In C. Verrem

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.

ingerebat iste Artemidorum Cornelium medicum et Tlepolemum Cornelium pictorem[*](Artemidorum... pictorem VO (nisi quod Artemidolorum habet V, ut ċTċ lepodemum O): Artemidorum medicum Cornelium pictorem et Tlepolemum p rell.) et eius modi[*](eiusmodi O: huiusce modi V: huiusm. p (ii, §184)) recuperatores, quorum civis Romanus nemo erat, sed Graeci sacrilegi iam pridem improbi, repente Cornelii. videbant Agyrinenses, quicquid ad eos recuperatores Apronius attulisset, illum perfacile probaturum: condemnari cum istius invidia infamiaque malebant quam ad eius condiciones pactionesque accedere. quaerebant quae in verba recuperatores daret. respondebat, Sl PARERET[*](si pareret cO (separẽt) al. (§55 supra; Div. §56): si paret V edd.) ADVERSVS EDICTVM FECISSE; qua in re[*](qua in re pk: in qua re V: qua re cO: quae (d) se in iud. Lamb. in mg. 1584 (falso ex N)) in iudicio dicturum esse aiebat[*](aiebat VcO: dicebat rell. (§55 supra)). iniquissimis verbis, improbissimis recuperatoribus conflictari malebant quam quicquam cum isto sua voluntate decidere. summittebat iste Timarchidem qui moneret eos, si saperent, ut transigerent. pernegabant. 'quid ergo? in singulos HS quinquagenis milibus damnari mavultis?' Malle dicebant. tum iste clare omnibus audientibus, 'qui damnatus erit,' inquit, 'virgis ad necem caedetur.' hic illi flentes rogare atque orare coeperunt ut sibi suas[*](suas sibi O) segetes fructusque omnis arationesque vacuas Apronio tradere liceret, ut ipsi sine ignominia molestiaque discederent.

hac lege, iudices, decumas vendidit Verres. dicat licet[*](Licet dicat O) Hortensius, si volet, magno Verrem decumas[*](decumas VcO: om. rell.) vendidisse. haec condicio fuit isto praetore aratorum, ut secum praeclare agi arbitrarentur si vacuos agros Apronio tradere liceret; multas enim cruces propositas effugere cupiebant. quantum Apronius edidisset[*](edixisset V) deberi, tantum ex edicto dandum erat. etiamne si plus edidisset[*](edixisset V) quam quantum natum esset? etiam, quando magistratus[*](Etiam quando mag. V: Etiam. Quo modo? Magistr. p rell. (cf. iii, §3)) ex istius[*](istius VcO: ipsius p rell.) edicto exigere debebant. at arator[*](At arator VO: ab aratore petere p rell.) repetere poterat. verum[*](poterat poterat vero V) Artemidoro recuperatore. quid si minus dedisset[*](dedisset (edid. O) arator VO: arator dedisset p rell.) arator quam poposcisset Apronius? iudicium in aratorem in quadruplum. ex quo iudicum numero? ex cohorte praetoria praeclara hominum honestissimorum. quid amplius? minus te iugerum professum esse dico: recuperatores reice, quod adversus edictum feceris. ex quo numero? ex eadem cohorte. quid erit extremum? si damnatus eris, atque adeo cum damnatus eris[*](atque adeo cum damnatus eris V: om. p rell.),—nam dubitatio damnationis illis recuperatoribus quae poterat esse?—virgis te ad necem caedi necesse erit. his legibus, his condicionibus erit quisquam tam stultus qui decumas venisse arbitretur, qui aratori novem partis reliquas factas esse existimet, qui non intellegat istum sibi quaestui praedaeque habuisse bona possessiones fortunasque[*](fortunasque O: fortunas rell.) aratorum? virgarum metu Agyrinenses quod imperatum esset facturos se esse dixerunt.

accipite nunc quid imperarit, et dissimulate, si potestis, vos intellegere ipsum praetorem, id quod tota Sicilia perspexit[*](id quod... perspexit O: et quod... perspexerit p rell.), redemptorem decumarum atque adeo aratorum dominum ac regem fuisse. imperat Agyrinensibus ut decumas ipsi publice accipiant, Apronio lucrum dent. si magno emerat, quoniam tu es qui diligentissime pretia[*](pretia dilig. O) exquisisti, qui, ut ais, magno vendidisti, quare putabas emptori lucrum addi oportere? esto, putabas: quam ob rem imperabas ut adderent? quid est aliud capere et[*](et om. O (cf. §91)) conciliare pecunias, in quo te lex tenet, si hoc non est, vi atque imperio cogere invitos lucrum dare alteri, hoc est pecuniam dare?

quid tum? Apronio[*](Quid tum Apr. O: age quid tum si Apr. p rell.), deliciis praetoris, lucelli aliquid iussi sunt dare. putatote Apronio datum, si Apronianum lucellum ac non praetoria praeda vobis videbitur. imperas ut decumas accipiant, Apronio dent lucri[*](lucri O: lucrum rell.) tritici medimnum[*](medimnum (et 13) Hotom. edd.: medium O: medimna rell.) XXXIII. quid est hoc[*](hoc est O (iv, §143))? Vna civitas ex uno agro plebis Romanae prope menstrua cibaria praetoris imperio donare Apronio cogitur[*](cogitur? Muell.). tu magno decumas vendidisti, cum tantum lucri decumano sit datum? profecto, si pretium exquisisses diligenter tum cum vendebas, x medimnum potius addidissent quam HS DC postea. Magna praeda videtur: audite reliqua et diligenter attendite, quo minus miremini Siculos re necessaria coactos auxilium a patronis, ab consulibus[*](ab consul. cO: consul. p rell.), ab senatu, ab legibus, ab iudiciis petivisse.

Vt probaret Apronius hoc triticum quod ei dabatur, imperat Agyrinensibus Verres ut in medimna singula dentur Apronio HS. quid est hoc? tanto numero frumenti lucri nomine[*](lucri nomine cO: in luc. nom. pk) imperato et expresso, nummi praeterea exiguntur[*](exiguntur O, al. in mg. Lamb. 1584: -entur, -antur p rell.) ut probetur frumentum? an poterat non modo Apronius, sed quivis, exercitui si metiendum[*](metiendum cO: metiundum p rell.) esset, improbare Siculum frumentum, quod illi ex area, si vellet, admetiri[*](metiri O) licebat? frumenti tantus numerus imperio tuo datur et cogitur. non est satis; nummi praeterea imperantur. dantur. Parum est. pro decumis hordei alia pecunia cogitur; iubes HS xxx lucri dari. ita ab una civitate vi minis imperio iniuriaque praetoris eripiuntur tritici medimnum XXXIII et praeterea HS LX. at haec obscura sunt[*](malim At haec obscura sunt. Num, si omnes... esse possunt quae tu &c.?)? aut, si omnes homines velint, obscura esse possunt? quae tu palam egisti, in conventu imperasti, omnibus inspectantibus coegisti; qua de re Agyrinenses magistratus et quinque primi, quos tu tui quaestus causa evocaras, acta et imperia tua domum ad senatum suum renuntiaverunt; quorum renuntiatio legibus illorum litteris publicis mandata est; quorum legati, homines nobilissimi, Romae sunt, qui hoc idem pro testimonio dixerunt!

cognoscite Agyrinensium publicas litteras, deinde testimonium publicum civitatis. recita. LITTERAE PUBLICAE, TESTlMONIVM PVBLICLUM. Animadvertistis[*](Recita... publicum om. O et (in lac.) p) in hoc testimonio, iudices, Apollodorum, cui Pyragro cognomen[*](nomen cO) est, principem suae civitatis, lacrimantem testari ac dicere numquam post populi Romani nomen ab Siculis auditum et cognitum Agyrinensis contra quemquam infimum civem Romanum dixisse aut fecisse quippiam, qui nunc contra praetorem populi Romani magnis iniuriis et magno dolore publice testimonium dicere cogerentur. Vni mehercule huic civitati, Verres, obsistere tua defensio non potest[*](defensio non potest O (Cluent. §48): defensione non potest p: defensione non potes rell.); tanta auctoritas est in eorum hominum fidelitate, tantus dolor in iniuria, tanta religio in testimonio. verum non una te tantum[*](tantum c, tm O: om. Vp rell.), sed universae similibus adflictae iniuriis et[*](iniuriis et V: om. p rell.) incommodis civitates[*](civitates VO: om. p rell.) legationibus ac testimoniis publicis persequuntur.

etenim deinceps videamus Herbitensis civitas honesta et antea copiosa quem ad modum spoliata ab isto ac vexata sit. at quorum hominum! summorum aratorum, remotissimorum a foro, iudiciis, controversiis, quibus parcere et consulere, homo impurissime, et[*](et om. V) quod genus hominum studiosissime conservare debuisti. primo anno venierunt eius agri decumae tritici modium[*](modium Zumpt, edd.: ċNċ O: me. (medimnum) V: medimna rell. istius item V p rell.: item istius cO) XVIII Atidius, istius item minister in decumis, cum emisset et praefecti nomine cum venisset Herbitam cum Veneriis, locusque ei publice quo deverteretur datus esset, coguntur Herbitenses ei lucri dare[*](lucri dare ei O) tritici modium[*](modium edd.: M V: mZZZ c: nZZZ O: modios p rell.) XXXVIII DCCC[*](xxxviiiċdċccc O: xxxvii mi. p vulg.), cum decumae venissent tritici modium XVIII. atque hoc tantum lucri coguntur dare publice tum cum iam[*](cum iam cOp: cum V) privatim[*](privati cO) aratores ex agris spoliati atque exagitati decumanorum iniuriis profugissent.

anno secundo cum emisset Apronius decumas tritici modium XXVDCCC[*](xxvċdċccc O: xxvċ miliaċ dcccZZZ p: xxv mil. q) et ipse Herbitam cum illa sua[*](illa sua VcO: illa p rell.) praedonum copia manuque venisset, populus publice coactus est ei conferre lucri tritici modium XXI et accessionis HS oo oo. de accessione dubito an Apronio ipsi data sit merces operae atque impudentiae: de tritici quidem numero tanto quis potest dubitare quin ad istum praedonem frumentarium sicut Agyrinense frumentum pervenerit?anno tertio vero in hoc agro consuetudine usus est regia. solere aiunt reges barbaros Persarum ac Syrorum pluris uxores habere, his[*](is V) autem uxoribus civitates attribuere hoc modo: haec civitas mulieri in[*](mulieri in Hotom.: mulierem V: mulieri p rell.) redimiculum praebeat, haec in collum, haec in crinis. ita populos habent universos non solum conscios libidinis suae, verum etiam administros.

eandem istius, qui se regem Siculorum esse dicebat, licentiam libidinemque fuisse cognoscite. Aeschrionis Syracusani uxor est Pipa[*](Hippa? Zielinski), cuius nomen istius nequitia tota Sicilia pervulgatum[*](pervulgatum p et pler.: pervagatum et pervulgatum V (iii, §129; iv, §64)) est; de qua muliere versus plurimi supra tribunal et supra praetoris caput scribebantur. hic Aeschrio, Pipae vir adumbratus, in Herbitensibus decumis novus instituitur publicanus. Herbitenses cum viderent, si ad Aeschrionem pretium resedisset[*](resedisset VO: redisset p rell.), se ad arbitrium libidinosissimae mulieris spoliatum iri, liciti sunt usque adeo[*](usque adeo V: usque eo p rell.) quoad se efficere posse arbitrabantur. supra adiecit[*](Supraiecit O Arus. Mess.) Aeschrio; neque enim metuebat, ne praetore Verre decumana mulier damno adfici posset. addicitur medimnum VIIIC[*](med. viiic cO: medimnis ∞ ∞ p), dimidio fere pluris quam superiore anno. aratores funditus evertebantur, et eo[*](et eo codd. praeter V (adeo)) magis quod iam superioribus annis adflicti erant ac paene perditi. intellexit iste ita magno venisse ut amplius ab Herbitensibus exprimi non posset: demit de capite medimna DC, iubet in tabulas pro medimnum VIIIC referri VIID.

hordei decumas eiusdem agri Docimus[*](emerat... Docimus s.l. p2) emerat. hic est Docimus ad quem iste deduxerat Tertiam, Isidori mimi filiam, vi abductam ab Rhodio tibicine. huius Tertiae plus etiam quam Pipae, plus quam ceterarum, ac prope dicam tantum apud istum in Siciliensi praetura auctoritas potuit quantum in urbana Chelidonis. veniunt Herbitam duo praetoris aemuli non molesti, muliercularum deterrimarum improbissimi cognitores; incipiunt postulare, poscere, minari; non poterant tamen, cum cuperent, Apronium imitari[*](imitari Apronium O (§213 infra)); Siculi Siculos non tam[*](tam om. V illi tamen O) pertimescebant. cum omni ratione tamen illi calumniarentur, promittunt Herbitenses vadimonium Syracusas. eo posteaquam ventum est, coguntur Aeschrioni, hoc est Pipae, tantum dare quantum erat de capite demptum, tritici modium IIIDC. Mulierculae publicanae noluit ex decumis nimium lucri dare, ne forte ab nocturno suo quaestu animum ad vectigalia redimenda transferret.

transactum putabant Herbitenses, cum iste, 'quid[*](Quid? Muell. (§§128, 139 infra): sine interrog. vulg.)? de hordeo,' inquit, 'et de[*](et de cO: et rell.) Docimo, amiculo meo, quid cogitatis?' atque hoc agebat in cubiculo, iudices, atque in lecto[*](lectulo d) suo. negabant illi quicquam sibi esse mandatum. 'non audio: numerate HS. xll.[*](xii cO: xv rell.)' quid facerent miseri, aut quid recusarent? praesertim cum in lecto[*](lectulo p) decumanae mulieris vestigia viderent recentia, quibus illum inflammari ad perseverandum intellegebant. ita civitas una sociorum atque amicorum duabus deterrimis mulierculis Verre praetore vectigalis fuit. atque ego nunc eum frumenti numerum et eas pecunias publice[*](pecunias publice O: publ. pec. rell.) decumanis ab Herbitensibus datas esse dico; quo illi frumento et quibus pecuniis tamen ab decumanorum iniuriis civis suos non redemerunt. perditis enim iam[*](iam cO: om. p rell.) et direptis aratorum bonis, haec decumanis merces dabatur ut aliquando ex eorum agris atque ex urbibus abirent.

itaque cum Philinus Herbitensis, homo disertus et prudens et domi nobilis, de calamitate aratorum et de fuga et de reliquorum paucitate publice diceret, animadvertistis, iudices, gemitum[*](gemitum iudices O (§§25, 61)) populi Romani, cuius frequentia huic causae numquam defuit.qua de paucitate aratorum alio loco dicam: nunc illud quod praeterii[*](paene praeterii falso vulg.) non omnino relinquendum videtur. nam, per deos immortalis, quod de capite iste[*](iste cO: ipsi p rell.) dempsit, quo tandem modo vobis non modo ferendum, verum etiam audiendum videtur?

Vnus adhuc fuit post Romam conditam, —di immortales faxint, ne sit alter!—cui res publica totam se[*](totam se Op: se totam edd.) traderet temporibus et malis coacta domesticis, L. Sulla. hic tantum potuit ut nemo illo invito nec bona nec patriam nec vitam retinere posset; tantum animi habuit ad audaciam ut dicere in contione non dubitaret, bona civium Romanorum cum venderet, se praedam suam vendere. eius omnis res gestas non solum obtinemus, verum etiam propter maiorum incommodorum et calamitatum metum publica auctoritate defendimus: unum hoc aliquot senatus consultis[*](consultis senatus O) reprehensum, decretumque est ut, quibus ille de capite dempsisset, ii pecunias in aerarium referrent. statuit senatus hoc ne illi[*](hoc, ne illi edd. pler. (sed cf. e.g. §169 infra)) quidem esse licitum cui concesserat omnia, a[*](a om. p) populo factarum[*](ab ipso fact. coni. Hotom.) quaesitarumque rerum summas imminuere.

illum viris fortissimis iudicarunt patres conscripti remittere de summa non potuisse: te mulieri deterrimae recte remisisse senatores iudicabunt? ille, de quo legem[*](legem cO: lege p rell.) populus Romanus iusserat ut ipsius voluntas ei posset esse pro lege, tamen in hoc uno genere veterum religione legum reprehenditur: tu, qui omnibus legibus implicatus tenebare, libidinem tibi tuam[*](tuam tibi O) pro lege esse voluisti? in illo reprehenditur, quod ex ea pecunia remiserit quam ipse quaesierat: tibi concedetur, qui de capite vectigalium populi Romani remisisti?

atque in hoc genere audaciae multo etiam impudentius in decumis Acestensium versatus est; quas cum addixisset eidem illi Docimo, hoc est Tertiae[*](Tertiae cO: om. p rell.), tritici modium v, et accessionem ascripsisset HS MD, coegit Acestensis a Docimo tantundem publice accipere; id quod ex Acestensium publico testimonio cognoscite. recita. TESTMIONIVM PVBLICUM. Audistis[*](Rec. test. pub. p (man. rec. in lacuna ut §168 infra): om. rell.) quanti decumas acceperit a Docimo civitas, tritici modium v et accessionem: cognoscite nunc quanti se vendidisse rettulerit. LEX DECVMIS VENDVNDIS C. VERRE PR. hoc nomine videtis[*](videtis cO: vidistis p rell.) tritici modium CI3 CI3 CI3[*](mod. viiii O: modios ∞ ∞ ∞ milia p) de capite esse dempta, quae cum de populi Romani victu, de vectigalium nervis, de sanguine detraxisset aerari, Tertiae mimae condonavit. Vtrum impudentius ab sociis abstulit an turpius meretrici dedit an improbius populo Romano ademit an audacius tabulas publicas commutavit? ex horum severitate te ulla vis eripiet aut ulla largitio? non eripiet[*](eripiat... eripit O). sed si eripuerit, non intellegis haec quae iam dudum loquor ad aliam quaestionem atque ad peculatus iudicium pertinere?

itaque hoc mihi reservabo genus totum integrum[*](totum integrum VO: int. totum p rell.): ad illam quam institui causam frumenti ac decumarum revertar. qui cum agros maximos et[*](et VO: ac p rell.) feracissimos per se ipsum, hoc est per Apronium, Verrem alterum, depopularetur, ad minores civitates habebat alios quos tamquam canis immitteret, nequam homines et improbos, quibus aut frumentum aut pecuniam publice cogebat dari.A. Valentius est in Sicilia interpres, quo iste interprete non ad linguam Graecam, sed ad furta et flagitia uti solebat. fit hic interpres[*](hic interpres VO: int. hic p rell.), homo levis atque egens, repente decumanus; emit agri Liparensis miseri atque ieiuni decumas tritici medimnis DC. Liparenses vocantur; ipsi accipere decumas et numerare Valentio coguntur lucri HS xxx. per deos immortalis, utrum tibi sumes ad defensionem, tantone minoris te decumas vendidisse ut ad medimna DC HS xxx lucri statim sua voluntate civitas adderet, hoc est tritici medimnum[*](med' Vpq: mod' (ut l. 21) Or) ii, an, cum magno decumas vendidisses, te expressisse ab invitis Liparensibus hanc pecuniam?

sed quid ego ex te quaero quid defensurus sis, potius quam cognoscam ex ipsa civitate quid gestum sit? recita testimonium publicum Liparensium, deinde quem ad modum nummi Valentio sint dati. TESTIMONIVM PVBLICVM. Qvo MODO SOLVTVM SIT, EX LITTERIS PVBLICIS. etiamne haec tam parva civitas, tam procul a[*](a (ante conspectu) Vpq: om. O) manibus tuis atque a conspectu remota, seiuncta a Sicilia, in insula inculta tenuique posita[*](posita in loco V), cumulata aliis tuis maioribus iniuriis, in hoc quoque frumentario genere praedae tibi et quaestui fuit? quam tu totam insulam cuidam tuorum sodalium sicut aliquod munusculum condonaras, ab hac etiam haec frumentaria lucra tamquam a mediterraneis exigebantur? itaque qui tot annis agellos suos te praetore[*](te praetore VO: ante te pr. p rell. piratis VcO: privatis p rell.) redimere a piratis solebant, idem se ipsos a te[*](a te p rell. praeter V (ab te): abs te vulg.) pretio imposito redemerunt.

quid vero[*](vero VcO: ergo p rell.)? a Tissensibus, perparva ac tenui civitate, sed[*](sed VcO: et p rell.) aratoribus laboriosissimis frugalissimisque hominibus, nonne plus lucri nomine eripitur quam quantum omnino frumenti[*](omnino frumenti VO: frum. omn. p rell.) exararant? ad quos tu decumanum Diognetum Venerium misisti, novum genus publicani. cur hoc auctore non Romae quoque[*](quoque VcO: om. p rell.) servi publici ad vectigalia accedunt[*](accedunt cO: accedant Vp rell.)? anno secundo Tissenses HS xxi lucri dare coguntur inviti; tertio anno xii mod.[*](xii mod' cO: ∞ ∞ modium p: varie turbant rell.) tritici lucri Diogneto Venerio dare coacti sunt. hic Diognetus, qui ex publicis vectigalibus tanta lucra facit, vicarium nullum habet, nihil omnino peculi. vos etiam nunc dubitate, si potestis, utrum tantum numerum tritici Venerius apparitor istius sibi acceperit an huic exegerit.

atque haec ex publico Tissensium testimonio cognoscite. TESTIMONIVM PVBLICVM TISSENSIVM. obscure, iudices, praetor ipse decumanus est, cum eius apparitores frumentum a civitatibus exigant, pecunias imperent, aliquanto plus ipsi lucri[*](lucri cO: om. rell.) auferant quam quantum populo Romano decumarum nomine daturi sunt[*](sint O)! haec aequitas in tuo imperio fuit, haec praetoris[*](praetoria? Muell.) dignitas, ut servos Venerios Siculorum dominos esse velles; hic dilectus, hoc discrimen te praetore fuit, ut aratores in servorum numero essent, servi in publicanorum.

quid? Amestratini miseri, impositis ita magnis decumis ut ipsis reliqui nihil fieret, nonne tamen numerare pecunias coacti sunt? addicuntur decumae M. Caesio, cum adessent legati Amestratini; statim cogitur Heraclius legatus numerare HS XXII. quid hoc est? quae est ista praeda, quae vis, quae direptio sociorum? si erat Heraclio ab senatu mandatum ut emeret, emisset: si non erat, qui poterat sua sponte pecuniam numerare? Caesio renuntiat se dedisse.