In C. Verrem

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.

quibus rebus id adsecutus es? innocentia? aspice aedem Castoris; deinde, si audes, fac mentionem innocentiae. diligentia? codicis lituras tui contemplare in Stheni Thermitani nomine; deinde aude te dicere[*](diere aude te V) diligentem. ingenio? qui testis interrogare[*](interrogare VO: -ari p rell.) priore actione nolueris et iis tacitus[*](tacitus VcO: tacitum rell. (et iis... malueris om. p)) os tuum praebere malueris, quamvis et te et patronos tuos ingeniosos esse dicito. quare igitur id quod ais adsecutus es? Magna est laus[*](est laus V: enim est laus p: enim laus est qr) si superiores consilio vicisti, posterioribus exemplum atque auctoritatem reliquisti. tibi fortasse idoneus fuit nemo quem imitarere; at te videlicet inventorem rerum optimarum ac principem imitabuntur omnes.

quis arator te praetore decumam dedit? quis duas? quis non maximo se adfectum beneficio putavit cum tribus decumis pro una defungeretur, praeter paucos qui propter societatem furtorum tuorum[*](tuorum om. V) nihil omnino dederunt? vide inter importunitatem tuam senatusque bonitatem quid intersit. senatus cum temporibus rei publicae cogitur ut decernat ut alterae decumae exigantur, ita decernit ut pro his decumis pecunia[*](pro his dec. pec. VO: pec. pro his dec. p rell.) solvatur aratoribus, ut, quod[*](quod V: quo cOp) plus sumitur quam debetur, id emi non auferri putetur: tu cum tot decumas non senatus consulto, sed novis edictis tuis nefariisque institutis exigeres et eriperes, magnum te fecisse arbitrare[*](arbitrare VO: -abare, -abere p rell.) si pluris vendideris quam L. Hortensius, pater istius Q. Hortensi, quam Cn. Pompeius, quam C. Marcellus[*](C. Marc. VO: M. Marc. rell.), qui ab aequitate, ab lege, ab institutis non recesserunt?

an tibi unius anni aut bienni ratio fuit habenda[*](fuit habenda VO: habenda fuit p rell.), salus provinciae, commoda rei frumentariae, ratio rei publicae in posteritatem[*](in posteritatem VcO: in posterum pk) fuit neglegenda? cum rem ita constitutam accepisses ut et populo Romano satis frumenti ex Sicilia suppeditaretur et aratoribus tamen arare atque agros colere expediret, quid effecisti, quid adsecutus es? Vt populo Romano nescio quid te praetore[*](praetore VO: om. pk) ad decumas accederet, deserendas arationes relinquendasque curasti. successit tibi L. Metellus. tu innocentior quam Metellus? tu laudis et honoris cupidior? tibi enim consulatus quaerebatur, Metello paternus honos et avitus neglegebatur. multo minoris vendidit non modo quam tu, sed etiam quam qui ante te[*](te om. Vq (§18 supra)) vendiderunt.quaero, si ipse excogitare non potuerat[*](potuerat VO: poterat rell.) quem ad modum quam plurimo venderet, ne tua quidem recentia proximi praetoris vestigia persequi poterat, ut tuis praeclaris abs te principe inventis et excogitatis edictis atque institutis uteretur?

ille vero tum se minime Metellum fore putavit[*](putavit V: putabit O: putasset p rell.) si te ulla in re imitatus esset; qui ab urbe Roma, quod nemo umquam post hominum memoriam fecit, cum sibi in provinciam proficiscendum putaret, litteras ad Siciliae civitates[*](civitates Siciliae V) miserit, per quas hortatur et rogat ut arent, ut serant. in beneficio praetor[*](praetor VO: p r p: populi Romani rell. (i, §4)) hoc petit aliquanto ante adventum suum et simul ostendit se lege Hieronica venditurum, hoc est in omni ratione decumarum nihil istius[*](istius V: isti p rell.) simile facturum. atque haec non cupiditate aliqua scribit inductus ut in alienam provinciam mittat litteras[*](litteras mittat V) ante tempus, sed consilio, ne, si tempus sationis praeterisset, granum ex[*](ex cO: de V: in rell. (ii, §§24, 189; iii, §14 iv, §7)) provincia Sicilia nullum haberemus.

cognoscite Metelli litteras. recita[*](Recita om. V). EPISTVLA L. METELLI. hae litterae, iudices, L. Metelli, quas audistis, hoc quantum est ex Sicilia frumenti hornotini exaraverunt: glebam commosset in agro decumano Siciliae nemo, si Metellus hanc epistulam non misisset. quid? Metello divinitus hoc venit in mentem an ab Siculis[*](a Siculis V), qui Romam frequentissimi convenerant, negotiatoribusque[*](a negotiatoribus V) Siciliae doctus est? quorum quanti conventus ad Marcellos, antiquissimos Siciliae patronos, quanti ad Cn. Pompeium tum[*](tum Maius, edd. recc.: tuum V: om. rell.) consulem designatum, ceterosque illius provinciae necessarios fieri soliti sint, quis ignorat? quod quidem, iudices, nullo umquam de homine factum est, ut absens accusaretur ab iis palam quorum in bona liberosque summum imperium potestatemque haberet. tanta vis erat iniuriarum ut homines quidvis perpeti quam non de istius improbitate deplorare et conqueri mallent.

quas litteras cum ad omnis civitates prope suppliciter misisset Metellus, tamen antiquum modum sationis nulla ex parte adsequi[*](adsequi VcO: exsequi rell.) potuit; diffugerant enim permulti, id quod ostendam, nec solum arationes sed etiam sedes suas patrias istius iniuriis exagitati reliquerant. non mehercule[*](mehercules O (§32 supra)) augendi[*](augendi criminis VO: crim. aug. p rell.) criminis causa, iudices, dicam, sed, quem ipse accepi[*](ipse accepi VO: accepi ipse rell.) oculis animoque sensum, hunc vere apud vos et, ut potero, planissime exponam.

nam cum quadriennio post in Siciliam venissem, sic mihi adfecta visa est ut eae[*](eae Vp: esse O: hae rell.) terrae solent in quibus bellum acerbum diuturnumque versatum est. quos ego campos antea collisque nitidissimos viridissimosque vidissem, hos ita vastatos nunc ac desertos videbam ut ager ipse cultorem desiderare ac lugere dominum videretur. Herbitensis ager et Hennensis, Murgentinus, Assorinus, Imacharensis, Agyrinensis ita relictus erat ex maxima parte ut[*](ut ex maxima parte O) non solum iugorum[*](iugorum V (§121 infra): iugerum rell.) sed etiam dominorum multitudinem quaereremus; Aetnensis vero ager, qui solebat esse cultissimus, et, quod caput est rei frumentariae, campus Leontinus,—cuius antea[*](ante V (ii, §82; iii, §§24, 63)) species haec erat ut, cum obsitum vidisses, annonae caritatem non vererere,—sic erat deformis atque horridus ut in uberrima Siciliae parte Siciliam quaereremus; labefactarat enim vehementer aratores iam superior annus, proximus vero funditus everterat.

tu mihi etiam audes mentionem facere decumarum? tu in tanta improbitate[*](in tanta improb. cO: om. rell. (unde vulg. tu in tanta acerbitate)), in tanta acerbitate, in tot ac[*](ac O: et p rell. (§53)) tantis iniuriis, cum in arationibus et in earum rerum iure provincia Sicilia consistat, eversis funditus aratoribus, relictis agris, cum in provincia tam locuplete ac referta non modo rem sed ne spem quidem ullam reliquam cuiquam feceris, aliquid te populare putabis[*](putas al. in mg. Lamb. 1584) habere cum dices[*](dices p rell.: dicis Oq al. in mg. Lamb. 1584) te pluris quam ceteros decumas vendidisse? quasi vero aut populus Romanus hoc voluerit aut senatus hoc tibi[*](tibi hoc O) mandaverit, ut, cum omnis aratorum fortunas decumarum nomine eriperes, in posterum fructu illo commodoque rei frumentariae[*](frum. rei O) populum Romanum privares[*](rem publicam privares O, al. in mg. Lamb. 1584), deinde, si quam partem tuae praedae ad summam decumarum addidisses, bene de re publica[*](bene de re pub. cO: om. p rell.), bene de populo Romano meritus viderere. atque[*](Atque cO: atque haec p rell.) perinde loquor quasi in eo sit iniquitas eius reprehendenda, quod propter gloriae cupiditatem, ut aliquos summa frumenti decumani vinceret, acerbiorem legem, duriora edicta interposuerit, omnium superiorum auctoritatem repudiarit.

Magno tu decumas vendidisti. quid? si doceo te non minus domum tuam avertisse quam Romam misisse decumarum nomine, quid habet populare oratio[*](oratio O (§48 supra): ratio p rell.) tua, cum ex provincia populi Romani aequam partem tu tibi sumpseris ac[*](ac O: atque p rell.) populo Romano miseris? quid? si duabus partibus doceo te amplius frumenti abstulisse quam populo Romano misisse, tamenne putamus patronum tuum in hoc crimine cerviculam iactaturum et populo se ac coronae[*](ac coronae cO: ad coronam rell.) daturum? haec vos antea[*](ante p), iudices, audistis, verum fortasse ita audistis ut auctorem rumorem haberetis sermonemque omnium[*](omnium codd. (prob. Ziel. p. 195): hominum ed. Asc. 1511, Mueller). cognoscite nunc innumerabilem pecuniam frumentario nomine ereptam, ut simul illam quoque eius vocem improbam agnoscatis qui se uno quaestu decumarum omnia sua pericula redempturum esse dicebat.

audivimus hoc iam diu, iudices: nego quemquam esse vestrum[*](vestrum esse O) quin saepe audierit socios istius fuisse decumanos. nihil aliud arbitror falso in istum esse dictum ab iis qui male de isto existimarint[*](existimarunt O), nisi hoc. nam socii putandi sunt quos inter res communicata est: ego rem totam fortunasque aratorum omnis[*](omnes aratorum O) istius fuisse dico, Apronium Veneriosque servos,—quod isto praetore fuit novum genus publicanorum,—ceterosque decumanos procuratores istius quaestus et administros[*](administros cO: ministros p rell.) rapinarum fuisse dico[*](fuisse dico cO: dico fuisse p rell.).

'quo modo hoc doces?' quo modo ex illa locatione[*](illa locatione O: loc. ill. rell.) columnarum docui istum esse[*](esse om. pk) praedatum: opinor, ex eo maxime quod iniquam legem novamque dixisset. quis enim umquam conatus est iura omnia et consuetudinem omnium commutare cum vituperatione sine quaestu? Pergam atque[*](atque et O) insequar longius. iniqua lege vendebas, quo pluris venderes. cur addictis iam[*](addictis iam O: iam addictis p rell.) et venditis decumis, cum iam ad summam decumarum nihil, ad tuum quaestum multum posset accedere, subito atque ex tempore nova nascebantur edicta? nam ut vadimonium decumano, quocumque is vellet, promitteretur, ut ex area, nisi pactus esset, arator ne tolleret, ut ante[*](ut ante cO: ante p) Kalendas Sextilis decumas deportatas haberet[*](haberet O: haberent p rell.), haec omnia iam venditis decumis anno tertio te edixisse dico; quae si rei publicae causa faceres, in vendundo[*](vendundo Op rell.: vendendo edd.) essent pronuntiata; quia tua causa faciebas, quod erat imprudentia praetermissum, id quaestu ac tempore admonitus reprehendisti[*](deprehend. cO).

illud vero cui probari potest, te sine tuo quaestu, ac maximo quaestu, tantam tuam infamiam, tantum capitis tui fortunarumque tuarum[*](tuarum cO: om. p rell.) periculum neglexisse ut, cum totius Siciliae cotidie gemitus querimoniasque audires, cum, ut ipse dixisti, reum te fore putares, cum huiusce iudici discrimen ab opinione tua non abhorreret, paterere tamen aratores indignissimis iniuriis vexari ac diripi? profecto, quamquam es singulari crudelitate et audacia, tamen abs te totam abalienari[*](abalienari Vc: alienari p rell.) provinciam, tot homines honestissimos ac locupletissimos[*](ac locuplet. cO: om. Vp rell. (ii, §23; infra 25; iii, §§97, 186; iv, §25)) tibi inimicissimos fieri nolles, nisi hanc rationem et cogitationem salutis tuae pecuniae cupiditas ac praesens illa praeda superaret.

etenim quoniam summam ac[*](ac VO: et p rell.) numerum iniuriarum vobis, iudices, non possum expromere[*](expromere cO: exponere rell.), singillatim autem de unius cuiusque incommodo dicere infinitum est, genera ipsa iniuriarum, quaeso, cognoscite. Nympho est Centuripinus, homo gnavus et industrius, experientissimus ac diligentissimus arator[*](et exper. arator (om. ac dilig.) V (Ziel. p. 195)). is cum arationes magnas conductas haberet, quod homines etiam locupletes, sicut ille est, in Sicilia facere consuerunt, easque magna impensa magnoque instrumento tueretur, tanta ab isto iniquitate oppressus est ut non modo arationes relinqueret, sed etiam ex Sicilia profugeret Romamque una cum multis ab isto eiectis veniret. fecit ut decumanus Nymphonem negaret ex edicto illo[*](illo VO: om. pk) praeclaro, quod nullam ad aliam rem nisi ad huius modi quaestus pertinebat, numerum iugerum professum esse.

Nympho cum se vellet aequo[*](aequo vellet V) iudicio defendere, dat iste viros optimos recuperatores, eundem illum medicum Cornelium, is est Artemidorus Pergaeus, qui in sua patria dux isti[*](istius O) quondam et magister ad spoliandum[*](spoliandum VO: despol. p rell.: expol. q) Dianae templum fuit, et haruspicem Volusium[*](Volusium VcO: Volusianum rell.) et Valerium praeconem. Nympho antequam plane constitit condemnatur. quanti fortasse quaeritis. nulla erat edicti poena certa: frumenti eius omnis[*](omnis eius O) quod in areis esset. sic Apronius decumanus non decumam debitam, non frumentum remotum atque celatum, sed tritici Vll milia medimnum ex Nymphonis arationibus edicti poena, non redemptionis aliquo iure tollit.

Xenonis Menaeni, nobilissimi hominis, uxoris fundus erat colono locatus; colonus, quod decumanorum iniurias ferre non poterat, ex agro profugerat. Verres in Xenonem iudicium dabat illud suum damnatorium de iugerum professione. Xeno ad se pertinere negabat; fundum elocatum esse dicebat. dabat[*](Dat V) iste iudicium, SI PARERET[*](pareret Vp: paret cOqr) IVGERA EIVS FVNDI PLVRA ESSE QVAM COLONVS ESSET PROFESSVS, tum uti[*](ut Vqr) Xeno damnaretur. dicebat ille non modo se non arasse[*](se non arasse VcO: non arasse se p), id quod satis[*](satis cp et pler.: satum V: sat O esse eius O) erat, sed nec dominum eius esse fundi nec locatorem; uxoris[*](uxoris VcO: uxorem p rell.) esse; eam ipsam suum negotium gerere, ipsam locavisse. defendebat Xenonem homo summo splendore et summa auctoritate praeditus, M. Cossutius. iste nihilo minus iudicium HS IDDD[*](HS i333 V: HċSċ lxxx p: om. cO) dabat. ille tametsi recuperatores de cohorte latronum sibi parari videbat, tamen iudicium se accepturum[*](se accepturum VO: accept. se p rell.) esse dicebat. tum iste maxima[*](maxima cO: magna Prisc. vulg.) voce Veneriis imperat, ut Xeno audiret, dum res iudicetur[*](iudicetur cO: iudicaretur rell.) hominem ut[*](ut om. V (Ziel. p. 195)) adservent[*](asservent VcOp: asservarent corr. p rell.); cum iudicata sit, ad se ut adducant; et illud simul ait[*](ait V: dixit p rell. (§69 infra)), se non putare illum, si propter divitias poenam damnationis contemneret, etiam virgas contempturum. hac ille vi et hoc metu adductus tantum decumanis dedit quantum iste imperavit.

Polemarchus est Murgentinus, vir bonus atque honestus. ei[*](Ei V: is rell.) cum pro iugeribus quinquaginta medimna DCC decumae imperarentur, quod recusabat, domum ad istum in ius eductus est, et, cum iste etiam cubaret, in cubiculum introductus est, quod nisi mulieri et decumano patebat alii nemini. ibi cum pugnis et calcibus concisus esset, qui DCC medimnis decidere noluisset, mille promisit. Eubulidas est Grospus[*](Grospus V: graspus O: grosphus p) Centuripinus, homo cum virtute et nobilitate domi suae, tum etiam pecunia princeps. huic homini, iudices, honestissimae civitatis[*](honest. civ. om. V; v, §117 (Am. J. Ph. xxvi. 431)) honestissimo non modo frumenti scitote sed etiam[*](etiam cO: om. V rell. (§§1, 23 supra)) vitae et sanguinis tantum relictum esse quantum Aproni libido tulit; nam vi malo plagis adductus est ut frumenti daret, non quantum deberet[*](deberet Opk: vellet V: haberet d), sed quantum cogeretur.

Sostratus et Numenius et Nymphodorus eiusdem civitatis cum ex agris tres fratres consortes profugissent, quod iis[*](his VO) plus frumenti imperabatur quam quantum exararant, hominibus coactis in eorum arationes Apronius venit, omne instrumentum diripuit, familiam abduxit, pecus abegit. postea cum[*](cum VO: quam rell.) ad eum Nymphodorus venisset Aetnam et oraret ut sibi sua restituerentur, hominem corripi ac suspendi iussit in oleastro quodam, quae est arbor, iudices, Aetnae in foro. tam diu pependit in arbore socius amicusque populi Romani in sociorum urbe ac foro, colonus aratorque vester[*](noster O (§64 infra)), quam diu voluntas Aproni tulit.

genera[*](genera codd.: sūmā (summam) O (cf. i, §110 gnis (generis) S: iuris V)) iam dudum innumerabilium iniuriarum, iudices, singulis nominibus profero, infinitam multitudinem iniuriarum praetermitto. vos ante oculos animosque vestros tota Sicilia decumanorum hos impetus, aratorum direptiones, huius importunitatem, Aproni regnum proponite. contempsit Siculos; non duxit homines nec ipsos ad persequendum vehementis fore, et vos eorum iniurias[*](iniurias eorum V) leviter laturos existimavit.

esto; falsam de illis habuit opinionem, malam de vobis; verum tamen, cum de Siculis male mereretur, civis Romanos coluit, iis indulsit, eorum voluntati et gratiae deditus fuit. iste civis Romanos? at nullis inimicior aut infestior fuit. Mitto vincla, mitto carcerem, mitto verbera, mitto securis, crucem denique illam praetermitto quam iste civibus Romanis testem humanitatis in eos ac benivolentiae suae voluit esse,—mitto, inquam, haec omnia atque in aliud dicendi tempus reicio; de decumis, de civium Romanorum condicione in arationibus disputo; qui quem ad modum essent accepti, iudices, audistis ex ipsis; bona sibi erepta esse[*](esse om. V) dixerunt[*](dixerunt VO: dixere rell.).

verum haec, quoniam eius modi[*](eius modi VcO: huiusmodi p al. (iv, §6)) causa fuit[*](causa fuit cO: casus fuit V: casus ad. fuit pk), ferenda sunt, nihil valuisse aequitatem, nihil consuetudinem; damna denique, iudices, nulla tanta sunt quae non viri fortes ac magno et libero[*](fortes magno ac libero O) animo adfecti ferenda arbitrentur[*](arbitrentur Vp: -arentur cO). quid si equitibus Romanis non obscuris neque ignotis, sed honestis et inlustribus manus ab Apronio isto praetore sine ulla dubitatione adferebantur? quid exspectatis, quid amplius a me[*](amplius a me VO: a me amplius p rell.) dicendum putatis? an id agendum[*](agendum est V) ut eo celerius de isto transigamus quo maturius ad Apronium possimus[*](possim V), id quod ego[*](ego om. Vpk (v, §72) pervenire VcO: venire p rell.) illi iam in Sicilia pollicitus sum, pervenire? qui C. Matrinium, iudices, summa virtute hominem, summa industria, summa gratia, Leontinis in publico[*](publico s.l. p2) biduum tenuit. A Q. Apronio[*](A Q. Apronio Madv. edd.: Atque Apronio Opk al.: quo Apronio V: a quo Apr. coni. Klotz), iudices, homine in dedecore nato, ad turpitudinem educato, ad Verris flagitia libidinesque accommodato, equitem Romanum scitote biduum cibo tectoque prohibitum, biduum Leontinis in foro custodiis[*](in custodiis V (§140 infra)) Aproni retentum atque adservatum, neque ante dimissum quam ad condicionem[*](condicionem VO: -es rell.) eius depectus[*](depectus p (corr. ex depactus): despectus V: deiectus cO) est.