Divinatio in Q. Caecilium

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.

si quis vestrum, iudices, aut eorum qui adsunt, forte miratur[*](mirantur plerique codd.: num mirabitur? (Cl. Rev. xviii. 440) qui per tot (Quint. iv. 1. 49) G2L) me, qui tot annos in causis iudiciisque publicis ita sim[*](sim ita p) versatus ut defenderim[*](defenderem codd.) multos, laeserim neminem, subito nunc mutata voluntate ad accusandum descendere, is, si mei consili causam rationemque cognoverit, una et id quod facio probabit, et in hac causa profecto neminem praeponendum mihi esse actorem putabit.

Cum quaestor in Sicilia fuissem, iudices, itaque ex ea provincia decessissem[*](decessissem pb (i, §52): discessissem DY) ut Siculis omnibus iucundam diuturnamque memoriam quaesturae nominisque mei relinquerem, factum est uti cum summum in veteribus patronis multis, tum non nullum etiam in me praesidium suis fortunis constitutum esse arbitrarentur. quare[*](Quare DG2KZ: qui p et plerique codd.) nunc populati atque vexati cuncti ad me publice[*](publice saepe codd.: saepe om. r, del. Bake: supplices saepe J. Paulson) saepe venerunt, ut suarum fortunarum[*](fortunarum suarum (sed cum signis transp.) D, item G2LK (§31 infra)) omnium causam defensionemque susciperem. me saepe esse[*](esse om. p) pollicitum, saepe ostendisse dicebant, si quod tempus accidisset, quo tempore aliquid a me requirerent, commodis eorum me non defuturum.

venisse tempus aiebant non iam ut commoda sua[*](sua et ut om. p), sed ut vitam salutemque totius provinciae defenderem; sese iam ne deos quidem in suis urbibus ad quos confugerent habere, quod eorum[*](num quod deorum? (iv, §151)) simulacra sanctissima C. Verres ex delubris religiosissimis sustulisset; quas res luxuries in flagitiis, crudelitas in suppliciis, avaritia in rapinis, superbia in contumeliis efficere potuisset, eas omnis sese hoc uno praetore per triennium pertulisse; rogare et orare ne illos supplices aspernarer quos me incolumi nemini supplices esse oporteret.

tuli graviter et acerbe, iudices, in eum me locum adduci ut aut eos homines spes falleret qui opem a me atque auxilium petissent, aut ego, qui me ad defendendos homines ab ineunte adulescentia dedissem, tempore atque officio coactus ad accusandum traducerer. dicebam habere eos[*](habere eos prd Quint. ix. 2. 59: eos habere DY) actorem Q. Caecilium, qui praesertim quaestor in eadem[*](eadem prG1: sua DL: illa Hirschfelder: Sicilia Mueller) provincia post me quaestorem[*](post me quaestorem pd: om. DY. Haec verba requirere videtur vocabulum illud praesertim: J. Ph. xxx, 173.) fuisset. quo[*](Quo codd.: sed quo coni. Ruhnkon, fort, recte) ego adiumento sperabam hanc a me posse molestiam demoveri[*](demoveri prd: dimov. DYq (amoveri L)), id[*](idem id DY) mihi erat adversarium maxime; nam illi multo mihi hoc facilius remisissent si istum non nossent, aut si iste apud eos quaestor non fuisset.

adductus[*](Ita adductus Pluygers) sum, iudices, officio, fide, misericordia, multorum bonorum exemplo, vetere[*](veteri D al. p) consuetudine institutoque maiorum, ut onus huius laboris atque offici non ex meo, sed ex meorum necessariorum tempore mihi suscipiendum putarem. quo in negotio tamen illa me res[*](illa me res D al. p: illa res me G3), iudices, consolatur, quod haec quae videtur esse accusatio mea non potius accusatio quam defensio est existimanda. defendo enim multos mortalis, multas civitates, provinciam Siciliam totam; quam ob rem, quia[*](quia DY (cum L): si prd (etiamsi?)) mihi unus est accusandus, prope modum manere in instituto meo videor et[*](videor et prG1: video me et DY) non omnino a defendendis hominibus sublevandisque discedere.

quodsi hanc causam tam idoneam, tam inlustrem, tam gravem non haberem,— si aut hoc a me Siculi non petissent aut mihi cum Siculis causa tantae necessitudinis non intercederet, et hoc quod facio me rei publicae causa facere profiterer, ut homo singulari cupiditate, audacia, scelere praeditus, cuius furta atque flagitia non in Sicilia solum, sed in Achaia, Asia, Cilicia, Pamphylia, Romae denique ante oculos omnium maxima turpissimaque nossemus, me agente in iudicium vocaretur,—quis tandem[*](tamen Hotoman) esset qui meum factum aut consilium posset reprehendere?

quid est, pro deum hominumque fidem, in quo ego rei publicae plus hoc tempore prodesse possim? quid est quod aut populo Romano gratius esse debeat, aut sociis exterisque nationibus optatius esse possit, aut saluti fortunisque omnium magis accommodatum sit? populatae, vexatae, funditus eversae provinciae, socii stipendiariique populi Romani adflicti, miseri, iam non[*](non iam L) salutis spem sed solacium exiti[*](exitii sol. prd) quaerunt.

qui iudicia manere apud ordinem senatorium volunt, queruntur accusatores se idoneos non habere: qui accusare possunt, iudiciorum severitatem desiderant. populus Romanus interea, tametsi multis incommodis difficultatibusque adfectus est, tamen nihil aeque in re publica atque illam veterem iudiciorum vim gravitatemque requirit. iudiciorum[*](vim grav. req. iud. om. ex homoeoteleuto DLK, suppl. s. l. p2) desiderio tribunicia potestas efflagitata est, iudiciorum levitate[*](lenitate DG12) ordo quoque alius ad res iudicandas postulatur, iudicum culpa atque dedecore etiam censorium nomen, quod asperius antea populo videri solebat, id nunc poscitur, id iam populare et plausibile factum est.