Divinatio in Q. Caecilium
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
mancipes a civitatibus pro frumento pecuniam exegerunt. quid? hoc Verre praetore factum est solum? non, sed etiam quaestore Caecilio. quid igitur? daturus es huic crimini quod et potuisti prohibere ne fieret et debuisti, an totum id relinques? ergo id omnino Verres in iudicio suo non audiet quod, cum faciebat, quem ad modum defensurus esset non reperiebat. atque ego haec quae in medio posita sunt commemoro: sunt alia magis occulta furta, quae ille, ut istius, credo, animos atque impetus retardaret, benignissime cum quaestore suo communicavit.
haec tu scis ad me esse delata; quae si velim proferre, facile omnes intellegent vobis inter vos non modo voluntatem fuisse coniunctam, sed ne praedam quidem adhuc esse divisam. quapropter si tibi indicium postulas dari quod tecum una fecerit, concedo, si id lege permittitur; sin autem de accusatione dicimus, concedas oportet iis qui nullo suo peccato impediuntur quo minus alterius peccata demonstrare possint.
ac vide quantum interfuturum sit inter meam tuamque[*](tuamque Dp et plerique: et tuam G1: atque tuam d) accusationem. ego etiam quae tu sine Verre commisisti Verri crimini daturus sum, quod te non prohibuerit, cum summam ipse haberet potestatem: tu contra ne quae ille quidem fecit obicies, ne qua ex parte coniunctus cum eo reperiare. quid? illa, Caecili, contemnendane tibi videntur esse, sine quibus causa sustineri, praesertim tanta, nullo modo potest? aliqua facultas agendi, aliqua dicendi consuetudo, aliqua in foro, iudiciis, legibus aut ratio aut exercitatio?
intellego quam scopuloso difficilique in loco verser; nam cum omnis adrogantia odiosa est, tum illa ingeni atque eloquentiae multo molestissima. quam ob rem nihil dico de meo ingenio; neque est quod possim dicere, neque si esset dicerem; aut enim id mihi satis est quod est de me opinionis, quidquid est, aut, si id[*](id om. G2) parum est, ego maius id commemorando facere non possum.
de te, Caecili,—iam mehercule hoc extra hanc[*](haec G2L) contentionem certamenque nostrum familiariter tecum loquar,—tu ipse quem ad modum existimes vide etiam atque etiam, et tu te collige, et qui sis[*](quis sis DG12KZ) et quid facere possis considera. Putasne te posse de maximis acerbissimisque rebus, cum causam sociorum fortunasque provinciae, ius populi Romani, gravitatem[*](gravitatemque DY) iudici legumque susceperis[*](susceperis edd.: susciperis r: susciperes Dp et pler.), tot res[*](res om. DG2K, post varias habet L) tam gravis, tam varias voce, memoria, consilio, ingenio sustinere?
Putasne te posse[*](posse codd. praeter b (te posse) eius modi Dp et pler.: huius modi G1, tres Lgg., ed. Rom. (i, §17)) quae C. Verres in quaestura, quae in legatione, quae in praetura, quae Romae, quae in Italia, quae in Achaia, Asia Pamphyliaque peccarit, ea, quem ad modum locis temporibusque divisa sint, sic criminibus et oratione distinguere? Putasne posse, id quod in eius modi reo maxime necessarium est, facere ut, quae ille libidinose, quae nefarie, quae crudeliter fecerit, ea aeque acerba et indigna videantur esse his qui audient atque illis visa sunt qui senserunt?
Magna sunt ea quae dico, mihi crede; noli haec contemnere. dicenda, demonstranda, explicanda sunt omnia, causa non solum exponenda, sed etiam graviter copioseque agenda est; perficiendum est, si quid agere aut proficere vis, ut homines te non solum audiant, verum etiam libenter studioseque audiant. in quo si te multum natura adiuvaret, si optimis a pueritia disciplinis atque artibus studuisses et in his elaborasses[*](laborasses p), si litteras Graecas Athenis non Lilybaei, Latinas Romae non in Sicilia didicisses, tamen esset magnum tantam causam, tam exspectatam, et diligentia consequi et memoria complecti et oratione expromere[*](exponere d) et voce ac[*](ac Dp et pler.: et G2LK) viribus sustinere.
fortasse dices: 'quid ergo? haec in te sunt omnia?' Vtinam quidem essent! verum tamen ut esse possent magno studio mihi a pueritia est elaboratum. quodsi ego haec propter magnitudinem rerum ac difficultatem adsequi non potui, qui in omni vita nihil aliud egi, quam longe tu te ab his rebus abesse arbitrare, quas non modo antea numquam cogitasti, sed ne nunc quidem, cum in eas ingrederis, quae et quantae sint suspicari potes?