt in hoc ordine qui aut ea quae imminent non videant aut ea quae vident[*](vident C1: fort. vident... dissimulant) dissimulent; qui spem Catilinae mollibus sententiis aluerunt coniurationemque nascentem non credendo conroboraverunt; quorum auctoritate multi[*](auctoritate multi α: auctoritatem secuti multi (multi sec. h) cett. ) non solum improbi verum etiam imperiti, si in hunc animadvertissem, crudeliter et regie factum esse dicerent. nunc intellego, si iste, quo intendit, in Manliana castra pervenerit, neminem tam stultum fore qui non[*](qui non quin α h (contra Priscian. K. iii. 246)) videat coniurationem esse factam[*](factam esse α (contra Priscian.)), neminem tam improbum qui non fateatur. hoc autem uno interfecto intellego hanc rei publicae pestem paulisper reprimi, non in perpetuum comprimi posse. quod si sese[*](sese CAV: se cett. ) eiecerit secumque suos eduxerit et eodem ceteros undique conlectos naufragos adgregarit, exstinguetur atque delebitur non modo haec tam adulta rei publicae pestis verum etiam stirps ac semen malorum omnium.

etenim iam diu, patres conscripti, in his periculis coniurationis insidiisque versamur, sed nescio quo pacto omnium scelerum ac veteris furoris et audaciae maturitas in nostri consulatus tempus erupit. nunc [*](nunc scripsi: hic CAVαβtx: quod ahou: fort. hoc) si ex tanto latrocinio iste unus tolletur, videbimur fortasse ad breve quoddam tempus cura et metu esse relevati, periculum autem residebit et erit inclusum penitus in venis atque in visceribus rei publicae. Vt saepe homines aegri morbo gravi, cum aestu febrique iactantur, si aquam gelidam biberunt[*](biberunt α: biberint cett. ), primo relevari videntur, deinde multo gravius vehementiusque adflictantur, sic hic morbus qui est in re publica relevatus istius poena vehementius reliquis vivis ingravescet[*](ingravescit αβ ux ).

qua re secedant improbi, secernant se a bonis, unum in locum congregentur, muro denique, quod[*](quod α: id quod cett. ) saepe iam dixi, secernantur[*](discernantur αβ ux ) a nobis; desinant insidiari domi suae consuli, circumstare tribunal praetoris urbani[*](praetoris urbani pr. urbis CA (urb’ C): p. r. Va: om. t ), obsidere cum gladiis curiam, malleolos et faces ad inflammandam urbem comparare; sit denique inscriptum in fronte unius cuiusque quid de re publica sentiat. polliceor hoc vobis, patres conscripti, tantam in nobis consulibus fore diligentiam, tantam in vobis auctoritatem, tantam in equitibus Romanis virtutem, tantam in omnibus bonis consensionem ut Catilinae profectione omnia patefacta, inlustrata, oppressa, vindicata esse videatis.

hisce ominibus[*](ominibus Paris. 15138 in mg.: omnibus cett. ), Catilina, cum summa rei publicae salute, cum tua[*](cum tua α h: et cum tua αβγ ) peste ac pernicie cumque eorum exitio qui se tecum omni scelere parricidioque iunxerunt, proficiscere ad impium bellum ac nefarium. tu [*](tu α h: tum tu αβγ ), Iuppiter, qui isdem quibus haec urbs auspiciis a Romulo es constitutus, quem Statorem huius urbis atque imperi vere nominamus, hunc et huius socios a tuis[*](tuis α: tuis aris (sacris o) cett. ) ceterisque templis, a tectis urbis ac moenibus, a vita fortunisque civium omnium[*](omnium α ho2: om. cett. ) arcebis et homines bonorum inimicos, hostis patriae, latrones Italiae scelerum foedere inter se ac nefaria societate coniunctos aeternis suppliciis vivos mortuosque mactabis.

tandem aliquando, Quirites, Catilinam, furentem audacia, scelus anhelantem, pestem patriae nefarie molientem, vobis atque huic urbi ferro flammaque[*](ferro flammaque α: ferrum flammamque cett. minitantem CAah: minantem V cett. ) minitantem ex urbe vel eiecimus vel emisimus vel ipsum egredientem verbis prosecuti sumus. abiit [*](abit C ), excessit, evasit, erupit. nulla iam pernicies a monstro illo atque prodigio moenibus ipsis intra moenia comparabitur[*](comparatur ah ). atque hunc quidem unum huius belli domestici ducem sine controversia vicimus. non enim iam inter latera nostra sica illa versabitur, non in campo, non in foro, non in curia, non denique intra domesticos parietes pertimescemus[*](pertimescemus ahlαγ (o2): pertimescimus CAVo1: perhorrescemus b ). loco ille motus est, cum est ex[*](cum ex (ex sup. lin. in l) urbe est expulsus αβ ) urbe depulsus. palam iam cum hoste nullo impediente bellum iustum[*](iustum om. bs gerimus Abx ) geremus. sine dubio perdidimus hominem magnificeque vicimus, cum illum ex occultis insidiis in apertum latrocinium coniecimus.

quod vero non cruentum mucronem, ut voluit, extulit, quod vivis nobis egressus est, quod ei ferrum e manibus extorsimus, quod incolumis civis, quod stantem urbem reliquit, quanto tandem illum maerore esse adflictum et profligatum putatis? iacet ille nunc prostratus, Quirites[*](prostratus, Quirites α(C1) h: prostratusque est cett. C2 ), et se perculsum atque abiectum esse sentit et retorquet oculos profecto saepe ad hanc urbem quam e suis faucibus ereptam esse luget: quae quidem mihi laetari[*](mihi laetari α h: laetari mihi cett. ) videtur, quod tantam pestem evomuerit forasque proiecerit.