Pro Fonteio
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 6. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.
duorum magistratuum, quorum uterque in pecunia maxima tractanda procurandaque versatus est, triumviratus et quaesturae, ratio sic redditur, iudices, ut in eis rebus quae ante oculos gestae sunt, ad multos pertinuerunt, confectae publicis privatisque tabulis sunt[*](sint P: corr. Niebuhr ), nulla significatio furti, nulla alicuius delicti suspicio reperiatur[*](reperiatur Madvig: referatur P: proferatur Kayser ).
Hispaniensis legatio consecuta est turbulentissimo rei publicae tempore, cum adventu L. Sullae maximi exercitus in Italiam[*](Italia Niebuhr ) cives vi[*](cives vi scripsi: civium P ) dissiderent, non [*](non suppl. Schenkl ) iudiciis ac legibus; atque hoc rei publicae statu desperato qualis ---
si nulla pecunia numerata est, cuius pecuniae quinquagesima est?
frumenti[*](frumenti om. Mart. Cap. ) maximus numerus e Gallia, peditatus amplissimae copiae e Gallia, equites numero plurimi e Gallia.