Pro A. Caecina

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.

Caecinae causa agenda, profiterer satis idoneum esse me defensorem, propterea quod fidem meam diligentiamque praestarem; quae cum sunt in actore causae, nihil est in re praesertim aperta ac simplici quod excellens ingenium requiratur. sed cum de eo mihi iure dicendum sit, quod pertineat ad omnis, quodque constitutum sit a maioribus, conservatum usque ad hoc tempus, quo sublato non solum pars aliqua iuris deminuta, sed etiam vis ea quae iuri maxime est adversaria iudicio confirmata esse videatur, video summi ingeni causam esse, non ut id demonstretur quod ante oculos est sed ne, si quis vobis error in tanta re sit obiectus, omnes potius me arbitrentur causae quam vos religioni vestrae defuisse. quamquam ego mihi sic persuadeo,

recuperatores, non vos tam propter iuris obscuram dubiamque rationem bis iam de eadem causa dubitasse quam, quod videtur ad summam illius existimationem hoc iudicium pertinere, moram ad condemnandum quaesisse simul et illi spatium ad sese conligendum dedisse. quod quoniam iam in consuetudinem venit et id viri boni vestri similes in iudicando faciunt, reprehendendum fortasse minus, querendum vero magis etiam videtur, ideo quod omnia iudicia aut distrahendarum controversiarum aut puniendorum maleficiorum causa reperta sunt, quorum alterum levius est, propterea quod et minus laedit et persaepe disceptatore domestico diiudicatur, alterum est vehementissimum, quod et ad graviores res pertinet et non honorariam operam amici, sed severitatem iudicis ac vim requirit.

quod est gravius, et cuius rei causa maxime iudicia constituta sunt, id iam mala consuetudine dissolutum est. nam ut quaeque res est turpissima, sic maxime et maturissime vindicanda est, at eadem, quia existimationis periculum est, tardissime iudicatur. qui igitur convenit, quae causa fuerit ad constituendum iudicium, eandem moram esse ad iudicandum? si quis quod spopondit, qua in re verbo se uno obligavit, id non facit, maturo iudicio sine ulla religione iudicis condemnatur; qui per tutelam aut societatem aut rem mandatam aut fiduciae rationem fraudavit quempiam, in eo quo delictum maius est, eo poena est tardior?

'est enim turpe iudicium.' ex facto quidem turpi. videte igitur quam inique accidat, quia res indigna sit, ideo turpem existimationem sequi; quia turpis existimatio sequatur, ideo rem indignam non vindicari. ac si qui mihi hoc iudex recuperatorve dicat: 'potuisti enim leviore actione confligere, potuisti ad tuum ius faciliore et commodiore iudicio pervenire; qua re aut muta actionem aut noli mihi instare ut iudicem tamen,' is aut timidior videatur quam fortem, aut cupidior quam sapientem iudicem esse aequum est, si aut mihi praescribat quem ad modum meum ius persequar, aut ipse id quod ad se delatum sit non audeat iudicare. etenim si praetor is qui iudicia dat numquam petitori praestituit qua actione illum uti velit, videte quam iniquum sit constituta iam re iudicem quid agi potuerit aut quid possit, non quid actum sit quaerere.