Pro S. Roscio Amerino
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
facere possum Erucium conscripsisse; quod aiunt illum Sex. Roscio intentasse et minitatum[*](minitatum Hotoman: mentatum ς: meditatum cett. ) esse se omnia illa pro testimonio esse dicturum. O praeclarum testem, iudices! o gravitatem dignam exspectatione! o vitam[*](vitam σσχ: iustam cett. ) honestam atque eius modi ut libentibus animis ad eius[*](animis ad eiusmodi ut libentius animis add. ς mg. ) testimonium vestrum ius iurandum accommodetis! profecto non tam perspicue nos istorum[*](nos istorum ψ2: nonistorum ς: istorum cett. ) maleficia videremus, nisi ipsos caecos redderet cupiditas et avaritia et audacia.
alter ex ipsa caede volucrem nuntium Ameriam ad socium atque adeo[*](adeo A. Eberhard: ad codd. ) magistrum suum misit ut, si dissimulare omnes cuperent se scire ad quem maleficium pertineret, tamen ipse apertum suum scelus ante omnium oculos poneret. alter, si dis immortalibus placet, testimonium etiam in Sex. Roscium dicturus est; quasi vero id nunc agatur, utrum is quod dixerit credendum, ac non[*](id nunc... ac non Jeep (cf. §92): id nunc... an (aut ψ) codd.: non id nunc... an Madvig ) quod fecerit vindicandum sit. itaque [*](ita Schol. ) more maiorum comparatum est ut[*](ut ut vel Halm ) in minimis rebus homines amplissimi testimonium de sua re non dicerent.
Africanus qui suo cognomine declarat tertiam partem orbis terrarum se subegisse tamen, si sua res ageretur, testimonium non diceret; nam illud in talem virum non audeo dicere: si diceret, non crederetur. videte nunc quam versa et mutata in peiorem partem sint omnia. cum de bonis et de caede agatur, testimonium dicturus est is qui et sector est et sicarius, hoc est qui et illorum ipsorum bonorum de quibus agitur emptor atque possessor est et eum hominem occidendum curavit de cuius morte quaeritur.
quid? tu, vir optime, ecquid[*](quid tu vir omptume ecquid ς: etquid tu vir optime A ) habes quod dicas? mihi ausculta: vide ne tibi desis; tua quoque res permagna agitur. multa scelerate, multa audaciter[*](audaciter Priscian. (K. iii. 28): audacter codd. (cf. Cael.. 13)), multa improbe fecisti, unum stultissime, profecto tua sponte non de Eruci sententia: nihil opus fuit te istic sedere[*](istic sedere Hotoman: isti credere codd. ). neque enim accusatore muto neque teste quisquam utitur eo qui de accusatoris subsellio surgit. huc accedit quod paulo tamen occultior atque tectior vestra ista cupiditas esset. nunc quid[*](numquid Pascal ) est quod quisquam ex vobis audire desideret, eum quae facitis eius modi sint ut ea dedita opera a nobis[*](nobis ς B, Lambinus: vobis cett. ) contra vosmet ipsos facere videamini? age nunc illa videamus, iudices, quae statim consecuta sunt.
ad Volaterras in castra Sullae mors Sex. Rosci quadriduo quo is occisus est Chrysogono nuntiatur. quaeritur etiam nunc quis cum nuntium miserit? nonne perspicuum est eundem qui Ameriam? curat Chrysogonus ut eius bona veneant[*](veneant χψ: veniant cett. ) statim; qui non norat hominem aut rem. at qui[*](at qui atque σχ ) ei venit in mentem praedia concupiscere hominis ignoti quem omnino numquam viderat? Soletis, cum aliquid huiusce modi audistis[*](audistis ς: auditis cett. ), iudices, continuo dicere: 'necesse est aliquem dixisse municipem aut vicinum; ei plerumque indicant, per eos plerique produntur.' hic nihil est quod suspicione occupetis[*](suspicione occupetis Madvig: suspicionem hoc putetis codd.: suspicionem hanc putetis Sylvius ).
non enim ego ita disputabo: 'veri simile est Roscios[*](Roscios ς: Roscium cett. ) istam rem ad Chrysogonum detulisse; erat enim eis cum Chrysogono iam antea amicitia; nam cum multos veteres a maioribus Roscii patronos hospitesque haberent, omnis eos colere atque observare destiterunt ac se in Chrysogoni fidem et clientelam contulerunt.[*](ac... contulerunt om. A )'
haec possum omnia vere dicere, sed in hac causa coniectura nihil opus est; ipsos certo scio non negare ad haec bona Chrysogonum accessisse impulsu suo. si eum qui indici causa[*](indici causa scripsi: iudiciuae ς: indiciue A: iudicine φ: iudici ut ω: indicii cett. ) partem acceperit oculis cernetis[*](cernetis cernentes ς: cernitis A ψ ), poteritisne dubitare, iudices, qui[*](qui quis Halm (cf. Zielinski p. 191)) indicarit? qui sunt igitur in istis bonis quibus partem Chrysogonus dederit? duo Roscii. num quisnam praeterea? nemo est, iudices. num ergo dubium est quin ei obtulerint hanc praedam Chrysogono qui ab eo partem praedae tulerunt?
age nunc ex ipsius Chrysogoni iudicio Rosciorum factum consideremus. si nihil in ista pugna Roscii quod operae pretium esset fecerant, quam ob causam a[*](a Ascens. (1): om. mei ) Chrysogono tantis praemiis donabantur? si nihil aliud fecerunt nisi rem detulerunt, nonne satis fuit eis[*](iis (is ω) σπσχω, Madvig: his A φψ ) gratias agi, denique, ut perliberaliter ageretur, honoris aliquid haberi? cur [*](cur σψ: quur A: qur (qui φ) cett. (cf. §74)) tria praedia tantae pecuniae statim Capitoni dantur? cur quae reliqua sunt iste Roscius[*](T. Richter: om. codd. ) omnia cum Chrysogono communiter possidet? nonne perspicuum est, iudices, has manubias Rosciis Chrysogonum re cognita concessisse?
venit in decem primis legatus in castra Capito. vos [*](Capito. Vos scripsi: Capito || || ς: Capito cett. ) totam vitam naturam moresque hominis ex ipsa legatione cognoscite. Nisi intellexeritis, iudices, nullum esse officium, nullum ius tam sanctum atque integrum quod non eius scelus[*](eius scelus ed. R. Stephani: eiusce vis codd. ) atque perfidia violarit et imminuerit, virum optimum esse eum iudicatote.
impedimento est[*](est om. A ψ1 ) quo minus de his rebus Sulla doceatur, ceterorum legatorum consilia et voluntatem Chrysogono enuntiat, monet ut provideat ne palam res agatur, ostendit, si sublata sit venditio bonorum, illum pecuniam grandem amissurum, sese capitis periculum aditurum; illum acuere[*](acuere σχψ: ac vere cett. ), hos qui simul erant missi fallere, illum identidem monere ut caveret, hisce insidiose spem falsam ostendere, eum illo contra hos inire consilia, horum consilia illi enuntiare, cum illo partem suam depecisci[*](depacisci χψ2ω ), hisce aliqua fretus mora[*](fretus mora w: fretumora ς: fretum ora (hora π2σχ) cett.: ficta mora Gronovius ) semper omnis aditus ad Sullam intercludere. postremo isto hortatore, auctore, intercessore ad Sullam legati non adierunt; istius fide ac potius perfidia decepti, id quod ex ipsis cognoscere poteritis, si accusator voluerit testimonium eis denuntiare, pro re certa spem falsam domum rettulerunt. in privatis rebus si qui rem mandatam
non modo malitiosius gessisset sui quaestus aut commodi causa verum etiam neglegentius, cum maiores summum admisisse dedecus existimabant. itaque mandati constitutum[*](constitutum ς ) est iudicium non minus turpe quam furti, credo, propterea quod quibus in rebus ipsi interesse non possumus, in eis[*](in his Aφψ ) operae nostrae vicaria fides amicorum supponitur; quam qui laedit, oppugnat omnium commune praesidium et, quantum in ipso est, disturbat vitae societatem. non enim possumus omnia per nos agere; alius in alia est re magis utilis. idcirco amicitiae comparantur ut commune commodum mutuis officiis gubernetur.
quid recipis mandatum, si aut neglecturus aut ad tuum commodum conversurus es? cur mihi te offers ac meis commodis officio simulato officis et obstas? recede de medio; per alium transigam. suscipis onus offici quod te putas sustinere posse; quod maxime[*](maxime Dobree: minime codd. ) videtur grave eis qui minime ipsi leves sunt. ergo idcirco turpis haec culpa est, quod duas res sanctissimas violat, amicitiam et fidem. nam neque mandat quisquam fere nisi amico neque credit nisi ei quem fidelem putat. perditissimi est igitur hominis simul et amicitiam dissolvere et fallere eum qui laesus non esset, nisi credidisset.
itane est? in minimis rebus qui mandatum neglexerit, turpissimo iudicio condemnetur necesse est, in re tanta cum is cui fama mortui, fortunae vivi commendatae sunt atque concreditae, ignominia mortuum, inopia vivum[*](inopia vivum Halm: egestate vivum cod. lannoctii: om. mei: lac.Sylvius ) adfecerit, is inter honestos homines atque adeo inter vivos numerabitur? in minimis privatisque rebus etiam neglegentia in crimen mandati[*](in crimen mandati mei: mandati in crimen s, Puteanus ) iudiciumque infamiae[*](infamiae Puteanus: infamia (in fama σς) codd.: infame Lambinus ) vocatur[*](vocatur Lambinus: revocatur codd. ), propterea quod, si recte[*](recte ratione 2 dett. ) fiat, illum neglegere oporteat qui mandarit non illum qui mandatum receperit; in re tanta quae publice gesta atque commissa sit qui non neglegentia privatum aliquod commodum laeserit sed perfidia legationis ipsius caerimoniam polluerit maculaque adfecerit[*](adfecerit asperserit Lambinus ), qua is tandem poena adficietur aut quo iudicio damnabitur?
si hanc ei rem privatim Sex. Roscius mandavisset ut cum Chrysogono transigeret atque decideret, inque eam rem fidem suam, si quid opus esse putaret, interponeret, ille qui[*](ille qui illeque Madvig ) sese facturum recepisset, nonne, si ex eo negotio tantulum in rem suam convertisset, damnatus per arbitrum et rem restitueret et honestatem omnem amitteret?
nunc non hanc ei rem Sex. Roscius mandavit sed, id quod multo gravius est, ipse Sex. Roscius cum fama vita bonisque omnibus a decurionibus publice Roscio[*](T. Roscio Schütz: Roscio codd.: del. Hotoman ) mandatus est; et ex eo Roscius non paululum[*](paululum ςαπφω: paulum σχψ ) nescio quid in rem suam convertit sed hunc funditus[*](depactus ψ2 (cf. §110)) evertit bonis, ipse tria praedia sibi depectus est, voluntatem decurionum ac municipum omnium tantidem quanti fidem suam fecit.
videte iam porro cetera, iudices, ut intellegatis fingi maleficium nullum[*](maleficum nullum fingi s, Halm ) posse quo iste sese non contaminarit. in rebus minoribus socium fallere turpissimum est aequeque turpe atque illud de quo ante dixi; neque iniuria, propterea quod auxilium sibi se putat adiunxisse qui eum altero rem communicavit. ad cuius igitur fidem confugiet, cum per eius fidem laeditur cui se commiserit? atque [*](atqui σχψ ) ea sunt animadvertenda peccata maxime quae difficillime praecaventur. tecti esse ad alienos possumus, intimi[*](intumi (-temi A) mei ) multa apertiora videant necesse est; socium cavere qui possumus? quem etiam si metuimus, ius offici laedimus. recte igitur maiores cum qui socium fefellisset in virorum bonorum numero non putarunt haberi oportere.
at vero Roscius non unum rei pecuniariae socium fefellit, quod, tametsi grave est, tamen aliquo modo posse ferri videtur, verum novem homines honestissimos[*](honestissimos fortissimos ed. V ), eiusdem muneris, legationis, offici mandatorumque socios, induxit, decepit, destituit, adversariis tradidit, omni fraude et perfidia fefellit; qui de scelere suspicari eius[*](de scelere suspicari eius scripsi: de eius scelere suspicari eius ς: de eius scelere suspicari π: de eius scelere suspicari cett. ) nihil potuerunt, socium offici metuere non debuerunt, eius malitiam non viderunt, orationi vanae crediderunt. itaque nunc illi homines honestissimi propter istius insidias parum putantur cauti providique fuisse; iste qui initio proditor fuit, deinde perfuga, qui primo sociorum consilia adversariis enuntiavit, deinde societatem cum ipsis adversariis coiit[*](coiit σχω: coit cett. (cf. Mur. 20)), terret etiam nos ac minatur[*](ac || minatur ς: fort. ac dominatur (cf. §24)) tribus praediis, hoc est praemiis sceleris, ornatus. in eius modi vita, iudices, in his tot tantisque flagitiis hoc quoque maleficium de quo iudicium est reperietis.
etenim quaerere ita debetis: ubi multa avare, multa audacter[*](audaciter Sylvius ), multa improbe, multa perfidiose facta videbitis, ibi scelus quoque latere inter illa tot flagitia putatote. tametsi hoc quidem minime latet quod ita promptum et propositum est ut non ex illis maleficiis quae in illo constat[*](constat ed. V: constant codd. ) esse hoc intellegatur verum ex hoc etiam, si quo de[*](quo de Gulielmius: quod de codd.: quod Ascens. (2)) illorum forte dubitabitur[*](dubitatur Aσχψ1 ), convincatur. quid tandem, quaeso, iudices? num aut ille lanista omnino iam a gladio recessisse[*](gladio recessisse Madvig: gladiatore cessisse codd.: gladiatura cessisse Manutius ) videtur aut hic[*](hic Schol.: is (his A φ) codd.: iste ed. Lambin. A. D. 1584) discipulus[*](discipulis ςαπ2φ ) magistro tantulum de arte concedere? par est avaritia, similis improbitas, eadem impudentia, gemina audacia.
etenim, quoniam fidem magistri cognostis, cognoscite[*](cognoscitis Aπσφ ) nunc discipuli aequitatem. dixi iam antea saepe numero postulatos esse ab istis duos servos in quaestionem. tu semper, Rosci, recusasti. quaero abs te: 'Eine qui postulabant indigni erant qui impetrarent, an is te[*](is te Heusinger: iste codd. ) non commovebat pro quo postulabant, an res ipsa tibi iniqua videbatur?' postulabant homines nobilissimi atque integerrimi nostrae civitatis quos iam antea nominavi; qui ita vixerunt talesque a populo Romano putantur ut quicquid dicerent nemo esset qui non aequum putaret. postulabant autem pro homine miserrimo atque infelicissimo qui vel ipse sese in cruciatum dari cuperet, dum de patris morte quaereretur.
res porro abs te eius modi postulabatur ut nihil interesset, utrum eam rem[*](rem del. Halm (2)) recusares an de maleficio confiterere. quae cum[*](cum om. ς in lac. ) ita sint, quaero abs te quam ob causam recusaris. cum occiditur Sex. Roscius ibidem fuerunt. servos ipsos, quod ad me attinet, neque arguo neque purgo; quod a vobis oppugnari[*](repugnari Sylvius ) video ne in quaestionem dentur, suspiciosum est; quod vero apud vos ipsos in honore tanto sunt, profecto necesse est sciant aliquid, quod si dixerint perniciosum vobis futurum sit. — in dominos quaeri de servis iniquum[*](iniquom σσχ1 at non quaeritur Büchner: at ne quaeritur codd.: anne quaeritur Ascens. (2): at neque in vos quaeritur Madvig ) est. — at non quaeritur; sex. enim Roscius reus est; neque enim[*](neque enim neque in dominum Müller ), cum de hoc quaeritur, in dominos quaeritur ; vos enim dominos[*](in dominos quaeritur Halm:om. codd. ) esse dicitis. — cum Chrysogono sunt. — ita credo; litteris eorum et urbanitate Chrysogonus ducitur ut inter suos omnium deliciarum atque omnium artium puerulos ex tot elegantissimis familiis lectos velit hos versari, homines paene operarios, ex Amerina disciplina patris familiae rusticani.