In C. Verrem

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.

verum, uti[*](uti cO: ut p rell.) dixi, ratio certa est Aetnensium et publicis et privatis litteris consignata. meae diligentiae pensum magis in Leontino agro est exigendum propter hanc causam, quod ipsi Leontini publice non sane me multum[*](multum me O) adiuverunt; neque enim eos isto praetore hae[*](hec O: haec Mueller) decumanorum iniuriae laeserunt, potius etiam, iudices, adiuverunt. mirum fortasse hoc vobis aut incredibile videatur, in tantis aratorum incommodis Leontinos, qui principes rei frumentariae fuerint, expertis incommodorum atque iniuriarum fuisse. hoc causae est, iudices, quod in agro Leontino praeter unam Mnasistrati familiam glebam Leontinorum possidet nemo. itaque Mnasistrati, hominis honestissimi atque optimi viri, testimonium, iudices, audistis[*](audistis cO: audietis p rell.): ceteros Leontinos, quibus non modo Apronius in agris sed ne tempestas quidem ulla nocere potuit, exspectare nolite: etenim non modo incommodi nihil ceperunt, sed etiam in Apronianis illis rapinis in quaestu sunt compendioque versati.

quapropter, quoniam Leontina civitas me[*](leont. civ. me p al.: me leont. civ. O, ut videtur, edd.) atque legatio propter eam quam dixi causam defecit, mihimet ineunda ratio et via reperiunda est qua ad Aproni quaestum, sive adeo qua ad istius ingentem immanemque praedam possim pervenire. Agri Leontini decumae tertio anno venierunt[*](veneunt O) tritici medimnum XXXVI, hoc est tritici mod. cc et XVI milibus. Magno, iudices, magno; neque enim hoc possum negare. itaque necesse est aut damnum aut certe non magnum lucrum fecisse decumanos[*](decumanos O: -um p rell.); hoc enim solet usu venire iis qui magno redemerunt.

quid, si ostendo in hac una emptione lucri fieri tritici mod. c? quid, si cc? quid, si ccc[*](quid, si ccc cO: om. rell.)? quid, si cccc milia? dubitabitis etiam cui ista tanta praeda quaesita sit? iniquum me esse quispiam dices, qui ex lucri magnitudine coniecturam capiam[*](capiam cO: faciam rell.) furti atque praedae. quid, si doceo, iudices, eos qui cccc mod. lucri faciunt damnum facturos fuisse, si tua iniquitas, si tui ex cohorte recuperatores non intercederent, num quis poterit in tanto lucro tantaque iniquitate dubitare quin propter improbitatem[*](improbitatem cO: iniquitatem p rell.) tuam tam[*](tuam tam Lamb.: tuam O: tam p rell.) magnos quaestus feceris, propter magnitudinem quaestus improbus esse volueris?

quo modo igitur hoc adsequar, iudices[*](iudices om. O), ut sciam quantum lucri[*](quantum lucri cO: lucri quantum p rell.) factum sit? non ex Aproni tabulis, quas ego cum conquirerem non inveni, et cum in ius ipsum eduxi expressi ut conficere tabulas se[*](se tabulas O) negaret. si mentiebatur, quam ob rem removebat, si hae tabulae nihil tibi erant obfuturae? si omnino nullas confecerat litteras, ne id quidem satis significat illum non suum negotium gessisse? ea est enim ratio decumanorum[*](decumarum J. J. Hartman) ut sine plurimis litteris confici non possit; singula enim nomina aratorum et cum singulis pactiones decumanorum litteris persequi et conficere necesse est. iugera professi sunt aratores omnes[*](omnes aratores O) imperio atque instituto tuo: non opinor quemquam minus esse professum quam quantum arasset, cum tot cruces, tot supplicia[*](supplicia cO: iudicia pd), tot ex cohorte recuperatores proponerentur. in iugero Leontini agri medimnum fere tritici seritur perpetua atque aequabili satione; ager efficit[*](effert J. J. Hartman (cf. extulisset §113)) cum octavo, bene ut agatur; verum ut omnes di adiuvent, cum decumo. quod si quando accidit, tum fit ut tantum decumae sit quantum severis, hoc est ut, quot iugera sint sata, totidem medimna decumae debeantur.

hoc cum ita esset, primum illud dico, pluribus milibus medimnum[*](modium cO) venisse decumas agri Leontini quam quot milia iugerum sata essent[*](essent O: erant p rell.) in agro Leontino. quodsi fieri non poterat ut plus quam x medimna ex iugero exararent[*](exararent cO: ararent p rell.), medimnum autem[*](autem suppl. edd.) ex iugero decumano dari oportebat[*](oportebat O: poterit p rell. (i, §75)), cum ager, id quod perraro evenit, cum decumo extulisset, quae erat ratio decumanis, siquidem decumae ac non bona venibant aratorum, ut pluribus aliquanto medimnis decumas emerent quam iugera erant sata? in Leontino iugerum subscriptio ac professio non est plus xxx; decumae xxxvl medimnum venierunt.erravit an potius[*](aut potius O) insanivit Apronius? immo tum insanisset, si aratoribus id[*](id O: om. p rell.) quod deberent licitum esset, et non quod Apronius imperasset necesse fuisset dare.

si ostendam[*](ostendam O: ostendo p rell.) minus tribus medimnis in iugerum neminem dedisse decumae, concedes, opinor, ut cum decumo[*](decumo cO: decumano p rell.) fructus arationis perceptus sit, neminem minus tribus decumis dedisse. atque[*](Atqui Hotom.) hoc in benefici loco petitum est ab Apronio, ut in iugera singula ternis medimnis decidere liceret. nam cum a multis quaterna, etiam quina exigerentur, multis autem non modo granum nullum[*](nullum cO: ullum p rell.), sed ne paleae quidem ex omni fructu atque ex annuo labore relinquerentur, tum aratores Centuripini, qui numerus in agro Leontino maximus est, unum in locum convenerunt, hominem suae civitatis in primis honestum ac nobilem, andronem Centuripinum, legarunt ad Apronium, (eundem quem hoc tempore ad hoc iudicium legatum et testem Centuripina civitas misit), ut is apud eum causam aratorum ageret, ab eoque peteret ut ab aratoribus Centuripinis ne amplius in iugera singula quam terna medimna exigeret.

hoc vix ab Apronio in summo beneficio pro iis[*](his Op) qui etiam tum incolumes erant impetratum est. id cum impetrabatur, hoc videlicet impetrabatur, ut pro singulis decumis ternas decumas dare liceret. quodsi tua res non ageretur, a te potius postularent ne amplius quam singulas, quam ab Apronio ut ne plus quam ternas decumas darent. nunc ut hoc tempore ea quae regie seu potius tyrannice statuit in aratores Apronius praetermittam, neque eos appellem a quibus omne frumentum eripuit, et quibus nihil non modo de fructu sed ne de bonis quidem suis reliqui fecit, ex hisce ternis medimnis, quod benefici gratiaeque causa concessit, quid lucri fiat cognoscite.

professio est agri Leontini ad iugerum xxx; haec sunt ad tritici medimnum xc, id est[*](id est O: id est tritici p rell.) mod. DXXXX; deductis tritici mod. CCXVI, quanti decumae venierunt, reliqua sunt tritici CCCXXIIII. adde totius summae DXXXX milium mod. tris quinquagesimas; fit tritici mod. XXXIICCCC (ab omnibus enim ternae praeterea quinquagesimae exigebantur); sunt haec iam ad CCCLX mod. tritici. at ego cccc lucri facta esse dixeram; non enim duco in hac ratione eos quibus ternis medimnis non est licitum decidere. verum ut hac ipsa ratione summam mei promissi compleam, ad singula medimna multi HS binos, multi HS singulos semis[*](HS binos multi HS singulos semis cO: HS duo multi HS quinque p rell.) accessionis cogebantur dare, qui minimum, singulos nummos. minimum ut sequamur, quoniam xc med. duximus, accedant eo novo pessimoque exemplo HS xc.

hic mihi etiam dicere audebit magno se decumas vendidisse, cum ex eodem agro dimidio ipse plus abstulerit quam populo Romano miserit? CCXVI decumas agri Leontini[*](agri Leont. decumas O) vendidisti; si ex lege, magno; si ut lex esset libido tua[*](post tua habent omnes codd. parvo: del. Madvig.), si ut quae dimidiae essent decumae vocarentur, parvo vendidisti; multo enim pluris fructus annui Siciliae venire potuerunt, si id te senatus aut populus Romanus facere voluisset. etenim decumae saepe[*](saepe decumae O) tanti venierunt, cum lege Hieronica venirent, quanti nunc lege Verria venierunt. cedo mihi C. Norbani decumas venditas. C. NORBANI DECVMAE VENDITAE AGRI LEONTINI. atqui tum neque iudicium de modo iugerum dabatur, neque[*](neque (ante erat) O: neque enim p rell.) erat Artemidorus Cornelius recuperator, neque ab aratore magistratus Siculus tantum exigebat quantum decumanus[*](ab decum. O edd.) ediderat, nec beneficium petebatur a decumano, ut in iugera singula ternis medimnis decidere liceret, nec nummorum accessionem cogebatur arator dare nec ternas quinquagesimas frumenti addere: et tamen populo Romano magnus frumenti numerus mittebatur.

quid vero istae sibi quinquagesimae, quid porro nummorum accessiones volunt? quo id iure atque adeo quo id more[*](id potius more codd., nisi quod id om. O: potius ego delevi, Ernest. et Zumpt. et Hartman. secutus)[*](more cod. Francii: ore p rell.) fecisti? nummos dabat arator. quo modo aut unde? qui, si largissimus esse vellet, cumulatiore mensura uteretur, ut antea solebant facere in decumis, cum aequa lege et condicione venibant. is nummum dabat! Vnde? de frumento? quasi habuisset te praetore quod venderet. de vivo igitur erat aliquid[*](aliquid erat O) resecandum, ut esset unde Apronio ad illos fructus arationum hoc corollarium nummorum adderetur. iam id porro utrum libentes an inviti dabant? libentes? amabant, credo, Apronium. inviti? qua re nisi vi et malo cogebantur? iam iste homo amentissimus in vendundis decumis nummorum faciebat accessiones ad singulas decumas, neque multum; bina aut terna milia nummum[*](nummum cO: om. rell.) addebat; fiunt per triennium HS fortasse D milia[*](fortasse ċdċ milia p rell.: ċdċ milia fortasse O). hoc neque exemplo cuiusquam neque ullo iure[*](iure ullo O) fecit, neque eam pecuniam rettulit; neque hoc parvum crimen quem ad modum defensurus sit homo quisquam umquam excogitabit[*](excogitavit codd.).

quod cum ita sit, audes dicere te magno decumas vendidisse, cum sit perspicuum te bona fortunasque aratorum non populi Romani, sed tui quaestus causa vendidisse? Vt si qui vilicus ex eo fundo qui sestertia[*](sestertia Mueller, O secutus (sext'tia): HS p rell.) dena meritasset, excisis arboribus ac venditis, demptis tegulis, instrumento, pecore abalienato, domino xx milia nummum pro x miserit, sibi alia praeterea centum confecerit, primo dominus ignarus incommodi sui gaudeat vilicoque delectetur, quod tanto plus sibi[*](sibi om. p: plus sibi O: sibi plus vulg.) mercedis ex fundo refectum sit, deinde, cum audierit eas res quibus fundi fructus et cultura continetur amotas et venditas, summo supplicio vilicum adficiat et secum male actum putet: item populus Romanus, cum audit pluris decumas vendidisse C. Verrem[*](C. p rell.: om. O (Am. J. Ph. xxvi, p. 412)) quam innocentissimum hominem cui iste successit, C. Sacerdotem[*](C. p rell.: om. O (Am. J. Ph. xxvi, p. 412)), putat se bonum in arationibus fructibusque suis habuisse custodem ac vilicum; cum senserit istum omne instrumentum aratorum, omnia subsidia vectigalium vendidisse, omnem spem posteritatis avaritia sua sustulisse, arationes et agros vectigalis vastasse atque exinanisse, ipsum maximos quaestus praedasque fecisse, intelleget secum actum esse[*](esse actum O) pessime, istum autem summo supplicio dignum existimabit.

Vnde ergo hoc intellegi potest? ex hoc maxime, quod ager decumanus provinciae Siciliae propter istius avaritiam desertus est. neque id solum accidit uti[*](uti cO: uti hae pk: ut ei Halm, Muell.: uti ei Kays.) minus multis iugis ararent[*](ararent cO: arent p rell.), si qui in agris remanserunt, sed etiam ut permulti locupletes homines, magni et navi aratores, agros latos ac fertilis desererent totasque arationes derelinquerent[*](relinquerent O). id adeo sciri facillime potest ex litteris publicis civitatum, propterea quod lege Hieronica numerus aratorum quotannis apud magistratus publice subscribitur. recita tandem, quot acceperit aratores agri Leontini Verres: LXXXIlII. quot anno tertio profiteantur: xxxll. duo et quinquaginta aratores ita video deiectos ut iis[*](his codd. (item l. 27)) ne vicarii quidem successerint. quot aratores adveniente te fuerunt agri Mutycensis? videamus ex litteris publicis. CLXXXVII. quid? anno tertio? LXXXVI. centum et unum aratores unus ager istius iniuria desiderat, atque adeo nostra[*](nostra om. O) res publica, quoniam illa populi Romani vectigalia sunt, hunc tot patrum familias numerum desiderat et reposcit. ager Herbitensis primo anno habuit aratores CCLII, tertio cxx: hinc CXXXII patres familias extorres profugerunt. Agyrinensis ager—quorum hominum, quam honestorum, quam locupletium!—CCL aratores habuit primo anno praeturae tuae.

quid? tertio anno? LXXX, quem ad modum legatos Agyrinensis recitare ex publicis litteris[*](litteris publicis O (§225)) audistis. pro di immortales! si ex provincia tota cLxx aratores[*](aratores O: om. p rell.) eiecisses, possesne severis iudicibus salvus esse? Vnus ager Agyrinensis cLxx aratoribus inanior cum sit, vos coniecturam totius provinciae nonne facietis? atque hoc peraeque in omni agro decumano reperietis; quibus aliquid tamen reliqui fuerit ex magno patrimonio, eos in agris minore instrumento, minus multis iugis[*](iugis cO: locis p rell) remansisse, quod metuebant, si discessissent[*](discessissent O: recess. p rell.: decess. Muell.), ne reliquas fortunas omnis amitterent; quibus autem iste nihil reliqui quod perderent fecerat, eos plane non solum ex agris, verum etiam[*](etiam O: om. p rell.) ex civitatibus suis profugisse. illi ipsi qui remanserant, vix decuma pars aratorum, relicturi agros omnes erant, nisi ad eos Metellus Roma litteras misisset se[*](se cO: om. p rell.) decumas lege Hieronica venditurum, et nisi ab iis hoc petivisset, ut sererent quam plurimum; quod illi semper sui[*](sui cO: sua p (erravit Zumpt) rell. (Div. §21)) causa fecerant, cum eos nemo rogaret, quam diu intellegebant sese sibi et populo Romano, non Verri et Apronio serere, impendere, laborare.

iam vero, iudices, si Siculorum fortunas neglegitis, si quem ad modum socii populi Romani a magistratibus nostris tractentur non laboratis, at vos communem populi Romani causam suscipite atque defendite. eiectos aratores esse dico, agros vectigalis vexatos atque exinanitos a Verre, populatam vastatamque[*](vastatamque O: vexatamque rell. (Div. §§2, 7)) provinciam: haec omnia doceo[*](docebo c ostendam cO) litteris civitatum, ostendo testimoniis et publicis honestissimarum civitatum et privatis primariorum virorum. quid vultis amplius? num exspectatis dum L. Metellus, is qui multos in istum testis imperio et potestate deterruit, idem absens de istius scelere, improbitate, audacia testimonium dicat? non opinor. at is optime qui successit isti potuit cognoscere. ita est; verum amicitia impeditur. at debet vos certiores facere quo pacto se habeat provincia. debet; verum tamen non cogitur.

num quis in Verrem L. Metelli testimonium requirit[*](requirit O: requiret p al.)? nemo. num quis postulat? non opinor. quid? si testimonio L. Metelli ac litteris haec omnia vera esse docebo, quid dicetis? utrum Metellum[*](L. Metell. O) falsum scribere an amicum laedendi esse cupidum, an praetorem quem ad modum provincia adflicta[*](afflicta cO: adfecta p al.) sit nescire? recita litteras L. Metelli, quas ad Cn. Pompeium et M. Crassum consules, quas ad M. Mummium praetorem, quas ad quaestores urbanos[*](urbanos cO: urbis p rell. (utrumque, credo, ex urb.: cf. in Cat. i. §32)) misit. EPISTVLA L. METELLI. DECVMAS FRVMENTI LEGE HIERONICA VENDIDI. cum scribit se lege Hieronica vendidisse, quid scribit? ita se vendidisse ut omnis praeter Verrem. cum scribit se lege Hieronica vendidisse, quid scribit? se per istum erepta Siculis maiorum nostrorum beneficia, ius ipsorum, condicionem societatis, amicitiae, foederum reddidisse. dicit quanti cuiusque agri decumas vendiderit; deinde quid scribit?

recita de epistula reliqua[*](Recita de epistula reliqua d: om. in lac. Op vi cO: om. p rell. a me opera cO: opera a me p rell.). SVMMA VI DATA EST A ME OPERA VT QVAM PLVRIMO DECVMAS VENDEREM. Cur igitur, Metelle, non ita magno vendidisti? quia desertas arationes, inanis agros, provinciam miseram perditamque[*](perditamque provinciam miseram O) offendisti[*](offendisti O: offendi p rell.). quid? id ipsum quod satum est qua ratione quisquam qui sereret inventus est? recita[*](Recita om. p in lac.). Litteras ait se misisse et confirmasse[*](praesentem confirmasse cod. Hotom. (§126 infra): coram confirmasse J. J. Hartman), suam se[*](suam se O: suam p rell.) interposuisse auctoritatem; tantum modo[*](modo O: quod p rell.) aratoribus Metellus obsides non dedit se in nulla[*](nulla om. O) re Verri[*](Verri p codd.: Verris Halm, edd.) similem futurum. at quid est tandem in quo se elaborasse[*](elaborasse Mueller (i, §31): laborasse codd., edd. (§130 infra)) dicit[*](dicit O: dicat p rell.)? recita. VT ARATORES, QVI RELIQVI ERANT, QVAM PLVRIMVM SERERENT. Qui reliqui? quid hoc est 'reliqui'? quo ex bello, qua ex vastitate? quaenam[*](Quae enim O) in Sicilia tanta clades aut quod bellum tam diuturnum, tam calamitosum te praetore versatum est ut is qui tibi successerit 'reliquos' aratores collegisse et recreasse videatur?

cum bellis Carthaginiensibus Sicilia vexata est, et post nostra patrumque memoria cum bis in ea provincia magnae fugitivorum copiae versatae sunt, tamen aratorum interitio facta nulla est. tum sementi prohibita aut messe amissa fructus annuus interibat; tamen incolumis numerus manebat dominorum atque aratorum; tum qui M. Laevino aut P. Rupilio aut M'. Aquilio praetores in eam provinciam successerant aratores reliquos non colligebant. tantone plus Verres cum Apronio provinciae Siciliae calamitatis importavit quam aut Hasdrubal cum Poenorum exercitu, aut Athenio cum fugitivorum maximis copiis, ut temporibus illis, simul atque hostis superatus esset, ager araretur omnis neque aratori praetor per litteras supplicaret neque eum praesens oraret ut quam plurimum sereret; nunc autem ne post abitum quidem huius importunissimae pestis quisquam reperiretur qui sua voluntate araret, pauci essent reliqui qui L. Metelli auctoritate in agros atque ad suum larem familiarem[*](familiarem om. O) redirent?

his te litteris, homo[*](homo om. O) audacissime atque amentissime, iugulatum esse non sentis? non vides, cum is qui tibi successit aratores reliquos appellet, hoc[*](haec O) eum diserte scribere, reliquos hos esse non ex bello neque ex aliqua eius modi[*](eius modi O: huius modi p rell.) calamitate, sed ex tuo scelere, importunitate, avaritia, crudelitate? recita cetera[*](Recita cetera p2 in lac.). TAMEN PRO EO VT TEMPORIS DIFFICVLTAS ARATORVMQVE PENVRIA TVLIT. 'Aratorum,' inquit, 'penuria.' si ego accusator totiens de re eadem[*](de re eadem p rell.: eadem de re O) dicerem, vererer ne animos vestros offenderem, iudices. clamat Metellus, NISI LITTERAS MISISSEM: non est satis. NISI PRAESENS CONFIRMASSEM: ne id quidem satis est. RELIQVOS, inquit, ARATORES. reliquos? prope lugubri verbo calamitatem provinciae Siciliae significat: addit, ARATORVM PENVRIA.

exspectate etiam, iudices, exspectate[*](exspectate (post iudices) cO: om. p rell.), si potestis, auctoritatem accusationis meae. dico aratores istius avaritia eiectos: scribit Metellus 'reliquos' ab se esse confirmatos. dico agros relictos arationesque esse desertas[*](esse desertas Op al.: des. esse edd.): scribit Metellus aratorum esse 'penuriam'. hoc cum scribit, illud ostendit, deiectos[*](delectos f al.: deletos O), fortunis omnibus expulsos esse populi Romani socios atque amicos. quibus si qua calamitas propter istum salvis vectigalibus nostris accidisset, animum advertere tamen in eum vos oporteret[*](oporteret O: oportebat p al.), praesertim cum ea lege iudicaretis quae sociorum causa esset constituta: cum vero perditis profligatisque sociis vectigalia populi Romani sint deminuta, res frumentaria, commeatus, copiae, salus urbis atque exercituum nostrorum in posteritatem istius avaritia interierit, saltem populi Romani commoda respicite si sociis fidelissimis prospicere non laboratis.

atque ut intellegatis ab isto prae lucro praedaque praesenti nec vectigalium nec posteritatis habitam esse rationem, cognoscite quid ad extremum scribat Metellus[*](post Metellus habent pk De (ex k) epistula Metelli, sed punctis supra notavit p). IN RELIQVVM TAMEN TEMPVS VECTIGALIBVS PROSPEXI. in reliquum tempus vectigalibus ait se[*](se ait coni. Zielinski (p. 195)) prospexisse. non scriberet se vectigalibus prospexisse nisi hoc vellet ostendere, te vectigalia perdidisse. quid enim erat quod vectigalibus prospiceret Metellus in decumis et in tota[*](tota om. O) re frumentaria, si iste non vectigalia populi Romani quaestu suo[*](quaestu suo codd.: suo quaestu edd. praeter Muellerum) pervertisset? atque ipse Metellus, qui vectigalibus prospicit, qui 'reliquos' aratores colligit, quid adsequitur nisi hoc, ut arent, si qui possunt, quibus aratrum saltem aliquod satelles istius Apronius reliquum fecit, qui tamen in agris spe atque exspectatione Metelli remanserunt? quid ceteri Siculi? quid ille maximus numerus aratorum qui non modo ex agris eiecti sunt, sed etiam ex civitatibus suis, ex provincia denique bonis fortunisque omnibus ereptis profugerunt, qua ratione ii revocabuntur? quot praetorum innocentia sapientiaque opus est ut illa aratorum multitudo aliquando in suis agris ac sedibus[*](sedilibus O) conlocetur?