Divinatio in Q. Caecilium

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.

hic tu si laesum te a Verre esse dicis[*](dicis pG1K Asc.: dices D et pler.), patiar et concedam; si iniuriam tibi factam quereris, defendam et negabo; denique de[*](deinde G1Ld) iniuria quae tibi facta sit neminem nostrum graviorem iudicem esse oportet quam te ipsum, cui facta dicitur. si tu cum illo postea in gratiam redisti, si domi illius aliquotiens fuisti, si ille apud te postea cenavit, utrum te perfidiosum an prevaricatorem existimari mavis? video esse necesse alterutrum, sed ego tecum in eo non pugnabo quo minus utrum velis eligas.