De Lege Agraria

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.

quod si solus in discrimen aliquod adducerer, ferrem, Quirites, animo aequiore; sed mihi videntur certi homines, si qua in re me non modo consilio verum etiam casu lapsum esse arbitrabuntur, vos universos qui me antetuleritis nobilitati vituperaturi. mihi autem, Quirites, omnia potius perpetienda esse duco quam non ita gerendum consulatum ut in omnibus meis factis atque consiliis vestrum de me factum consiliumque laudetur. accedit etiam ille mihi summus labor ac difficillima ratio consulatus gerendi, quod non eadem mihi qua superioribus consulibus lege et condicione utendum esse decrevi, qui aditum huius loci conspectumque vestrum partim magno opere fugerunt, partim non vehementer secuti sunt. ego autem non solum hoc in loco dicam ubi est id dictu facillimum, sed in ipso senatu in quo esse locus huic voci non videbatur popularem me futurum esse consulem prima illa mea oratione Kalendis Ianuariis dixi.

neque enim ullo modo facere possum ut, cum me intellegam non hominum potentium studio, non excellentibus gratiis paucorum, sed universi populi Romani iudicio consulem ita factum ut nobilissimis hominibus longe praeponerer, non et in hoc magistratu et in omni vita videar esse popularis. sed mihi ad huius verbi vim et interpretationem vehementer opus est vestra sapientia. versatur enim magnus error propter insidiosas non nullorum simulationes qui, cum populi non solum commoda verum etiam salutem oppugnant et impediunt, oratione adsequi volunt ut populares esse videantur.

ego qualem Kalendis Ianuariis acceperim rem publicam, Quirites, intellego, plenam sollicitudinis, plenam timoris; in qua nihil erat mali, nihil adversi quod non boni metuerent, improbi exspectarent; omnia turbulenta consilia contra hunc rei publicae statum et contra vestrum otium partim iniri, partim nobis consulibus designatis inita esse dicebantur; sublata erat de foro fides non ictu aliquo novae calamitatis, sed suspicione ac perturbatione iudiciorum, infirmatione rerum iudicatarum; novae dominationes, extraordinaria non imperia, sed regna quaeri putabantur.

quae cum ego non solum suspicarer, sed plane cernerem—neque enim obscure gerebantur—dixi in senatu in hoc magistratu me popularem consulem futurum. quid enim est tam populare quam pax? qua non modo ei quibus natura sensum dedit sed etiam tecta atque agri mihi laetari videntur. quid tam populare quam libertas? quam non solum ab hominibus verum etiam a bestiis expeti atque omnibus rebus anteponi videtis. quid tam populare quam otium? quod ita iucundum est ut et vos et maiores vestri et fortissimus quisque vir maximos labores suscipiendos putet, ut aliquando in otio possit esse, praesertim in imperio ac dignitate. quin idcirco etiam maioribus nostris praecipuam laudem gratiamque debemus, quod eorum labore est factum uti impune in otio esse possemus. qua re qui possum non esse popularis, cum videam haec omnia, Quirites, pacem externam, libertatem propriam generis ac nominis vestri, otium domesticum, denique omnia quae vobis cara atque ampla sunt in fidem et quodam modo in patrocinium mei consulatus esse conlata?

neque enim, Quirites, illud vobis iucundum aut populare debet videri, largitio aliqua promulgata, quae verbis ostentari potest, re vera fieri nisi exhausto aerario nullo pacto potest; neque vero illa popularia sunt existimanda, iudiciorum perturbationes, rerum iudicatarum infirmationes, restitutio damnatorum, qui civitatum adflictarum perditis iam rebus extremi exitiorum solent esse exitus; nec, si qui agros populo Romano pollicentur, si aliud quiddam obscure moliuntur, aliud spe ac specie simulationis ostentant, populares existimandi sunt. nam vere dicam, Quirites, genus ipsum legis agrariae vituperare non possum. venit enim mihi in mentem duos clarissimos, ingeniosissimos, amantissimos plebei Romanae viros, ti. et C. Gracchos, plebem in agris publicis constituisse, qui agri a privatis antea possidebantur. non sum autem ego is consul qui, ut plerique, nefas esse arbitrer Gracchos laudare, quorum consiliis, sapientia, legibus multas esse video rei publicae partis constitutas.

itaque, ut initio mihi designato consuli nuntiabatur legem agrariam tribunos plebis designatos conscribere, cupiebam quid cogitarent cognoscere; etenim arbitrabar, quoniam eodem anno gerendi nobis essent magistratus, esse aliquam oportere inter nos rei publicae bene administrandae societatem.

Cum familiariter me in eorum sermonem insinuarem ac darem, celabar, excludebar, et, cum ostenderem, si lex utilis plebi Romanae mihi videretur, auctorem me atque adiutorem futurum, tamen aspernabantur hanc liberalitatem meam; negabant me adduci posse ut ullam largitionem probarem. finem feci offerendi mei ne forte mea sedulitas aut insidiosa aut impudens videretur. interea non desistebant clam inter se convenire, privatos quosdam adhibere, ad suos coetus occultos noctem adiungere et solitudinem. quibus rebus quanto in metu fuerimus, ex vestra sollicitudine in qua illis temporibus fuistis facile adsequi coniectura poteritis.

ineunt tandem magistratus tribuni plebis; contio exspectatur P. Rulli, quod et princeps erat agrariae legis et truculentius se gerebat quam ceteri. iam designatus alio voltu, alio vocis sono, alio incessu esse meditabatur, vestitu obsoletiore, corpore inculto et horrido, capillatior quam ante barbaque maiore, ut oculis et aspectu denuntiare omnibus vim tribuniciam et minitari rei publicae videretur. legem hominis contionemque exspectabam; lex initio nulla proponitur, contionem in pridie Idus advocari iubet. summa cum exspectatione concurritur. explicat orationem sane longam et verbis valde bonis. Vnum erat quod mihi vitiosum videbatur, quod tanta ex frequentia inveniri nemo potuit qui intellegere posset quid diceret. hoc ille utrum insidiarum causa fecerit, an hoc genere eloquentiae delectetur nescio. tametsi, qui acutiores in contione steterant, de lege agraria nescio quid voluisse eum dicere suspicabantur. aliquando tandem me designato lex in publicum proponitur. concurrunt iussu meo plures uno tempore librarii, descriptam legem ad me adferunt.

omni hoc ratione vobis confirmare possum, Quirites, hoc animo me ad legendam legem cognoscendamque venisse ut, si eam vobis accommodatam atque utilem esse intellegerem, auctor eius atque adiutor essem. non enim natura neque discidio neque odio penitus insito bellum nescio quod habet susceptum consulatus cum tribunatu, quia persaepe seditiosis atque improbis tribunis plebis boni et fortes consules obstiterunt, et quia vis tribunicia non numquam libidini restitit consulari. non potestatum dissimilitudo, sed animorum disiunctio dissensionem facit.