Pro A. Cluentio
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
orat vos habitus, iudices, et flens obsecrat ne se invidiae quae in iudiciis valere non debet, ne matri cuius vota et preces a vestris mentibus repudiare debetis, ne Oppianico, homini nefario, condemnato iam et mortuo condonetis. quod si qua calamitas hunc in hoc iudicio adflixerit innocentem, ne iste miser[*](miser, iudices, si bxy), si, id quod difficile factu est, in vita remanebit[*](in vita remanebit Aby: vitare manebis S: vita (et vita fx) remanebit cett.), saepe et multum queretur[*](queretur (-itur b1) b2xy: quereretur cett.) deprehensum esse illud quondam Fabricianum venenum. quod si tum indicatum non esset, non huic aerumnosissimo venenum illud fuisset sed multorum medicamentum maerorum[*](maerorum Incerti art. gramm. fragm. § 149 (ed. Eichenfeld p. 102): laborum codd.); postremo etiam fortasse[*](fortasse Landgraf: fortassis codd. (cf. § 144)) mater exsequias illius funeris prosecuta mortem se[*](se om. a) fili lugere simulasset. nunc vero quid erit profectum nisi ut huius ex mediis mortis insidiis vita ad luctum conservata, mors sepulcro patris privata esse videatur? satis diu fuit in miseriis,
iudices, satis multos annos ex invidia laboravit. nemo huic tam iniquus[*](iniquos SABp) praeter parentem[*](parentum SA) fuit cuius animum non[*](animum non bxy: animum SABpf: non animum a) iam expletum putemus[*](putemus B: esse putemus cett. (cf. Zielinski p. 164)). vos qui aequi estis omnibus, qui ut quisque crudelissime oppugnatur eum lenissime sublevatis, conservate A.(Aulum) Cluentium, restituite incolumem municipio; amicis, vicinis, hospitibus quorum studia videtis reddite, vobis in perpetuum liberisque vestris obstringite. vestrum est hoc, iudices, vestrae dignitatis, vestrae clementiae; recte hoc repetitur a vobis ut virum optimum atque innocentissimum plurimisque mortalibus carum[*](carum carissimum Lambinus) atque iucundum[*](iucundum Peterson: iucundissimum codd.) his aliquando calamitatibus liberetis, ut omnes intellegant in contionibus esse invidiae locum, in iudiciis veritati.