Pro A. Caecina

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.

necesse est male fecerit sponsionem.' quid est, Piso? placet tibi nos pugnare verbis? placet causam iuris et aequitatis et non nostrae possessionis, sed omnino possessionum omnium constituere in verbo? ego quid mihi videretur, quid a maioribus factitatum, quid horum auctoritate quibus iudicandum est dignum esset, ostendi; id verum, id aequum, id utile omnibus esse spectari, quo consilio et qua sententia, non quibus quidque verbis esset actum. tu me ad verbum vocas; non ante veniam quam recusaro. nego oportere, nego obtineri posse, nego ullam rem esse quae aut comprehendi satis aut caveri aut excipi possit, si aut praeterito aliquo verbo aut ambigue posito re et sententia cognita non id quod intellegitur, sed id quod dicitur valebit.

quoniam satis recusavi, venio iam quo vocas. quaero abs te simne deiectus, non de Fulciniano fundo; neque enim praetor, 'si ex eo fundo essem deiectus,' ita me restitui iussit, sed 'eo unde deiectus essem.' sum ex proximo vicini fundo deiectus, qua adibam ad istum fundum, sum de via, sum certe alicunde, sive de privato sive de publico; eo restitui sum iussus. restituisse te dixti; nego me ex decreto praetoris restitutum esse. quid ad haec dicimus? aut tuo, quem ad modum dicitur, gladio aut nostro defensio tua conficiatur necesse est.

si ad interdicti sententiam confugis et, de quo fundo actum sit tum cum Aebutius restituere iubebatur, id quaerendum esse dicis neque aequitatem rei verbi laqueo capi putas oportere, in meis castris praesidiisque versaris; mea, mea est ista defensio, ego hoc vociferor, ego omnis homines deosque testor, cum maiores vim armatam nulla iuris defensione texerint, non vestigium eius qui deiectus sit, sed factum illius qui deiecerit, in iudicium venire; deiectum esse qui fugatus sit, vim esse factam cui periculum mortis sit iniectum. sin hunc locum fugis et reformidas et me ex hoc,

ut ita dicam, campo aequitatis ad istas verborum angustias et ad omnis litterarum angulos revocas, in eis ipsis intercludere insidiis quas mihi conaris opponere. 'non deieci, sed reieci.' peracutum hoc tibi videtur, hic est mucro defensionis tuae; in eum ipsum causa tua incurrat necesse est. ego enim tibi refero: si non sum ex eo loco deiectus quo prohibitus sum accedere, at ex eo sum deiectus quo accessi, unde fugi. si praetor non distinxit locum quo me restitui iuberet, et restitui iussit, non sum ex decreto restitutus.