Divinatio in Q. Caecilium

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.

video enim permulta esse crimina quorum tibi societas cum Verre eius modi est ut ea in accusando attingere non audeas. queritur Sicilia tota C. Verrem ab aratoribus, cum frumentum sibi in cellam imperavisset, et cum esset tritici modius HS II, pro frumento in modios singulos duodenos sestertios exegisse. Magnum crimen, ingens pecunia, furtum impudens, iniuria non ferenda! ego hoc uno crimine illum condemnem necesse est: tu,