Pro Fonteio

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 6. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.

quod si in turpi reo patiendum non esset ut quicquam isti se minis profecisse arbitrarentur, quid faciendum vobis in [*](in χl: de k: om. V ) M. Fonteio[*](Fontei V ) arbitramini? de quo homine, iudices—iam enim mihi videor hoc prope causa duabus actionibus perorata debere dicere—de quo vos homine ne ab inimicis quidem ullum fictum probrorum[*](probrorum scripsi (cf. § 39): probrosum codd. ) non modo crimen sed ne maledictum quidem audistis. ecquis [*](ecquis (et- kl) ς: haec quis V ) umquam reus, praesertim in hac vitae ratione versatus[*](vorsatus V2 ), in honoribus petendis, in potestatibus[*](potestatibus obtinendis Mommsen ), in imperiis gerendis, sic accusatus est ut nullum probrum, nullum facinus, nulla turpitudo quae a libidine[*](lib. lub. V ) aut a petulantia aut ab audacia nata esset, ab accusatore obiceretur, si non vera[*](si vera non V ), at ficta[*](at ficta k: atdeficta (ex atficta credo) V: at tamen ficta χl: at commode ficta Halm ) cum aliqua ratione ac suspicione?