Divinatio in Q. Caecilium

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.

est adhuc, id quod vos omnis admirari video, non Verres, sed Q. Mucius. quid enim facere potuit elegantius ad[*](ad colligendam hom. exist. E. Eberhard, Pluyg.: malim ad hom. exist. conciliandam) hominum existimationem, aequius ad levandam mulieris calamitatem, vehementius ad quaestoris libidinem coercendam? summe haec omnia mihi videntur esse laudanda. sed repente[*](repente non habet Priscianus: secl. Kays. Pluyg.) e vestigio[*](e vestigio om. Rufinianus, secl. Halm.) ex homine tamquam aliquo Circaeo[*](Circaeo pb: Circe DZ: Cerceo G1: Circes G2LK Asc.) poculo factus est Verres; rediit[*](rediit G1 Prisc.: redit rell.) ad se atque ad mores suos; nam ex illa pecunia magnam partem ad se vertit[*](vertit codd., averrit Lamb., verrit Gruter, avertit Zumpt (ii §19: iii §137)), mulieri reddidit quantulum visum est.

hic tu si laesum te a Verre esse dicis[*](dicis pG1K Asc.: dices D et pler.), patiar et concedam; si iniuriam tibi factam quereris, defendam et negabo; denique de[*](deinde G1Ld) iniuria quae tibi facta sit neminem nostrum graviorem iudicem esse oportet quam te ipsum, cui facta dicitur. si tu cum illo postea in gratiam redisti, si domi illius aliquotiens fuisti, si ille apud te postea cenavit, utrum te perfidiosum an prevaricatorem existimari mavis? video esse necesse alterutrum, sed ego tecum in eo non pugnabo quo minus utrum velis eligas.

quodsi[*](Quodsi DY et corr. p: quid? sí rell.) ne iniuriae quidem, quae tibi ab illo facta sit, causa remanet, quid habes quod possis dicere quam ob rem non modo mihi, sed cuiquam anteponare? nisi forte illud, quod dicturum te[*](dicturum te DKZ al.: te ante dicturum suppl. s. l. p1: te dicturum qrG1L) esse audio, quaestorem illius fuisse. quae causa gravis esset, si certares mecum uter nostrum illi amicior esse deberet: in contentione suscipiendarum inimicitiarum ridiculum est putare causam necessitudinis ad inferendum periculum iustam videri oportere.

etenim si plurimas a tuo praetore[*](tuo praetore Dp rell. praeter G1 (praet. tuo)) iniurias accepisses, tamen eas ferendo maiorem laudem quam ulciscendo mererere; cum vero nullum illius in vita rectius factum sit quam id quod tu iniuriam appellas, hi statuent hanc causam, quam ne in alio quidem probarent, in te iustam ad necessitudinem violandam videri? qui si summam iniuriam ab illo accepisti, tamen, quoniam quaestor eius fuisti, non potes eum sine ulla vituperatione accusare; si vero non ulla tibi facta est[*](est Dp et pler.: sit G3K) iniuria, sine scelere eum accusare non potes. quare cum incertum sit[*](cum iam certum sit Eberhard: cum iam actum sit Kays.: etiamsi incertum esset Hachtmann) de iniuria, quemquam horum esse putas qui non malit te sine vituperatione quam cum scelere discedere?

ac vide quid differat inter meam opinionem[*](criminationem L) ac tuam[*](et tuam G1). tu cum omnibus rebus inferior sis, hac una in[*](in secl. Hotom., om. Nohl) re te mihi anteferri putas oportere, quod quaestor illius fueris: ego, si superior omnibus rebus[*](omnibus rebus DG2L: ceteris rebus prd: omnibus ceteris rebus G1) esses, hanc unam ob causam te accusatorem[*](accusatorem secl. Kays.) repudiari putarem oportere. sic enim a maioribus nostris accepimus, praetorem quaestori suo parentis loco esse oportere; nullam neque iustiorem neque graviorem causam necessitudinis posse reperiri[*](reperiri posse p) quam coniunctionem sortis, quam provinciae, quam offici, quam publici muneris societatem.

quam ob rem si iure posses eum[*](iure eum posses pd: eum iure posse r) accusare, tamen, cum is tibi parentis numero fuisset, id pie facere non posses; cum vero neque iniuriam acceperis et praetori tuo periculum crees, fatearis necesse est te illi iniustum impiumque bellum inferre conari. etenim ista quaestura ad eam rem valet, ut elaborandum tibi in ratione reddenda sit quam ob rem qui quaestor eius fueris[*](qui quaestor eius fueris DYprb: cui quaestor fueris pler. Lgg., Rau, fort. recte: cum cui quaestor fueris, s. eum cui qu. f. Lg. 5 et Matritensis Asconii) accuses, non ut ob eam ipsam causam postulandum sit ut tibi potissimum accusatio detur. neque fere umquam venit in contentionem de accusando qui quaestor fuisset, quin repudiaretur.

itaque neque L. Philoni[*](Philoni b, ed. Rom: Pithoni DKZ: pythoni pq: pyloni r) in C. Servilium nominis deferendi potestas est data, neque M. Aurelio Scauro in L. Flaccum, neque Cn. Pompeio in T. Albucium; quorum nemo propter indignitatem repudiatus est, sed ne libido violandae necessitudinis auctoritate iudicum comprobaretur. atque ille Cn. Pompeius ita cum C. Iulio contendit, ut tu mecum; quaestor enim Albuci fuerat, ut tu Verris; Iulius hoc secum auctoritatis ad accusandum adferebat quod, ut hoc tempore nos ab Siculis, sic tum ille ab Sardis rogatus ad causam accesserat. semper haec causa plurimum valuit, semper haec ratio accusandi fuit honestissima, pro sociis, pro salute provinciae, pro exterarum nationum commodis inimicitias suscipere, ad periculum accedere, operam, studium, laborem interponere.

etenim si probabilis est eorum causa qui iniurias suas persequi volunt (qua in re dolori suo, non rei publicae commodis serviunt), quanto illa honestior causa est[*](causa est DYpr: est causa q: est om. d), quae non solum probabilis videri sed etiam grata esse debet, nulla privatim accepta iniuria sociorum atque amicorum populi Romani dolore atque iniuriis commoveri! nuper cum in P. Gabinium vir fortissimus et innocentissimus L. Piso delationem nominis postularet, et contra Q. Caecilius peteret isque se veteres inimicitias iam diu susceptas persequi diceret, cum auctoritas[*](ac pb) et dignitas Pisonis valebat plurimum, tum illa erat causa[*](causa erat G2K) iustissima, quod eum sibi Achaei patronum adoptarant.