Divinatio in Q. Caecilium
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
fortasse dices: 'quid ergo? haec in te sunt omnia?' Vtinam quidem essent! verum tamen ut esse possent magno studio mihi a pueritia est elaboratum. quodsi ego haec propter magnitudinem rerum ac difficultatem adsequi non potui, qui in omni vita nihil aliud egi, quam longe tu te ab his rebus abesse arbitrare, quas non modo antea numquam cogitasti, sed ne nunc quidem, cum in eas ingrederis, quae et quantae sint suspicari potes?