Pro Fonteio

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 6. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.

qua re si etiam monendi estis a me, iudices[*](estis a me iudices V: estis a me χl: estis iudices k videor] iudices χl, ed. R ), quod non estis, videor hoc leviter[*](leniter k, Klotz ) pro mea[*](mea me V ) auctoritate vobis praecipere posse, ut ex eo genere homines quorum cognita virtus, industria, felicitas in re militari sit diligenter vobis retinendos existimetis. fuit enim[*](enim olim Mommsen ) maior talium tum [*](tum supplevi ) virorum in hac re publica copia; quae cum esset, tamen eorum non modo saluti sed etiam honori consulebatur. quid nunc vobis faciendum est studiis militaribus apud iuventutem obsoletis, fortissimis [*](fortissimis suppl. hoc loco Müller (post hominibus Orelli)) autem[*](autem V: aut χl: aut claris k ) hominibus ac summis ducibus partim aetate, partim civitatis discordiis ac rei publicae calamitate consumptis, cum tot bella aut a nobis necessario suscipiantur aut subito atque improvisa[*](improviso Lambinus ) nascantur? nonne et hominem ipsum ad dubia rei publicae tempora reservandum et ceteros studio laudis ac virtutis inflammandos putatis?