Divinatio in Q. Caecilium

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.

ex quibus alienissimis hominibus ita paratus venis ut tibi hospes aliquis sit recipiendus. quibus ego non sum tantum honorem habiturus ut ad ea quae dixerint certo loco aut singillatim uni cuique respondeam: sic breviter, quoniam non consulto sed casu in eorum mentionem incidi, quasi praeteriens satis faciam universis. tantane vobis inopia videor esse amicorum ut mihi non ex his quos mecum adduxerim, sed de populo subscriptor addatur? vobis autem tanta inopia reorum est ut mihi causam praeripere conemini potius quam aliquos ad columnam Maeniam[*](ad columnam Maeniam Asc.: a columna aenea, s. enea, s. aerea codd.) vestri ordinis reos reperiatis? 'custodem', inquit, 'Tullio me adponite'.