In C. Verrem

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.

et mehercule ego antea, tametsi hoc nescio quid nugatorium sciebam esse, ista intellegere, tamen mirari solebam istum in his ipsis rebus aliquem sensum habere, quem scirem nulla in re quicquam simile hominis habere. tum primum intellexi ad eam rem istos fratres Cibyratas fuisse, ut iste in furando manibus suis oculis illorum uteretur. at ita studiosus est huius praeclarae existimationis, ut putetur in hisce rebus intellegens esse, ut nuper—videte hominis amentiam: posteaquam est comperendinatus, cum iam pro damnato mortuoque esset, ludis circensibus mane apud L. Sisennam, virum primarium, cum essent triclinia strata argentumque expositum in aedibus, cum pro dignitate L. Sisennae domus esset plena hominum honestissimorum, accessit ad argentum, contemplari unum quidque otiose et considerare coepit[*](Fort. accesserit... coeperit). mirari stultitiam alii, quod in ipso iudicio eius ipsius cupiditatis cuius insimularetur suspicionem augeret, alii amentiam, cui comperendinato, cum tam multi testes dixissent, quicquam illorum veniret in mentem. pueri autem Sisennae, credo, qui audissent quae in istum testimonia essent dicta, oculos de isto nusquam deicere neque ab argento digitum discedere.

est boni iudicis parvis ex[*](et om. RS) rebus coniecturam facere unius cuiusque et cupiditatis et continentiae. qui reus, et reus lege comperendinatus, re et opinione hominum paene damnatus, temperare non potuerit maximo conventu quin L. Sisennae argentum tractaret et consideraret, hunc praetorem in provincia quisquam putabit a Siculorum argento cupiditatem aut manus abstinere potuisse?

verum ut[*](ut RS: uti p edd.) Lilybaeum, unde digressa est oratio, revertamur[*](revertamur Sp (`libri duo manuscr.' Lamb.): revertantur R: revertatur d edd. (v, §59)), Diocles est, Pamphili gener, illius a quo hydria ablata est, Popilius cognomine. ab hoc abaci vasa omnia, ut exposita fuerunt, abstulit. dicat se licet emisse; etenim hic propter magnitudinem furti sunt, ut opinor, litterae factae. iussit Timarchidem aestimare argentum, quo modo qui umquam tenuissime in donationem histrionum aestimavit[*](aestimarit?). tametsi iam dudum ego erro[*](tametsi ego dudum erro p) qui tam multa de tuis emptionibus verba faciam, et quaeram utrum emeris necne et quo modo et quanti emeris, quod verbo transigere possum. ede mihi scriptum quid argenti[*](argenti p rell.: om. q) in provincia Sicilia pararis, unde quidque aut quanti emeris[*](quod verbo... emeris pd: om. RS).

quid fit? quamquam non debebam ego abs te has litteras poscere; me enim tabulas tuas habere et proferre oportebat. verum negas te horum annorum aliquot confecisse. compone hoc quod[*](quod om. p: quod postulo om. q) postulo de argento, de[*](de argento secl. Richter, Jacoby) reliquo videro. 'nec scriptum habeo nec possum edere.' quid futurum igitur est? quid existimas[*](existimes RS:) hosce[*](hosce pd: hoc RS: hos al., hic Halm) iudices facere posse? domus plena signorum pulcherrimorum iam ante praeturam, multa ad villas tuas posita, multa deposita apud amicos, multa aliis data atque donata; tabulae nullum indicant emptum. omne argentum ablatum ex Sicilia est, nihil cuiquam quod suum dici vellet relictum. fingitur improba defensio, praetorem omne id argentum coemisse; tamen id ipsum tabulis demonstrari non potest. si, quas tabulas profers, in his quae habes quo modo habeas scriptum non est, horum autem temporum cum te plurimas res emisse dicis tabulas omnino nullas profers, nonne te et prolatis et non prolatis tabulis condemnari necesse est?

tu a M. Coelio, equite Romano, lectissimo adulescente, quae voluisti Lilybaei abstulisti, tu C. Cacuri, prompti hominis et experientis et in primis gratiosi, supellectilem omnem auferre non dubitasti, tu maximam et pulcherrimam mensam citream a Q. Lutatio Diodoro, qui Q. Catuli beneficio ab L. Sulla civis Romanus factus est, omnibus scientibus Lilybaei abstulisti. non tibi obicio quod hominem dignissimum tuis moribus, Apollonium, Niconis filium, Drepanitanum, qui nunc A. Clodius vocatur, omni argento optime facto spoliasti ac depeculatus es; taceo. non enim putat ille sibi iniuriam factam, propterea quod homini iam perdito et collum in laqueum inserenti subvenisti, cum pupillis Drepanitanis bona patria erepta cum illo partitus es; gaudeo etiam si quid ab eo abstulisti, et abs te nihil rectius factum esse dico. A[*](a Spd: ab R) Lysone vero Lilybitano, primo homine, apud quem deversatus es, Apollinis signum ablatum certe non oportuit. dices te emisse. scio, HS mille. 'ita opinor.' scio, inquam. 'Proferam litteras.' tamen id factum non oportuit. A pupillo Heio, cui C. Marcellus tutor est, a quo pecuniam grandem eripueras, scaphia cum emblematis Lilybaei utrum empta esse dicis an confiteris erepta?

sed quid ego istius in eius modi rebus mediocris iniurias colligo, quae tantum modo in furtis istius et damnis eorum a quibus auferebat versatae[*](versatae Lamb.: versata codd.) esse videantur? accipite, si vultis, iudices, rem eius modi ut amentiam singularem et furorem[*](et furorem RS: ut fur. p) iam, non[*](iam non RHp (v, §177): non iam SDY) cupiditatem eius perspicere possitis. Melitensis Diodorus est, qui apud vos antea testimonium dixit. is Lilybaei multos iam annos habitat, homo et domi nobilis et apud eos quo se contulit propter virtutem splendidus et gratiosus. de hoc Verri dicitur habere eum perbona toreumata, in his[*](his SR2Hp: is R1) pocula quaedam, quae Thericlia nominantur, Mentoris manu summo artificio facta. quod iste ubi audivit, sic cupiditate inflammatus est non solum inspiciendi verum etiam auferendi ut Diodorum ad se vocaret ac posceret. ille, qui illa non invitus haberet, respondit Lilybaei se non habere, Melitae apud quendam propinquum suum reliquisse.

tum iste continuo mittit homines certos Melitam, scribit ad quosdam Melitensis ut ea vasa perquirant, rogat Diodorum ut ad illum propinquum suum det litteras; nihil ei longius videbatur quam dum illud videret argentum. Diodorus, homo frugi ac diligens, qui sua servare vellet, ad propinquum suum scribit ut iis qui a Verre venissent responderet illud argentum se paucis illis diebus misisse Lilybaeum. ipse interea recedit; abesse a domo paulisper maluit quam praesens illud optime factum argentum amittere[*](amitteret Lg. 42 (prob. Hirschfelder)). quod ubi iste audivit, usque eo commotus est ut sine ulla dubitatione insanire omnibus ac furere videretur. quia non potuerat eripere argentum ipse Diodoro[*](ipse Diodoro RSH: ipse a Diodoro rell., unde varie distinxerunt edd.: ipse Diodoro, a Diodoro erepta sibi Tiedka, Nohl), erepta sibi vasa optime facta dicebat[*](facta dicebat optime p1: facta optime dic. p2qr); minitari absenti Diodoro[*](Diodoro secl. Kays., Halm, Nohl non SD (v, §172): vix pHd Serv. ad Aen. v. 173: om. R), vociferari palam, lacrimas interdum non tenere. Eriphylam accepimus in fabulis ea cupiditate ut[*](fuisse ut Kays.: in S est rasura post fabulis), cum vidisset monile, ut opinor, ex auro et gemmis, pulchritudine eius incensa salutem viri proderet. Similis istius cupiditas, hoc etiam acrior atque insanior, quod illa cupiebat id quod viderat[*](videbat H), huius libidines non solum oculis sed etiam auribus excitabantur.

conquiri Diodorum tota provincia iubet: ille ex Sicilia iam castra commoverat et vasa collegerat. homo, ut aliquo modo in provinciam illum revocaret, hanc excogitat rationem, si haec ratio potius quam amentia nominanda est. apponit de suis canibus quendam qui dicat se Diodorum Melitensem rei capitalis reum velle facere. primo mirum omnibus videri[*](videri ficri Eberh.) Diodorum reum, hominem quietissimum, ab omni non modo facinoris verum etiam minimi errati suspicione remotissimum; deinde esse perspicuum fieri omnia illa propter argentum. iste non dubitat iubere nomen referri[*](deferri p d), et tum primum ut opinor[*](ut opinor RSH: opinor pd edd.) istum absentis nomen recepisse.

res clara Sicilia tota, propter caelati argenti cupiditatem reos[*](reos RSHp: reos praesentes, vel praesentes reos d) fieri rerum capitalium, neque solum reos fieri, sed etiam absentis. Diodorus Romae sordidatus circum patronos atque hospites cursare, rem omnibus narrare. Litterae mittuntur isti a patre vehementes, ab amicis item, videret quid ageret de Diodoro, quo progrederetur; rem claram esse et invidiosam; insanire hominem, periturum hoc uno crimine, nisi cavisset. iste etiam tum patrem, si non in parentis, at in hominum numero putabat; ad iudicium nondum se satis instruxerat; primus annus erat provinciae, non erat[*](erat suppl. Schmals, Thomas; post refertus Nohl) ut in Sthenio, iam[*](homo iam Lehmann) refertus pecunia. itaque furor eius paululum non pudore, sed metu ac timore repressus est. condemnare Diodorum non audet absentem, de reis eximit. Diodorus interea praetore isto prope triennium provincia domoque caruit.

ceteri, non solum Siculi sed etiam cives Romani, hoc statuerant, quoniam iste tantum cupiditate progrederetur, nihil esse quod quisquam putaret se, quod isti paulo magis placeret, conservare aut domi retinere posse; postea vero quam intellexerunt isti virum fortem, quem summe provincia exspectabat, Q. Arrium, non succedere, statuerunt nihil se tam clausum neque tam reconditum posse habere quod non istius cupiditati apertissimum promptissimumque esset. tum iste ab equite Romano splendido et gratioso, Cn. Calidio, cuius filium sciebat senatorem populi Romani et iudicem esse, eculeos argenteos nobilis, qui Q. Maximi[*](qui quinti maximi p: quique maxime R: iq; maximi S: quique maximi HDY Prisc.) fuerant, aufert.

imprudens huc incidi, iudices; emit enim, non abstulit; nollem dixisse[*](dixissem d, prob. Luterbacher); iactabit se et in his equitabit eculeis. 'emi, pecuniam solvi.' credo. 'etiam tabulae proferentur.' est tanti; cedo tabulas. dilue sane crimen hoc Calidianum, dum ego tabulas aspicere possim. verum tamen quid erat quod Calidius Romae quereretur se, cum tot annos in Sicilia negotiaretur, a te[*](a te RS: abs te pd) solo ita esse contemptum, ita despectum ut etiam una cum ceteris Siculis despoliaretur, si emeras[*](si emeras? Quid Kayser, Zielinski: Si emeras, quid edd.)? quid erat quod confirmabat se abs te argentum esse repetiturum, si id[*](id om. pd) tibi sua voluntate vendiderat? tu porro posses facere ut Cn. Calidio non redderes? praesertim cum is L. Sisenna, defensore tuo, tam familiariter uteretur, et cum ceteris familiaribus Sisennae reddidisses.

denique non opinor negaturum esse te homini honesto, sed non gratiosiori quam Cn. Calidius est, L. Curidio, te argentum per Potamonem, amicum tuum, reddidisse. qui quidem ceterorum causam apud te difficiliorem fecit. nam cum te compluribus confirmasses redditurum, posteaquam Curidius pro testimonio dixit te sibi reddidisse, finem reddendi fecisti, quod intellexisti praeda te de manibus emissa[*](emissa SDY: amissa Rpd edd.) testimonium tamen effugere non posse. Cn. Calidio, equiti Romano, per omnis alios praetores licuit habere argentum bene factum, licuit posse domesticis copiis, cum magistratum aut aliquem superiorem invitasset, ornare et apparare convivium. multi domi Cn. Calidi cum potestate atque imperio fuerunt: nemo inventus est tam amens qui illud argentum tam praeclarum ac tam nobile eriperet, nemo tam audax qui posceret, nemo tam impudens qui postularet ut venderet.

Superbum est enim, iudices, et non ferendum dicere praetorem in provincia homini honesto, locupleti, splendido, 'vende mihi vasa caelata'; hoc est enim dicere, 'non es dignus tu qui habeas quae tam bene facta sunt, meae dignitatis ista sunt.' tu dignior, Verres, quam Calidius? qui, ut non conferam vitam neque existimationem tuam cum illius—neque enim est conferenda; hoc ipsum conferam quo tu te superiorem fingis; quod HS ccc[*](ccc vulg.: ccc RS: lxxx milia pd: dccc Nohl) divisoribus ut praetor renuntiarere dedisti, trecenta accusatori ne tibi odiosus esset, ea re contemnis equestrem ordinem et despicis? ea re tibi indignum visum est quicquam, quod tibi placeret, Calidium potius habere quam te?

iactat se iam dudum de Calidio, narrat omnibus emisse se. num etiam de L. Papinio[*](L p: om. RS), viro primario, locupleti honestoque equite Romano, turibulum emisti? qui pro testimonio dixit te, cum inspiciendum poposcisses, evulso emblemate remisisse; ut intellegatis in homine intellegentiam esse non avaritiam, artifici cupidum non argenti fuisse. nec solum in Papinio fuit hac abstinentia; tenuit hoc institutum in turibulis omnibus quaecumque in Sicilia fuerunt. incredibile est autem quam multa et quam praeclara fuerint. credo tum cum Sicilia florebat opibus et copiis magna artificia fuisse in ea insula. nam domus erat ante istum praetorem nulla paulo locupletior qua in domo haec non essent, etiamsi praeterea nihil esset argenti, patella grandis cum sigillis ac simulacris deorum, patera[*](patina RS) qua mulieres ad res divinas uterentur, turibulum,—haec autem[*](haec autem pkd: autem haec RS: erant autem haec Halm) omnia antiquo opere et summo artificio facta, ut hoc liceret suspicari, fuisse aliquando apud Siculos peraeque[*](per ea que RS, corr. Turnebus) pro portione cetera, sed, quibus multa fortuna ademisset, tamen apud eos remansisse ea quae religio retinuisset.

dixi, iudices, multa fuisse fere[*](fere fuisse p) apud omnis Siculos: ego idem confirmo nunc ne unum quidem esse. quid hoc est[*](est hoc p)? quod hoc monstrum, quod prodigium in provinciam misimus? nonne vobis id egisse videtur ut non unius libidinem, non suos oculos, sed omnium cupidissimorum[*](avarissimorum p2) insanias, cum Romam revertisset, expleret? qui simul atque in oppidum quodpiam[*](quodpiam Z: quopiam pH: copiam RSY) venerat, immittebantur illi continuo Cibyratici canes, qui investigabant et perscrutabantur omnia. si quod erat grande vas et maius opus inventum, laeti adferebant; si minus eius modi quidpiam venari potuerant, illa quidem certe pro lepusculis capiebantur, patellae, paterae, turibula.

hic quos putatis fletus mulierum, quas lamentationes fieri solitas esse in hisce rebus? quae forsitan vobis parvae[*](parva Halm) esse videantur, sed magnum et acerbum dolorem commovent, mulierculis praesertim, cum eripiuntur e manibus ea quibus ad res divinas uti consuerunt, quae a suis acceperunt, quae in familia semper fuerunt. hic nolite exspectare dum ego haec crimina agam[*](crimina indagem K. Busche) ostiatim, ab Aeschylo Tyndaritano istum pateram abstulisse, a Thrasone item Tyndaritano patellam, a Nymphodoro Agrigentino turibulum. cum testis ex Sicilia dabo, quem volet ille eligat quem ego interrogem de patellis, pateris, turibulis[*](de patellis, patreris, turibulis del. Eberh., Nohl): non modo oppidum nullum, sed ne domus quidem ulla[*](nulla RS) paulo locupletior expers huius iniuriae reperietur. qui cum in convivium venisset, si quicquam caelati aspexerat, manus abstinere, iudices, non poterat. Cn. Pompeius est, Philo qui fuit, Tyndaritanus. is cenam isti dabat apud villam in Tyndaritano. fecit quod Siculi non audebant; ille, civis Romanus quod erat, impunius id se facturum putavit; adposuit patellam in qua sigilla erant egregia. iste continuo ut vidit, non dubitavit illud insigne penatium hospitaliumque deorum ex hospitali mensa tollere, sed tamen, quod ante de istius abstinentia dixeram, sigillis avulsis reliquum argentum sine ulla avaritia reddidit.

quid? Eupolemo Calactino, homini nobili, Lucullorum[*](incoliorum R) hospiti ac perfamiliari, qui nunc apud exercitum cum L. Lucullo est, non idem fecit? cenabat apud eum; argentum ille ceterum purum adposuerat, ne purus ipse relinqueretur, duo pocula non magna, verum tamen cum emblemate. hic tamquam festivum acroama, ne sine corollario de convivio discederet, ibidem convivis spectantibus emblemata evellenda curavit. neque ego nunc istius facta[*](furta coni. Luterbacher; cf. §§60, 97) omnia enumerare conor, neque opus est nec fieri ullo modo potest: tantum unius cuiusque de varia improbitate generis indicia apud vos et exempla profero. neque enim ita se gessit in his rebus tamquam rationem aliquando esset redditurus, sed prorsus ita quasi aut reus numquam esset futurus, aut, quo plura abstulisset, eo minore periculo in iudicium venturus esset; qui haec quae dico iam non occulte, non per amicos atque interpretes, sed palam de loco superiore ageret pro imperio et potestate.

Catinam cum venisset, oppidum locuples, honestum, copiosum, Dionysiarchum ad se proagorum, hoc est summum magistratum[*](hoc... magistratum secl. Bake, Jacoby), vocari iubet; ei palam imperat ut omne argentum quod apud quemque esset Catinae conquirendum curaret et ad se adferendum. phylarchum Centuripinum, primum hominem genere, virtute, pecunia, non hoc idem iuratum dicere audistis, sibi istum negotium dedisse atque imperasse ut Centuripinis, in civitate totius Siciliae multo maxima et locupletissima, omne argentum conquireret et ad se comportari iuberet? Agyrio similiter istius imperio vasa Corinthia per Apollodorum, quem testem audistis, Syracusas deportata sunt.

illa vero optima est[*](est secl. aut om. edd. post Victorium: optima res est Koch), quod, cum Haluntium venisset praetor laboriosus et diligens, ipse in oppidum noluit accedere, quod erat difficili ascensu atque arduo, Archagathum Haluntinum, hominem non solum domi, sed tota Sicilia in primis nobilem, vocari iussit. ei negotium dedit ut, quidquid Halunti esset argenti caelati aut si quid etiam Corinthiorum, id[*](id Hotom.: ut codd.) omne statim ad mare ex oppido deportaretur. escendit[*](escendit R1p: ascendit R2Sqd) in oppidum Archagathus. homo nobilis, qui a suis amari et diligi vellet, ferebat graviter illam sibi ab isto provinciam datam, nec quid faceret habebat; pronuntiat quid sibi imperatum esset; iubet omnis proferre quod haberent. metus erat summus; ipse enim tyrannus non discedebat longius; Archagathum et argentum in lectica cubans ad mare infra oppidum exspectabat.

quem concursum in oppido factum putatis, quem clamorem[*](post clamorem add. virorum K. Busche), quem porro fletum mulierum? qui videret equum Troianum introductum, urbem captam diceret. efferri sine thecis vasa, extorqueri alia de[*](de Sp rell.: e R (§7 supra)) manibus mulierum, ecfringi multorum foris, revelli claustra. quid enim putatis? scuta si quando conquiruntur a privatis in bello ac tumultu, tamen homines inviti dant, etsi ad salutem communem dari sentiunt, ne quem putetis sine maximo dolore argentum caelatum domo, quod alter eriperet, protulisse. omnia deferuntur. Cibyratae fratres vocantur; pauca improbant; quae probarant, iis crustae aut emblemata detrahebantur. sic Haluntini excussis deliciis cum argento puro domum revertuntur.