In C. Verrem

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.

verum si de pecunia testibus planum facere non possem, illud negare posses aut nunc negabis, te consilio tuo dimisso, viris primariis qui in consilio C. Sacerdoti fuerant tibique esse solebant remotis, de re iudicata iudicavisse? teque eum quem C. Sacerdos adhibito consilio causa cognita absolvisset, eundem remoto consilio causa incognita condemnasse? cum haec confessus eris, quae in foro palam Syracusis in ore atque in oculis provinciae gesta sunt, negato tum sane, si voles, te pecuniam accepisse: reperies, credo, aliquem qui, cum haec quae palam gesta sunt videat, quaerat quid tu occulte egeris, aut qui dubitet utrum malit meis testibus an tuis defensoribus credere.

dixi iam ante[*](ante O: antea rell. (iii, §§24, 63, 130: iv, §73)) me non omnia istius quae in hoc genere essent enumeraturum, sed electurum ea quae maxime excellerent. accipite nunc aliud eius facinus nobile et multis locis saepe commemoratum, et eius modi ut in uno omnia maleficia inesse videantur. attendite diligenter; invenietis enim[*](Attendite dil. inv. enim cO: Attendite enim dil. inv. p rell.) id facinus natum a cupiditate, auctum per stuprum, crudelitate perfectum atque conclusum.

Sthenius[*](Stenius Stangl, Pseudoasconiana, p. 69) est, hic[*](hic O, Arus. Mess.: is rell.) qui nobis adsidet, Thermitanus, antea multis propter summam virtutem summamque nobilitatem, nunc propter suam calamitatem[*](summam calam. J. J. Hartman) atque istius insignem iniuriam omnibus notus. huius hospitio Verres cum esset usus, et cum apud eum non solum[*](non solum edd.: solum O (in quo omittuntur, ut saepe, per incuriam verba sed etiam habitasset): non modo solum pkb: non modo vulg., prob. Stangl. Cf. §18 supra) Thermis saepenumero fuisset, sed etiam habitasset, omnia domo eius abstulit quae paulo magis animum cuiuspiam aut oculos possent commovere. etenim Sthenius ab adulescentia paulo studiosius haec[*](hanc O) compararat: supellectilem ex aere elegantiorem et Deliacam et Corinthiam, tabulas[*](et tabulas O) pictas, etiam argenti bene facti, prout Thermitani hominis facultates ferebant, satis. quae cum esset in Asia adulescens studiose, ut dixi, compararat, non tam suae delectationis causa quam ad invitationes adventusque nostrorum hominum, suorum[*](suorum om. cO1 (§54 supra)) amicorum atque hospitum.

quae posteaquam iste omnia abstulit, alia rogando, alia poscendo, alia sumendo, ferebat Sthenius ut poterat; angebatur animi[*](angeb. animi (omni O) necess. VcO: angeb. (tangebatur bd) tamen animi dolore necess. pqkbd) necessario quod domum eius exornatam et[*](et VO1: atque p rell.) instructam fere iam iste reddiderat nudam atque inanem; verum tamen dolorem suum nemini impertiebat; praetoris iniurias tacite, hospitis placide ferendas arbitrabatur.

interea iste cupiditate[*](iste cupid. VO1: cupid. iste p rell.) illa sua nota atque apud omnis pervagata, cum signa quaedam pulcherrima atque antiquissima Thermis in publico posita vidisset, adamavit; a Sthenio petere coepit ut ad ea tollenda operam suam profiteretur seque[*](seseque V) adiuvaret. Sthenius vero non solum[*](non solum VO: non solum id p rell.) negavit, sed etiam ostendit fieri id nullo modo posse ut signa antiquissima, monumenta P. Africani, ex oppido Thermitanorum incolumi illa civitate imperioque populi Romani tollerentur.

etenim ut simul Africani[*](Africani VO: P. Africani p rell.) quoque humanitatem et aequitatem[*](et aequitatem VO: om. rell.) cognoscatis, oppidum Himeram Carthaginienses quondam ceperant, quod fuerat in primis Siciliae clarum et ornatum. Scipio, qui hoc dignum populo Romano arbitraretur[*](arbitrabatur O), bello confecto socios sua per nostram victoriam recuperare, Siculis omnibus Carthagine capta quae potuit restituenda curavit. Himera deleta quos civis belli calamitas reliquos fecerat, ii se[*](se VO: sese pb (Am. J. Ph. xxvi, 415)) Thermis conlocarant in isdem agri finibus neque[*](nec V) longe ab oppido antiquo, et[*](et O: ii V (§155 infra): hi pb: ibi J. J. Hartman) se patrum fortunas et[*](fortunas et V: fortunam ac p Lgg.: (-unam et b)) dignitatem recuperare arbitrabantur cum illa maiorum ornamenta in eorum oppido conlocabantur.

erant signa ex aere complura; in his eximia pulchritudine ipsa Himera in muliebrem figuram habitumque formata ex oppidi nomine et fluminis. erat etiam Stesichori poetae statua senilis incurva cum libro summo, ut putant, artificio facta, qui fuit Himerae[*](qui fuit H. cO: ab eo qui fuit H. p rell.: qui floruit H. Colet: qui fuit Himeraeus Bake, Kayser), sed et est[*](et est cO et sic primo p: est rell. Graecia cO: in Gr. rell.) et fuit tota Graecia summo propter ingenium honore et nomine. haec iste ad insaniam concupiverat. etiam, quod paene praeterii, capella quaedam est, ea quidem mire, ut etiam nos qui rudes harum rerum sumus intellegere possumus, scite facta et venuste. haec et alia Scipio non neglegenter abiecerat, ut homo intellegens Verres auferre posset, sed Thermitanis restituerat, non quo ipse hortos aut suburbanum aut locum omnino ubi ea poneret nullum haberet, sed quod[*](quod cO: om. rell.), si domum abstulisset, non diu Scipionis appellarentur, sed eorum ad quoscumque illius morte venissent: nunc iis locis posita sunt ut mihi semper Scipionis fore videantur itaque dicantur.

haec cum iste posceret[*](postea posceret O) agereturque ea res in senatu, Sthenius vehementissime restitit multaque, ut in primis Siculorum in dicendo copiosus est, commemoravit: urbem relinquere Thermitanis[*](Thermitanis cO1: -os rell.) esse honestius quam pati tolli ex urbe monumenta maiorum, spolia hostium, beneficia clarissimi viri, indicia societatis populi Romani atque amicitiae. commoti animi sunt omnium; repertus est nemo quin[*](qui non O (§149 infra)) mori diceret satius esse. itaque hoc adhuc oppidum Verres invenit prope solum in orbe terrarum unde nihil eius modi rerum de publico per vim, nihil occulte, nihil imperio, nihil gratia, nihil pretio posset auferre. verum[*](Verum Ob: verum tamen p vulg.) hasce eius cupiditates exponam alio loco; nunc ad Sthenium revertar.

iratus iste vehementer Sthenio atque[*](atque c: et Opqk (§95 infra): om. bd) incensus hospitium ei renuntiat, domo eius emigrat atque adeo exit; nam iam ante emigrarat. Eum autem statim[*](statim post suam habent bd edd.) inimicissimi Stheni domum suam invitant, ut animum eius in Sthenium inflammarent ementiendo aliquid et criminando. hi autem erant inimici[*](et 7 inimici et Agathini del. J. J. Hartman) Agathinus, homo nobilis, et Dorotheus, qui habebat in matrimonio Callidamam, Agathini eius filiam; de qua iste audierat, itaque ad generum Agathini migrare maluit. Vna nox intercesserat cum iste Dorotheum sic diligebat ut diceres omnia inter eos esse communia, Agathinum ita observabat ut aliquem adfinem atque propinquum; contemnere etiam signum illud Himerae iam videbatur, quod eum multo magis figura et liniamenta hospitae delectabant.

itaque hortari homines coepit ut aliquid Sthenio periculi crearent criminisque confingerent. dicebant se illi nihil habere quod dicerent. tum iste iis[*](is p: his vulg. (his iste b)) aperte ostendit et confirmavit eos in Sthenium quidquid vellent[*](vellent dicerent p et codd. pler.), simul atque ad se detulissent, probaturos. itaque illi non procrastinant, Sthenium statim educunt, aiunt ab eo litteras publicas esse corruptas. Sthenius postulat ut, cum[*](cum cO: om. p rell. (v, §116)) secum sui cives agant de litteris publicis corruptis, eiusque rei legibus Thermitanorum actio sit, senatusque et populus Romanus Thermitanis, quod semper in amicitia fideque mansissent, urbem agros legesque suas reddidisset Publiusque Rupilius postea leges ita Siculis ex senatus consulto de x legatorum sententia dedisset ut cives inter sese[*](se Ob) legibus suis agerent, idemque hoc haberet[*](haberet O: habuerit p rell.) Verres ipse in edicto: ut de his omnibus causis se ad leges reiceret.

iste homo omnium aequissimus atque a cupiditate[*](cupiditate cO: cupid. omni p rell.) remotissimus se cogniturum esse confirmat; paratum ad causam dicendam venire hora nona iubet. non erat obscurum quid homo improbus ac nefarius cogitaret; neque enim ipse satis occultarat, nec mulier tacere potuerat[*](potuerat O: poterat p rell.). intellectum est id istum agere ut, cum Sthenium sine ullo argumento ac sine teste damnasset, tum homo nefarius de homine nobili atque id aetatis suoque hospite virgis supplicium crudelissime sumeret. quod cum esset perspicuum, de amicorum hospitumque suorum sententia Thermis Sthenius Romam profugit: hiemi fluctibusque sese committere maluit quam non istam communem Siculorum tempestatem calamitatemque vitaret[*](vitaret O (iii, §99: iv, §39): vitare rell. edd.).

iste homo certus et diligens ad horam nonam praesto est, Sthenium citari iubet. quem posteaquam videt non adesse, dolore ardere atque iracundia furere coepit, Venerios domum[*](domum cO: in domum p rell.) Stheni mittere, equis circum agros eius[*](equis cO: equites p rell.) villasque dimittere. itaque dum[*](dum cO: cum p rell.) exspectat quidnam sibi certi adferatur, ante horam tertiam noctis de foro non discedit[*](discedit O: discessit p rell.). postridie mane descendit; Agathinum ad se vocat; iubet eum de litteris publicis in absentem Sthenium dicere. erat eius modi causa ut ille ne sine adversario quidem apud inimicum iudicem reperire posset quid diceret;

itaque tantum verbo posuit, Sacerdote praetore Sthenium litteras publicas corrupisse. vix ille hoc dixerat cum iste pronuntiat STHENIVM LITTERAS PVBLICAS CORRVPISSE VIDERI; et hoc praeterea addit[*](addit cO: addidit p rell.) homo Venerius novo modo nullo exemplo, OB EAM REM HS D VENERI ERYCINAE DE STHENI BONIS SE[*](se add. Halm) EXACTVRVM, bonaque eius statim coepit vendere; et vendidisset, si tantulum morae fuisset[*](si tant. morae fuisset add. s.l. p2) quo minus ei pecunia illa numeraretur.

ea posteaquam numerata est, contentus hac iniquitate iste non fuit; palam de sella ac tribunali[*](pron. de sella ac trib. O) pronuntiat, Sl QVIS ABSENTEM STHENIVM REI CAPITALIS REVM FACERE VELLET, SESE EIVS NOMEN RECEPTVRVUM et simul ut ad causam accederet nomenque deferret, Agathinum, novum adfinem atque hospitem, coepit hortari. tum ille clare omnibus audientibus se[*](se O: sese p rell.) id non esse facturum, neque se usque eo Sthenio esse inimicum ut eum rei capitalis adfinem esse diceret. hic tum[*](tum om. O) repente Pacilius quidam, homo egens et levis, accedit; ait, si liceret, absentis nomen[*](absentis nomen Op rell.: nom. abs. b vulg.) deferre se velle. iste vero et licere et fieri solere, et se recepturum; itaque defertur; edicit statim ut Kalendis Decembribus adsit Sthenius Syracusis.

hic qui Romam pervenisset, satisque feliciter anni iam adverso tempore navigasset, omniaque habuisset aequiora et placabiliora quam animum praetoris atque hospitis, rem ad amicos suos detulit, quae, ut erat acerba atque indigna[*](et ind. O (§89 supra)), sic videbatur omnibus. itaque in senatu continuo Cn. Lentulus et L. Gellius[*](L. Gellius cO: Lucullus pb, Lucillus rell.) consules faciunt mentionem placere statui, si patribus conscriptis videretur, ne absentes homines in provinciis rei fierent rerum capitalium; causam Stheni totam et istius crudelitatem et iniquitatem senatum docent. aderat in senatu Verres pater istius, et flens unum quemque senatorum[*](senatorum O: -em p rell.) rogabat ut filio suo parceret; neque tamen multum proficiebat; erat enim summa voluntas senatus. itaque sententiae dicebantur: CVM STHENIVS ABSENS REVS[*](absens reus pb vulg.: reus abs. Oqr) FACTVS ESSET, DE ABSENTE IVDICIVM NVLLVM FIERI[*](fieri nullum O) PLACERE, ET, Sl QVOD ESSET FACTVM, ID RATVM ESSE NON PLACERE.

eo die transigi nihil potuit, quod et id temporis erat et ille pater istius invenerat homines qui dicendo tempus consumerent. postea senex Verres defensores atque hospites omnis Stheni convenit, rogat eos atque orat ne oppugnent filium suum, de Sthenio ne laborent; confirmat iis curaturum se esse ne quid ei per filium suum[*](suum om. O1) noceretur; se homines certos eius rei causa in Siciliam et terra et mari esse missurum. et erat spatium dierum fere xxx ante Kalendas Decembris, quo die[*](die cO: om. p rell.) iste ut Syracusis Sthenius adesset edixerat.

commoventur amici Stheni; sperant fore ut patris litteris nuntiisque filius ab illo furore revocetur. in senatu postea causa non agitur. veniunt ad istum domestici nuntii litterasque[*](litteras (sine que) O) a patre adferunt ante Kalendas Decembris, cum isti etiam tum de Sthenio in integro[*](in integro cO1: integra rell.) tota res esset, eodemque ei[*](ei om. O1) tempore de eadem re litterae complures a multis eius amicis ac necessariis adferuntur.hic iste, qui prae cupiditate neque offici sui neque periculi neque pietatis neque humanitatis rationem habuisset umquam, neque in eo quod monebatur auctoritatem patris neque in eo quod rogabatur voluntatem anteponendam putavit libidini suae, mane Kalendis Decembribus, ut edixerat, Sthenium citari iubet.

si abs te istam rem parens tuus alicuius amici rogatu benignitate aut ambitione adductus[*](adductus cO1: inductus rell.) petisset, gravissima tamen apud te voluntas patris esse debuisset; cum vero abs te tui capitis causa peteret hominesque certos domo misisset, hique eo tempore ad te venissent cum tibi in integro tota res esset, ne tum quidem te potuit si non pietatis, at salutis tuae ratio ad officium sanitatemque reducere? citat reum; non respondit; citat accusatorem; (attendite, quaeso, iudices, quanto opere[*](quanto opere cp: quantopere rell.) istius amentiae fortuna ipsa adversata sit, et simul videte qui Stheni causam casus adiuverit); citatus accusator, M. Pacilius, nescio quo casu non respondit, non adfuit.

si praesens Sthenius reus esset factus, si manifesto in maleficio teneretur, tamen, cum accusator non adesset, Sthenium condemnari non oporteret. etenim si posset reus absente accusatore damnari[*](condemnari O1), non ego a Vibone Veliam parvulo navigio inter fugitivorum ac praedonum ac tua tela venissem, quo tempore omnis illa mea festinatio fuit cum periculo capitis, ob eam causam ne tu ex reis eximerere si ego ad diem non adfuissem. quod igitur tibi erat in tuo iudicio optatissimum, me cum citatus essem non adesse, cur Sthenio non putasti prodesse oportere, cum eius accusator non adfuisset? itaque[*](Ita O1) fecit ut exitus principio simillimus reperiretur: quem absentem reum fecerat, eum absente accusatore condemnat.

nuntiabatur illi primis illis[*](isti Kayser) temporibus, id quod pater quoque ad eum pluribus verbis scripserat, agitatam rem esse in senatu; etiam in contione tribunum plebis de causa Stheni, M. Palicanum, esse questum; postremo me ipsum apud hoc collegium tribunorum plebis, cum eorum omnium edicto non liceret Romae quemquam esse qui rei capitalis condemnatus esset, egisse causam Stheni, et, cum ita rem[*](ita rem Vqr: rem ita Opb (Div. §1)) exposuissem quem ad modum nunc apud vos, docuissemque hanc damnationem duci non oportere, x tribunos plebis hoc statuisse, idque de[*](de VcO1: om. p rell.) omnium sententia pronuntiatum esse, NON VIDERI STHENIVM lMPEDIRI EDICTO QVO MINVS EI ROMAE LICERET[*](Romae liceret VO: liceret Romae p rell.) ESSE.