Pro A. Caecina
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
verum si quod erit armorum iudicium, tum ista dicito; iuris iudicium cum erit et aequitatis, cave in ista tam frigida, tam ieiuna calumnia delitiscas. non enim reperies quemquam iudicem aut recuperatorem qui, tamquam si arma militis inspicienda sint, ita probet armatum; sed perinde valebit quasi armatissimi fuerint, si reperientur ita parati fuisse ut vim vitae aut corpori potuerint adferre.
atque ut magis intellegas quam verba nihil valeant, si tu solus aut quivis unus cum scuto et gladio impetum in me fecisset atque ego ita deiectus essem, auderesne dicere interdictum esse de hominibus armatis, hic autem hominem armatum unum fuisse? non, opinor, tam impudens esses. atqui vide ne multo nunc sis impudentior. nam tum quidem omnis mortalis implorare posses, quod homines in tuo negotio Latine obliviscerentur, quod inermi armati iudicarentur, quod, cum interdictum esset de pluribus, commissa res esset ab uno, unus homo plures esse homines iudicaretur.
verum in his causis non verba veniunt in iudicium, sed ea res cuius causa verba haec in interdictum coniecta sunt. vim quae ad caput ac vitam pertineret restitui sine ulla exceptione voluerunt. ea fit plerumque per homines coactos armatosque; si alio consilio, eodem periculo facta sit, eodem iure esse voluerunt. non enim maior est iniuria si tua familia quam si tuus vilicus, non si tui servi quam si alieni ac mercennarii, non si tuus procurator quam si vicinus aut libertus tuus, non si coactis hominibus quam si voluntariis aut etiam adsiduis ac domesticis, non si armatis quam si inermibus qui vim armatorum haberent ad nocendum, non si pluribus quam si uno armato. quibus enim rebus plerumque vis fit eius modi, eae res appellantur in interdicto. si per alias res eadem facta vis est, ea tametsi verbis interdicti non concluditur, sententia tamen iuris atque auctoritate retinetur.
venio nunc ad illud tuum: 'non deieci; non enim sivi accedere.' puto te ipsum, Piso, perspicere quanto ista sit angustior iniquiorque defensio quam si illa uterere: 'non fuerunt armati, cum fustibus et cum saxis fuerunt.' si me hercule mihi, non copioso homini ad dicendum, optio detur, utrum malim defendere non esse deiectum eum cui vi et armis ingredienti sit occursum, an armatos non fuisse eos qui sine scutis sineque ferro fuerint, omnino ad probandum utramque rem videam infirmam nugatoriamque esse, ad dicendum autem in altera videar mihi aliquid reperire posse, non fuisse armatos eos qui neque ferri quicquam neque scutum ullum habuerint; hic vero haeream, si mihi defendendum sit eum qui pulsus fugatusque sit non esse deiectum.