In C. Verrem

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.

milites remigesque Miletum Myndo pedibus reverti iubet: ipse myoparonem pulcherrimum de decem Milesiorum navibus electum L. Magio[*](Mario DG12) et L. Fannio[*](Fannio Asc. edd.: Fabio Dp rell., praeter brd (Rabio)), qui Myndi habitabant, vendidit. hi sunt homines quos nuper senatus in hostium numero habendos censuit: hoc illi navigio ad omnis populi Romani hostis usque ab[*](ab pq al.: a s. ad rell.) Dianio quod in Hispania est ad Sinopam[*](Verba seclusa om. Asc.: mance p usque ab dianopam quae in ponto est nav.) quae in Ponto est navigaverunt. O, di immortales, incredibilem avaritiam singularemque audaciam! navem tu de classe populi Romani, quam tibi Milesia civitas ut te prosequeretur dedisset, ausus es vendere? xi te magnitudo malefici, si hominum existimatio non movebat, ne illud quidem cogitabas, huius improbissimi furti sive adeo nefariae praedae tam inlustrem ac tam nobilem civitatem testem futuram?

an quia tum Cn. Dolabella in eum qui ei myoparoni praefuerat, Milesiisque rem gestam renuntiarat, animadvertere tuo rogatu conatus est, renuntiationemque eius, quae erat in publicas litteras relata illorum legibus, tolli iusserat, idcirco te ex hoc crimine elapsum esse arbitrabare? multum te ista fefellit opinio, et quidem multis in locis. semper enim existimasti, et maxime in Sicilia, satis cautum tibi ad defensionem fore, si aut referri aliquid in litteras publicas vetuisses, aut quod relatum esset tolli coegisses. hoc quam nihil sit, tametsi ex multis Siciliae civitatibus priore actione didicisti, tamen etiam in hac ipsa civitate cognosce. sunt illi quidem dicto audientes, quam diu adsunt ii qui imperant: simul ac discesserunt, non solum illud perscribunt quod tum prohibiti sunt, sed etiam causam[*](causam om. pG1 (s. l. p2): causas qr) adscribunt cur non tum in litteras relatum sit. manent istae litterae Mileti, manent, et dum erit illa civitas manebunt.

decem enim navis iussu L. Murenae populus Milesius ex pecunia vectigali populo Romano fecerat, sicut pro sua quaeque[*](quaeque (queque Dr) D al. p: quoque G3K) parte Asiae ceterae civitates. quam ob rem unam ex decem, non praedonum repentino adventu sed legati latrocinio, non vi tempestatis sed hac horribili tempestate sociorum amissam in litteras publicas rettulerunt.

sunt Romae legati Milesii, homines nobilissimi ac principes civitatis, qui tametsi mensem Februarium et consulum designatorum nomen exspectant, tamen hoc tantum facinus non modo negare interrogati, sed ne producti quidem reticere poterunt: dicent, inquam, et religione adducti et domesticarum legum metu, quid illo myoparone factum sit, ostendent C. Verrem, in ea classe quae contra piratas aedificata sit, piratam ipsum consceleratum fuisse. C. Malleolo, quaestore Cn. Dolabellae, occiso[*](dolobellae occiso: in his verbis incipit codex S, mutilus) duas sibi hereditates venisse arbitratus est, unam quaestoriae procurationis, nam a Dolabella statim pro quaestore iussus est esse; alteram tutelae, nam cum pupilli malleoli tutor esset, in bona eius impetum fecit.

nammalleolus in provinciam sic copiose[*](-copiose p, secl. Ern. Kays.; cf. Act. Pr. §33) profectus erat ut domi prorsus nihil[*](nil Zielinski, p. 178) relinqueret; praeterea pecunias occuparat apud populos et syngraphas fecerat, argenti optimi caelati grande pondus secum tulerat, nam ille quoque sodalis istius[*](sodalis istius prb: sodalicius SDY (sodalius G1)) erat in hoc morbo et cupiditate; grande pondus argenti, familiam magnam, multos artifices, multos formosos homines reliquit. iste quod argenti placuit invasit; quae mancipia voluit abduxit; vina ceteraque quae in Asia facillime[*](facillime SD al. p: facile qr (Serv. ad Verg. Ecl. v. 36)) comparantur, quae ille reliquerat, asportavit; reliqua vendidit, pecuniam[*](et pec. G1) exegit.

cum ad HS[*](HS xx d quinquies p (xxċ d SD: xxċdċ G2KZr)) viciens quinquiens redegisse constaret, ut Romam rediit, nullam litteram pupillo, nullam matri eius, nullam tutoribus reddidit; servos artifices pupilli cum haberet domi, circum pedes autem homines formosos[*](homines formosos DZpb: form. hom. G2K et (cum signis transp.) S (i, §105)) et litteratos, suos esse dicebat, se emisse. cum saepius mater et avia pueri postularent uti, si non redderet pecuniam[*](pec. non redd. G1) nec rationem daret, diceret saltem quantum pecuniae malleoli deportasset, a multis efflagitatus aliquando dixit HS deciens; deinde in codicis extrema cera nomen infimum in[*](in (post infimum) om. G12K) flagitiosa litura fecit; expensa Chrysogono servo HS sescenta milia, accepta pupillo malleolo rettulit. quo modo ex deciens HS sescenta sint facta[*](sint facta SDp: facta sint G3), quo modo dc eodem[*](de eodem SD: in eodem p) modo quadrarint ut illa de Cn. Carbonis pecunia reliqua HS sescenta facta sint[*](facta sint SDp: facta sunt b: 'al. fort. recte' Muell.), quo modo Chrysogono expensa lata sint, cur id nomen infimum in lituraque sit, vos existimabitis.

tamen HS sescenta milia cum accepta rettulisset, HS quinquaginta milia soluta non sunt; homines, posteaquam reus factus est, redditi alii alii etiam[*](redditi alii alii etiam scripsi: redditi alii etiam SDp rell. praeter r. aliis (= alii sunt?) redditi alii etiam.)[*](Vulg. alii redditi alii etiam) nunc retinentur; peculia omnium[*](omnium SDZ: omnia p) vicariique[*](vicariiquehabet in mg. p (m. pr.) 'servi in loco manumissorum suppositi') retinentur. haec est istius praeclara tutela. en cui tuos liberos committas, en memoriam[*](memoria G2Kb) mortui sodalis, en metum vivorum existimationis! cum tibi se tota Asia spoliandam ac vexandam praebuisset, cum tibi[*](tibi om. G1) exposita esset omnis ad praedandum Pamphylia, contentus his tam opimis[*](optimis codd.) rebus non fuisti? manus a tutela, manus a pupillo, manus a sodalis filio abstinere non potuisti? iam te non Siculi, non aratores, ut dictitas, circumveniunt, non hi[*](hi codd.: ii Iord.) qui decretis edictisque tuis in te concitati infestique sunt: malleolus a me productus est et mater eius atque avia, quae miserae[*](misereZZZ Sp: misere D al. r) flentes eversum a te puerum patriis[*](patris G2d) bonis esse dixerunt.

quid exspectas? an dum ab inferis ipse malleolus exsistat, atque abs te[*](abs te om. SD al.) officia tutelae sodalitatis familiaritatisque flagitet? ipsum putato[*](puta G1) adesse. homo avarissime et spurcissime, redde bona sodalis filio, si non quae abstulisti, at[*](at prb: om. SDY) quae confessus es! cur cogis sodalis filium hanc primam in foro vocem cum dolore et querimonia emittere[*](amittere codd.)? cur sodalis uxorem, sodalis socrum, domum denique totam sodalis mortui contra te testimonium dicere? cur pudentissimas lectissimasque feminas in tantum virorum conventum insolitas invitasque prodire cogis? recita omnium testimonia. TESTIMONIVM MATRIS ET AVIAE.

pro quaestore vero quo modo iste commune Milyadum[*](Myliadum SD) vexarit[*](vexarit b: vexarit Spq: vexarit D), quo modo Lyciam, Pamphyliam, Pisidiam Phrygiamque totam frumento imperando, aestimando, hac sua, quam tum primum excogitavit, Siciliensi aestimatione adflixerit, non est necesse demonstrare verbis: hoc scitote, his nominibus—quae res per[*](per ipsum L) hunc gestae sunt[*](his nom.... sunt secl. Bake, Kays., Muell.) cum iste civitatibus frumentum, coria, cilicia, saccos imperaret, neque ea sumeret proque iis rebus pecuniam exigeret—his[*](iis his SDp) nominibus solis Cn. Dolabellae HS ad triciens litem esse aestimatam. quae omnia, etiamsi voluntate Dolabellae fiebant, per istum tamen omnia gerebantur.

consistam in uno nomine; multa enim sunt ex eodem genere. recita. DE LITIBVS AESTIMATIS CN. DOLABELLAE PR. PECVNIAE REDACTAE[*](P. R. pecuniam redactaeZZZ p (redacta e SDG2: redacta est D2G1Z)). QVOD A COMMVNI MILVADVM—. te haec coegisse, te aestimasse, tibi pecuniam numeratam esse dico, eademque vi et iniuria, cum pecunias maximas cogeres, per omnis partis provinciae te tamquam aliquam calamitosam[*](aliquam calam. SD al. p: cal. aliq. G2) tempestatem[*](pestem s. l. p2: pestem tempestatemque qr) pestemque pervasisse demonstro.

itaque M. Scaurus, qui Cn. Dolabellam accusavit, istum in sua potestate ac dicione tenuit. homo adulescens cum istius in inquirendo multa furta ac flagitia cognosset[*](cognosset SDp rell. praeter G1b (cognosceret) et K (cognoscet): i, §18), fecit perite et callide; volumen eius rerum gestarum maximum isti ostendit; ab homine quae voluit in Dolabellam abstulit; istum testem produxit[*](produxit D: protulit produxit SG12 (sed in S linea ducta sub protulit)); dixit iste quae velle accusatorem putavit. quo ex genere mihi testium qui cum isto furati sunt, si uti voluissem, magna copia fuisset; qui ut se periculo litium, coniunctione criminum liberarent, quo ego vellem descensuros[*](descensuros pbr: discessuros SDY) pollicebantur.

Eorum ego voluntatem omnium repudiavi; non modo proditori, sed ne perfugae quidem locus in meis castris cuiquam fuit. forsitan meliores illi accusatores habendi sint, qui haec omnia fecerunt. ita est[*](Ita est codd. (ista est G2): om. b: secl. Muell.); sed ego defensorem in mea persona, non accusatorem maxime laudari volo. rationes ad aerarium, antequam Dolabella condemnatus est, non audet referre; impetrat a senatu ut dies sibi prorogaretur[*](prorogarentur codd.), quod tabulas suas ab accusatoribus Dolabellae obsignatas diceret, proinde[*](proinde codd. praeter Lg. 48 et d (perinde)) quasi exscribendi potestatem non haberet. solus est hic qui numquam rationes ad aerarium[*](ad aerar. rationes G1) referat. Audistis quaestoriam rationem, tribus versiculis relatam; legationis, non nisi condemnato et eiecto eo qui posset reprehendere; nunc denique praeturae, quam[*](quam SDZp: om. G2LK) ex senatus consulto statim referre debuit, usque ad hoc tempus non rettulit.

quaestorem se[*](quaestorem se SDp: quaestores sese ex Asc. (quaestor esse se) edd.) in senatu exspectare dixit, proinde quasi[*](deinde quasi SDp al.) non, ut quaestor[*](et quaestor codd.) sine praetore possit[*](posset d) rationem referre, —ut tu, Hortensi, ut omnes—eodem modo sine quaestore praetor. dixit idem Dolabellam impetrasse. omen magis patribus conscriptis quam causa placuit: probaverunt. verum quaestores quoque iam pridem venerunt: cur non rettulisti? illarum rationum ex ea faece legationis quaestoriaeque tuae procurationis illa sunt nomina, quae Dolabellae necessario sunt aestimata. ex LITIBVS AESTIMATIS DOLABELLAE PR. ET PRO PR.:

quod minus Dolabella Verri acceptum rettulit quam Verres illi expensum tulerit, HS quingenta triginta quinque milia, et quod plus fecit Dolabella Verrem accepisse quam iste in suis tabulis habuit, HS ducenta triginta duo milia, et quod plus frumenti fecit accepisse istum, HS deciens et octingenta milia[*](octing. duo milia G2LK), quod tu homo castissimus[*](callidissimus G1) aliud in tabulis habebas. hinc illae[*](aliis coni. Wyttenb.) extraordinariae pecuniae, quas nullo duce tamen aliqua ex particula investigamus, redundarunt, hinc ratio cum Q. et Cn. Postumis Curtiis[*](ratio ċQċ Qċ postumus curtus SDp al.) multis nominibus, quorum in tabulis iste habet nullum; hinc HS quater deciens P. Tadio numeratum[*](numerata codd.: corr. Gronov. (ii, §§20, 50)) Athenis testibus planum faciam; hinc empta apertissime praetura, nisi forte id etiam dubium est, quo modo iste praetor factus sit.

homo scilicet aut industria aut opera probata aut frugalitatis existimatione praeclara aut denique, id quod levissimum est, adsiduitate, qui ante quaesturam cum meretricibus lenonibusque vixisset, quaesturam ita gessisset quem ad modum cognovistis, Romae post quaesturam illam nefariam vix triduum constitisset, absens non in oblivione iacuisset sed in adsidua commemoratione omnibus omnium flagitiorum fuisset, is repente, ut Romam venit, gratiis praetor factus est. Alia porro pecunia ne accusaretur data. cui sit data, nihil[*](nil Asc.) ad me, nihil ad rem pertinere arbitror: datam quidem esse tum inter omnis recenti negotio facile constabat.

homo stultissime et amentissime, tabulas cum[*](cum (ante confic.) om. SD) conficeres et cum extraordinariae pecuniae crimen subterfugere velles, satis te elapsurum omni suspicione arbitrabare[*](arbitrare pG1) si, quibus pecuniam credebas, iis[*](his SDp al.) expensum non ferres, neque in tuas tabulas ullum nomen[*](nomen ullum qr nominis SD) referres, cum tot tibi nominibus acceptum Curtii referrent? quid proderat tibi te expensum illis non tulisse? an tuis solis[*](solius? Muell.) tabulis te causam dicturum existimasti?

verum ad illam iam veniamus praeclaram praeturam[*](habet p in mg. hinc incipit de praetura urbana: D2 admissa in practura urbana, tertia pars divisionis), criminaque ea quae notiora sunt his qui adsunt quam nobis qui meditati ad dicendum paratique venimus; in quibus non dubito quin[*](quin pr: quid in SD al.) offensionem neglegentiae vitare atque effugere non possim. multi enim ita dicent, 'de illo nihil dixit in quo ego interfui; illam iniuriam non attigit quae mihi aut[*](aut om. LK) quae amico meo facta est, quibus ego in[*](in om. G1K) rebus interfui'. his[*](iis SD) omnibus qui istius iniurias norunt, hoc est populo Romano universo, me vehementer excusatum volo non neglegentia mea fore ut multa praeteream, sed quod alia testibus integra reservari velim, multa autem propter rationem brevitatis[*](brev. rat. G1) ac temporis praetermittenda existimem. fatebor etiam illud invitus, me prorsus, cum iste punctum temporis nullum vacuum peccato praeterire passus sit, omnia quae ab isto commissa sint non potuisse cognoscere. quapropter ita me de praeturae criminibus auditote ut ex[*](ex p Asc. Prisc. d: om. SDY) utroque genere, et iuris dicendi[*](dicendi SDp Prisc.: dicundi d) et sartorum tectorum exigendorum, ea postuletis quae maxime digna sint eo reo cui parvum[*](aut Prisc.) ac mediocre obici nihil oporteat[*](nihil oporteat DpZS2: nihilo poterat S1 (i, §75)).

nam ut praetor factus est, qui auspicato a Chelidone surrexisset, sortem nactus est urbanae provinciae magis ex sua Chelidonisque quam ex populi Romani voluntate. qui principio qualis in edicto constituendo fuerit cognoscite. P. Annius[*](C. Annius codd.: corr. Naugerius (i, §107: ii, §21)) asellus mortuus est C. Sacerdote praetore[*](ċpRċ D corr., Zr: pir p: ċpċ R SD primo). is cum haberet unicam filiam neque census esset, quod eum[*](eum SDKZpr: cum q: om. b edd.) natura hortabatur, lex nulla prohibebat, fecit ut filiam bonis suis heredem institueret. Heres erat filia. faciebant omnia[*](omnia faciebant qr) cum pupilla[*](puella Prisc.), legis[*](legis SDp: leges Prisc.) aequitas, voluntas patris, edicta praetorum, consuetudo iuris eius quod erat tum cum asellus est mortuus[*](mortuus est Kr).