Divinatio in Q. Caecilium
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
etenim si plurimas a tuo praetore[*](tuo praetore Dp rell. praeter G1 (praet. tuo)) iniurias accepisses, tamen eas ferendo maiorem laudem quam ulciscendo mererere; cum vero nullum illius in vita rectius factum sit quam id quod tu iniuriam appellas, hi statuent hanc causam, quam ne in alio quidem probarent, in te iustam ad necessitudinem violandam videri? qui si summam iniuriam ab illo accepisti, tamen, quoniam quaestor eius fuisti, non potes eum sine ulla vituperatione accusare; si vero non ulla tibi facta est[*](est Dp et pler.: sit G3K) iniuria, sine scelere eum accusare non potes. quare cum incertum sit[*](cum iam certum sit Eberhard: cum iam actum sit Kays.: etiamsi incertum esset Hachtmann) de iniuria, quemquam horum esse putas qui non malit te sine vituperatione quam cum scelere discedere?