De Lege Agraria

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.

imberba iuventute

Capuam colonis deductis occupabunt, Atellam praesidio communient, Nuceriam, Cumas multitudine suorum obtinebunt, cetera oppida praesidiis devincient.

Venibit igitur sub praecone tota Propontis atque Hellespontus, addicetur omnis ora Lyciorum atque Cilicum, Mysia et Phrygia eidem condicioni legique parebunt.

praedam, manubias, sectionem, castra denique Cn. Pompei sedente imperatore xviri vendent.

* * * quae res aperte petebatur, ea nunc occulte cuniculis oppugnatur. dicent enim xviri, id quod et dicitur a multis et saepe dictum est, post eosdem consules regis Alexandri testamento regnum illud populi Romani esse factum. dabitis igitur Alexandream clam petentibus eis quibus apertissime pugnantibus restitistis? haec, per deos immortalis! utrum esse vobis consilia siccorum an vinolentorum somnia, et utrum cogitata sapientium an optata furiosorum videntur?

videte nunc proximo capite ut impurus helluo turbet rem publicam, ut a maioribus nostris possessiones relictas disperdat ac dissipet, ut sit non minus in populi Romani patrimonio nepos quam in suo. perscribit in sua lege vectigalia quae xviri vendant, hoc est, proscribit auctionem publicorum bonorum. agros emi volt qui dividantur; quaerit pecuniam. videlicet excogitabit aliquid atque adferet. nam superioribus capitibus dignitas populi Romani violabatur, nomen imperi in commune odium orbis terrae vocabatur, urbes pacatae, agri sociorum, regum status xviris donabantur; nunc praesens pecunia, certa, numerata quaeritur.