In C. Verrem

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.

Vnus adhuc fuit post Romam conditam, —di immortales faxint, ne sit alter!—cui res publica totam se[*](totam se Op: se totam edd.) traderet temporibus et malis coacta domesticis, L. Sulla. hic tantum potuit ut nemo illo invito nec bona nec patriam nec vitam retinere posset; tantum animi habuit ad audaciam ut dicere in contione non dubitaret, bona civium Romanorum cum venderet, se praedam suam vendere. eius omnis res gestas non solum obtinemus, verum etiam propter maiorum incommodorum et calamitatum metum publica auctoritate defendimus: unum hoc aliquot senatus consultis[*](consultis senatus O) reprehensum, decretumque est ut, quibus ille de capite dempsisset, ii pecunias in aerarium referrent. statuit senatus hoc ne illi[*](hoc, ne illi edd. pler. (sed cf. e.g. §169 infra)) quidem esse licitum cui concesserat omnia, a[*](a om. p) populo factarum[*](ab ipso fact. coni. Hotom.) quaesitarumque rerum summas imminuere.

illum viris fortissimis iudicarunt patres conscripti remittere de summa non potuisse: te mulieri deterrimae recte remisisse senatores iudicabunt? ille, de quo legem[*](legem cO: lege p rell.) populus Romanus iusserat ut ipsius voluntas ei posset esse pro lege, tamen in hoc uno genere veterum religione legum reprehenditur: tu, qui omnibus legibus implicatus tenebare, libidinem tibi tuam[*](tuam tibi O) pro lege esse voluisti? in illo reprehenditur, quod ex ea pecunia remiserit quam ipse quaesierat: tibi concedetur, qui de capite vectigalium populi Romani remisisti?

atque in hoc genere audaciae multo etiam impudentius in decumis Acestensium versatus est; quas cum addixisset eidem illi Docimo, hoc est Tertiae[*](Tertiae cO: om. p rell.), tritici modium v, et accessionem ascripsisset HS MD, coegit Acestensis a Docimo tantundem publice accipere; id quod ex Acestensium publico testimonio cognoscite. recita. TESTMIONIVM PVBLICUM. Audistis[*](Rec. test. pub. p (man. rec. in lacuna ut §168 infra): om. rell.) quanti decumas acceperit a Docimo civitas, tritici modium v et accessionem: cognoscite nunc quanti se vendidisse rettulerit. LEX DECVMIS VENDVNDIS C. VERRE PR. hoc nomine videtis[*](videtis cO: vidistis p rell.) tritici modium CI3 CI3 CI3[*](mod. viiii O: modios ∞ ∞ ∞ milia p) de capite esse dempta, quae cum de populi Romani victu, de vectigalium nervis, de sanguine detraxisset aerari, Tertiae mimae condonavit. Vtrum impudentius ab sociis abstulit an turpius meretrici dedit an improbius populo Romano ademit an audacius tabulas publicas commutavit? ex horum severitate te ulla vis eripiet aut ulla largitio? non eripiet[*](eripiat... eripit O). sed si eripuerit, non intellegis haec quae iam dudum loquor ad aliam quaestionem atque ad peculatus iudicium pertinere?

itaque hoc mihi reservabo genus totum integrum[*](totum integrum VO: int. totum p rell.): ad illam quam institui causam frumenti ac decumarum revertar. qui cum agros maximos et[*](et VO: ac p rell.) feracissimos per se ipsum, hoc est per Apronium, Verrem alterum, depopularetur, ad minores civitates habebat alios quos tamquam canis immitteret, nequam homines et improbos, quibus aut frumentum aut pecuniam publice cogebat dari.A. Valentius est in Sicilia interpres, quo iste interprete non ad linguam Graecam, sed ad furta et flagitia uti solebat. fit hic interpres[*](hic interpres VO: int. hic p rell.), homo levis atque egens, repente decumanus; emit agri Liparensis miseri atque ieiuni decumas tritici medimnis DC. Liparenses vocantur; ipsi accipere decumas et numerare Valentio coguntur lucri HS xxx. per deos immortalis, utrum tibi sumes ad defensionem, tantone minoris te decumas vendidisse ut ad medimna DC HS xxx lucri statim sua voluntate civitas adderet, hoc est tritici medimnum[*](med' Vpq: mod' (ut l. 21) Or) ii, an, cum magno decumas vendidisses, te expressisse ab invitis Liparensibus hanc pecuniam?

sed quid ego ex te quaero quid defensurus sis, potius quam cognoscam ex ipsa civitate quid gestum sit? recita testimonium publicum Liparensium, deinde quem ad modum nummi Valentio sint dati. TESTIMONIVM PVBLICVM. Qvo MODO SOLVTVM SIT, EX LITTERIS PVBLICIS. etiamne haec tam parva civitas, tam procul a[*](a (ante conspectu) Vpq: om. O) manibus tuis atque a conspectu remota, seiuncta a Sicilia, in insula inculta tenuique posita[*](posita in loco V), cumulata aliis tuis maioribus iniuriis, in hoc quoque frumentario genere praedae tibi et quaestui fuit? quam tu totam insulam cuidam tuorum sodalium sicut aliquod munusculum condonaras, ab hac etiam haec frumentaria lucra tamquam a mediterraneis exigebantur? itaque qui tot annis agellos suos te praetore[*](te praetore VO: ante te pr. p rell. piratis VcO: privatis p rell.) redimere a piratis solebant, idem se ipsos a te[*](a te p rell. praeter V (ab te): abs te vulg.) pretio imposito redemerunt.

quid vero[*](vero VcO: ergo p rell.)? a Tissensibus, perparva ac tenui civitate, sed[*](sed VcO: et p rell.) aratoribus laboriosissimis frugalissimisque hominibus, nonne plus lucri nomine eripitur quam quantum omnino frumenti[*](omnino frumenti VO: frum. omn. p rell.) exararant? ad quos tu decumanum Diognetum Venerium misisti, novum genus publicani. cur hoc auctore non Romae quoque[*](quoque VcO: om. p rell.) servi publici ad vectigalia accedunt[*](accedunt cO: accedant Vp rell.)? anno secundo Tissenses HS xxi lucri dare coguntur inviti; tertio anno xii mod.[*](xii mod' cO: ∞ ∞ modium p: varie turbant rell.) tritici lucri Diogneto Venerio dare coacti sunt. hic Diognetus, qui ex publicis vectigalibus tanta lucra facit, vicarium nullum habet, nihil omnino peculi. vos etiam nunc dubitate, si potestis, utrum tantum numerum tritici Venerius apparitor istius sibi acceperit an huic exegerit.

atque haec ex publico Tissensium testimonio cognoscite. TESTIMONIVM PVBLICVM TISSENSIVM. obscure, iudices, praetor ipse decumanus est, cum eius apparitores frumentum a civitatibus exigant, pecunias imperent, aliquanto plus ipsi lucri[*](lucri cO: om. rell.) auferant quam quantum populo Romano decumarum nomine daturi sunt[*](sint O)! haec aequitas in tuo imperio fuit, haec praetoris[*](praetoria? Muell.) dignitas, ut servos Venerios Siculorum dominos esse velles; hic dilectus, hoc discrimen te praetore fuit, ut aratores in servorum numero essent, servi in publicanorum.

quid? Amestratini miseri, impositis ita magnis decumis ut ipsis reliqui nihil fieret, nonne tamen numerare pecunias coacti sunt? addicuntur decumae M. Caesio, cum adessent legati Amestratini; statim cogitur Heraclius legatus numerare HS XXII. quid hoc est? quae est ista praeda, quae vis, quae direptio sociorum? si erat Heraclio ab senatu mandatum ut emeret, emisset: si non erat, qui poterat sua sponte pecuniam numerare? Caesio renuntiat se dedisse.

cognoscite renuntiationem ex litteris publicis. recita. ex LITTERIS PVBLICIS[*](Recita... publicis O: litterae publicae p vulg.). quo senatus consulto erat hoc legato permissum? nullo. cur fecit? coactus est. quis hoc dicit? tota civitas. recita testimonium publicum. TESTIMONIVM PVBLICVM. Ab hac eadem civitate anno secundo simili ratione extortam esse pecuniam et sex. Vennonio[*](Sex. Vennonio p al.: Sexto Mimo cO) datam ex eodem testimonio cognovistis. at Amestratinos, homines tenuis, cum eorum decumas medimnis DCCC vendidisses Bariobali Venerio—cognoscite nomina publicanorum!—cogis eos plus lucri addere quam quanti venierant, cum magno venissent. dant Bariobali medimna DCCCL[*](dcccl cO: dccc p rell.), HS MD. Profecto numquam iste tam amens fuisset ut ex agro populi Romani plus frumenti servo Venerio quam populo Romano tribui pateretur, nisi omnis ea praeda servi nomine ad istum ipsum perveniret.

Petrini, cum eorum decumae magno addictae essent, tamen invitissimi P. Naevio Turpioni, homini improbissimo, qui iniuriarum Sacerdote praetore damnatus est, HS lii[*](HS lii cO: HS VII p rell.) dare coacti sunt. itane dissolute decumas vendidisti ut, cum esset medimnum HS xv, venissent autem decumae medimnum III, hoc est HS xxxxv, lucri decumano HS r.ll darentur? at permagno decumas eius agri vendidisti. videlicet gloriatur non Turpioni lucrum datum esse, sed Petrinis pecuniam ereptam.

quid? Halicyenses, quorum incolae decumas dant, ipsi agros immunis habent, nonne huic eidem Turpioni, cum decumae c med. venissent, HS xv dare coacti sunt? si id quod maxime vis posses probare, haec ad decumanos lucra venisse, nihil te attigisse, tamen hae pecuniae per vim atque iniuriam tuam captae et[*](et secl. Muell. (§71 supra): esset O) conciliatae tibi fraudi ac damnationi esse deberent; cum vero hoc nemini persuadere possis, te tam amentem fuisse ut Apronium et[*](et O: ac p rell.) Turpionem, servos homines, tuo liberumque tuorum periculo divites fieri velles, dubitaturum quemquam existimas quin illis emissariis haec tibi omnis pecunia quaesita sit?

Segestam item ad immunem civitatem Venerius Symmachus decumanus immittitur. is ab isto litteras adfert, ut sibi contra omnia senatus consulta, contra omnia iura[*](contra omnia iura om. Op (hic et sen. cons.)), contraque legem Rupiliam extra forum vadimonium promittant aratores. audite litteras quas ad Segestanos miserit. LITTERAE C. VERRIS. hic Venerius quem ad modum aratores eluserit, ex una pactione hominis honesti gratiosique cognoscite; in eodem enim[*](enim p rell.: om. O) genere sunt cetera.

Diocles est Panhormitanus, Phimes cognomine, homo inlustris ac nobilis[*](nobilis cO: nobilis arator p rell. (om. Arabat)). arabat is agrum conductum in Segestano; nam commercium in eo agro nemini est; conductum habebat HS sex milibus. pro decuma[*](Pro decuma om. cO), cum pulsatus a Venerio esset, decidit[*](decidit cO: dedit rell.) HS xvi et medimnis[*](medimnis om. codd.) DCLIIII. id ex tabulis ipsius[*](ipsius tabulis O) cognoscite. NOMEN DIOCLIS PANHORMITANI. huic eidem Symmacho C. Annaeus Brocchus senator, homo eo splendore, ea virtute, qua omnes existimatis, nummos praeter frumentum coactus est dare. Venerione servo te praetore talis vir, senator populi Romani, quaestui fuit?

hunc ordinem si dignitate antecellere non existimabas, ne hoc quidem sciebas, iudicare? antea cum equester ordo iudicaret, improbi et rapaces magistratus in provinciis inserviebant publicanis; ornabant eos qui[*](qui cO: quicunque rell.) in operis erant; quemcumque equitem Romanum in provincia viderant, beneficiis ac liberalitate prosequebantur; neque tantum illa res nocentibus proderat quantum obfuit multis, cum aliquid contra utilitatem eius ordinis voluntatemque fecissent. retinebatur hoc tum nescio quo modo quasi communi consilio ab illis diligenter, ut, qui unum equitem Romanum contumelia dignum putasset, ab universo ordine malo dignus iudicaretur:

tu sic ordinem senatorium despexisti, sic ad iniurias libidinesque[*](libidines iniuriasque O (§63 supra)) tuas omnia coaequasti, sic habuisti statutum cum animo ac deliberatum, omnis qui habitarent[*](habitarent p rell.: haberent cO (fort. agerent: i, §149)) in Sicilia, aut qui Siciliam te praetore attigissent, iudices reicere ut illud non cogitares tamen[*](cogitares tamen, Muell.: cogitares, tamen edd. (tandem?)), ad eiusdem ordinis homines te iudices esse venturum? in quibus si ex ipsorum domestico incommodo nullus dolor insideret, tamen esset illa cogitatio, in alterius iniuria sese[*](se O) despectos dignitatemque ordinis contemptam et abiectam. quod mehercule, iudices, mihi non mediocriter ferendum videtur; habet enim quendam aculeum contumelia, quem pati pudentes ac viri boni difficillime possunt.

spoliasti Siculos; solent enim muti[*](muti O: multi p rell.) esse in iniuriis suis[*](in iniuriis suis cO: iniuriis (sine in) suis graves rell.). vexasti negotiatores; inviti enim Romam raroque decedunt. equites Romanos ad Aproni iniurias dedisti; quid enim iam nocere possunt quibus non licet iudicare? quid? cum[*](qui cum O) senatores summis iniuriis adficis, quid aliud dicis nisi hoc, 'cedo mihi etiam istum senatorem, ut hoc amplissimum nomen senatorium non modo ad invidiam imperitorum, sed etiam ad contumeliam improborum natum esse videatur?'

neque hoc in uno fecit Annaeo, sed in omnibus senatoribus, ut ordinis nomen non tantum ad honorem quantum ad ignominiam valeret. in C. Cassio, clarissimo et fortissimo[*](et fortissimo om. O (§52 supra: Act. Pr. §44)) viro, cum is eo ipso tempore primo istius anno consul esset, tanta improbitate usus est ut, cum eius uxor, femina primaria, paternas haberet arationes[*](arat. haberet O) in Leontino, frumentum omne decumanos auferre[*](decum. auferre cO: in decumas auferre p rell.) iusserit. hunc tu in hac causa testem, Verres, habebis, quoniam iudicem ne haberes providisti.

vos autem, iudices, putare debetis esse quiddam nobis inter nos commune atque coniunctum. multa sunt imposita huic ordini munera, multi labores, multa pericula non solum legum ac iudiciorum, sed etiam rumorum ac temporum: sic est hic ordo quasi propositus atque editus in altum ut ab omnibus ventis invidiae circumflari posse videatur[*](videatur posse p, sed cum signis transp.). in hac tam misera et[*](misera atque O edd.) iniqua[*](iniqua cO: indigna p rell.) condicione vitae ne hoc quidem retinebimus, iudices, ut magistratibus nostris in obtinendo iure nostro ne contemptissimi ac despicatissimi[*](despicatissimi cO: despectissimi p rell.) esse videamur?

Thermitani miserunt qui decumas emerent agri sui. Magni sua putabant interesse publice potius quamvis magno emi quam in aliquem istius emissarium inciderent[*](inciderent edd.: incideret O: incidere rell. (ii §9 iv §39)). adpositus erat Venuleius quidam qui emeret. is liceri non destitit; illi quoad videbatur ferri aliquo modo posse contenderunt; postremo liceri destiterunt. addicitur Venuleio tritici medimnum VIII milibus. legatus Posidorus[*](Pharsidorus cO) renuntiat. cum omnibus hoc intolerandum videretur, tamen Venuleio dantur, ne accedat, tritici mod. vll et praeterea HS II: ex quo facile apparet quae merces decumani, quae praetoris praeda esse videatur[*](esse vid. praeda O (ii §§61, 108): praeda abesse malit Zielinski, p. 195). cedo Thermitanorum mihi litteras et testimonium. TABVLAE THERMITANORVM ET TESTIMONIVM.

Imacharensis iam omni frumento ablato, iam omnibus iniuriis tuis exinanitos, tributum facere miseros ac perditos coegisti, ut Apronio darent HS xx. recita et decretum[*](et decr. O: et om. p rell.) de tributis et publicum testimonium. SENATVS CONSVLTVM DE TRIBVTO CONFERVNDO. TESTIMONIVM IMACHARENSIVM. Hennenses, cum decumae venissent agri Hennensis med. VIIICC, Apronio coacti sunt dare tritici modium XVIII et HS III milia. quaeso, attendite quantus numerus frumenti cogatur ex omni agro decumano. nam per omnis civitates quae decumas debent percurrit oratio mea, et in hoc genere nunc, iudices, versor, non in quo[*](non in quo O edd.: in quo non p rell.) singillatim aratores eversi bonis omnibus sint, sed quae publice decumanis lucra data sint, ut aliquando ex eorum agris atque urbibus expleti atque saturati cum hoc cumulo quaestus decederent.