Divinatio in Q. Caecilium
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
hic ego de te plura non dicam: unum illud credo omnis animum advertere[*](animum advertere p: animadvertere rell., edd. (v, §105)), te adhuc a nullis nisi ab[*](ab nullis prd) Siculis[*](ab Siculis DG1p: a Sic. Y Asc.) potuisse cognosci; Siculos hoc dicere, cum eidem sint irati cui tu te inimicum esse dicis, sese tamen te actore ad iudicium non adfuturos. quare negent ex me non audies: hos patere id suspicari quod necesse est. illi quidem, ut est hominum genus nimis[*](nimis om. G2LK) acutum et suspiciosum, non te ex Sicilia litteras in Verrem deportare velle arbitrantur, sed, quod[*](quod cum rd) isdem litteris illius praetura et tua quaestura consignata sit, asportare te velle ex Sicilia litteras suspicantur.