Pro Fonteio
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 6. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.
exstat oratio hominis, ut opinio mea fert, nostrorum hominum longe ingeniosissimi atque eloquentissimi, C. Gracchi; qua in oratione permulta in L. Pisonem turpia ac flagitiosa dicuntur. at in quem virum! qui tanta virtute atque integritate fuit ut etiam illis optimis[*](optumis V ) temporibus, cum hominem invenire nequam neminem posses, solus tamen Frugi nominaretur. quem cum in contionem Gracchus vocari iuberet et viator[*](iuberet et viator χl: iubertet vator V: iuberet viator k ) quaereret, quem Pisonem, quod erant plures: 'cogis me,' inquit, 'dicere inimicum meum Frugi.' is igitur vir quem ne inimicus quidem satis in[*](in del. Bake ) appellando significare poterat, nisi ante laudasset, qui uno cognomine declarabatur non modo quis esset sed etiam qualis esset, tamen in falsam atque iniquam probrorum insimulationem vocabatur; M.