Pro Fonteio
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 6. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.
O fortunam longe disparem, M. Fontei, si deligere potuisses ut potius telis tibi Gallorum quam periuriis intereundum esset! tum enim[*](tum enim ς: tuam enim V cuius Cus. ) vitae socia virtus, mortis[*](morti Cus. ) comes gloria fuisset; nunc vero qui est dolor victoriae te atque imperi poenas ad eorum arbitrium sufferre qui aut victi armis sunt aut invitissimi paruerunt! A quo periculo defendite, iudices, civem fortem atque innocentem; curate ut nostris testibus plus quam alienigenis credidisse videamini, plus saluti civium quam hostium libidini consuluisse, graviorem duxisse eius obsecrationem quae vestris sacris praesit[*](praeest Madvig ) quam eorum audaciam qui cum omnium sacris delubrisque bella gesserunt[*](gesserint Klotz (malo numero)). postremo prospicite, iudices, id quod ad dignitatem populi Romani maxime pertinet, ut plus[*](ut plus χl: vitiis V: ut potius k ) apud vos preces virginis Vestalis quam minae Gallorum valuisse videantur.