Pro P. Quinctio
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
credo aliquem electum hominem egentem, litigiosum, improbum, qui posset scurrae divitis cotidianum convicium sustinere. nihil minus; eques Romanus locuples, sui negoti bene gerens, denique is quem, quotiens Naevius in Galliam profectus est, procuratorem Romae reliquit.
et audes, Sex. Naevi, negare absentem defensum esse Quinctium, cum eum defenderit idem qui te solebat? et, cum is iudicium acceperit pro Quinctio cui tu et rem et famam tuam commendare proficiscens et concredere solebas, conaris hoc dicere, neminem exstitisse qui Quinctium iudicio defenderet?
postulabam, inquit, ut satis daret. iniuria postulabas. ita iubebare; recusabat Alfenus. ita, verum praetor decernebat.—tribuni igitur appellabantur.—hic te, inquit, teneo; non est istud iudicio pati neque iudicio defendere, cum auxilium a tribunis petas. hoc ego, cum attendo qua prudentia sit Hortensius, dicturum esse eum non arbitror. Cum autem antea dixisse audio et causam ipsam considero, quid aliud dicere possit non reperio. fatetur enim libellos Alfenum deiecisse, vadimonium promisisse, iudicium quin acciperet in ea ipsa verba quae Naevius edebat non recusasse, ita tamen, more et instituto, per eum magistratum qui auxili causa constitutus est.
aut haec facta non sint necesse est aut C. Aquilius, talis vir, iuratus hoc ius in civitate constituat: cuius procurator non omnia iudicia acceperit quae quisque in verba postularit, cuius procurator a praetore tribunos appellare ausus sit, eum non defendi, eius bona recte possideri posse, ei misero, absenti, ignaro fortunarum suarum omnia vitae ornamenta per summum dedecus et ignominiam deripi convenire.
quod si probari nemini potest, illud certe probari omnibus necesse est, defensum esse iudicio absentem Quinctium. quod cum ita sit, ex edicto bona possessa non sunt. at enim tribuni plebis ne audierunt quidem. fateor, si ita est, procuratorem decreto praetoris oportuisse parere. quid? si M. Brutus intercessurum se dixit palam, nisi quid inter ipsum Alfenum et Naevium conveniret, videturne intercessisse appellatio tribunorum non morae, sed auxili causa?
quid deinde fit? Alfenus, ut omnes intellegere possent iudicio defendi Quinctium, ne qua subesse posset aliena aut ipsius officio aut huius existimatione suspicio, viros bonos compluris advocat, testatur isto audiente se pro communi necessitudine id primum petere ne quid atrocius in P. Quinctium absentem sine causa facere conetur; sin autem inimicissime atque infestissime contendere perseveret, se paratum esse omni recta atque honesta ratione defendere quod petat non deberi; se iudicium id quod edat accipere.
eius rei condicionisque tabellas obsignaverunt viri boni complures. res in dubium venire non potest. fit rebus omnibus integris neque proscriptis neque possessis bonis ut Alfenus promittat Naevio sisti Quinctium. venit ad vadimonium Quinctius. iacet res in controversiis isto calumniante biennium, usque dum inveniretur qua ratione res ab usitata consuetudine recederet et in hoc singulare iudicium causa omnis concluderetur.
quod officium, C. Aquili, commemorari procuratoris potest quod ab Alfeno praeteritum esse videatur? quid adfertur qua re P. Quinctius negetur absens esse defensus? an vero id quod Hortensium, quia nuper iniecit et quia Naevius semper id clamitat, dicturum arbitror, non fuisse Naevio parem certationem cum Alfeno illo tempore, illis dominantibus? quod si velim confiteri, illud, opinor, concedent, non procuratorem P. Quincti neminem fuisse, sed gratiosum fuisse. mihi autem ad vincendum satis est fuisse procuratorem quicum experiretur; qualis is fuerit, si modo absentem defendebat per ius et per magistratum, nihil ad rem arbitror pertinere.
erat, inquit, illarum partium. quid ni? qui apud te esset eductus; quem tu a puero sic instituisses ut nobili ne gladiatori quidem faveret. si, quod tu semper summe cupisti, idem volebat Alfenus, ea re tibi cum eo par contentio non erat? Bruti, inquit, erat familiaris; itaque is intercedebat. tu contra Burrieni qui iniuriam decernebat, omnium denique illorum qui tum et poterant per vim et scelus plurimum et, quod poterant, id audebant. an omnis tu istos vincere volebas qui nunc tu ut vincas tanto opere laborant? aude id dicere non palam, sed ipsis quos advocasti.
tametsi nolo eam rem commemorando renovare cuius omnino rei memoriam omnem tolli funditus ac deleri arbitror oportere; unum illud dico: si propter partium studium potens erat Alfenus, potentissimus Naevius; si fretus gratia postulabat aliquid iniquius Alfenus, multo iniquiora Naevius impetrabat. neque enim inter studium vestrum quicquam, ut opinor, interfuit; ingenio, vetustate, artificio tu facile vicisti. Vt alia omittam, hoc satis est: Alfenus cum eis et propter eos periit quos diligebat, tu, postquam qui tibi erant amici non poterant vincere, ut amici tibi essent qui vincebant effecisti.
quod si tum par tibi ius cum Alfeno fuisse non putas, quia tamen aliquem contra te advocare poterat, quia magistratus aliqui reperiebatur apud quem Alfeni causa consisteret, quid hoc tempore Quinctio statuendum est? cui neque magistratus adhuc aequus inventus est neque iudicium redditum est usitatum, non condicio, non sponsio, non denique ulla umquam intercessit postulatio, mitto aequa, verum ante hoc tempus ne fando quidem audita. de re pecuniaria cupio contendere.—non licet.—at ea controversia est.—nihil ad me attinet; causam capitis dicas oportet.—accusa ubi ita necesse est.—non, inquit, nisi tu ante novo modo priore loco dixeris.—dicendum necessario est.—praestituentur horae ad arbitrium nostrum, iudex ipse coercebitur.—
quid tum?—tu aliquem patronum invenies, hominem antiqui offici, qui splendorem nostrum et gratiam neglegat; pro me pugnabit L. Philippus, eloquentia, gravitate, honore florentissimus civitatis, dicet Hortensius, excellens ingenio, nobilitate, existimatione, aderunt autem homines nobilissimi ac potentissimi, ut eorum frequentiam et consessum non modo P. Quinctius qui de capite decernit, sed quivis qui extra periculum sit perhorrescat.
haec est iniqua certatio, non illa qua tu contra Alfenum equitabas; huic ne ubi consisteret quidem contra te locum reliquisti. qua re aut doceas oportet Alfenum negasse se procuratorem esse, non deiecisse libellos, iudicium accipere noluisse, aut, cum haec ita facta sint, ex edicto te bona P. Quincti non possedisse concedas.
etenim si ex edicto possedisti, quaero cur bona non venierint, cur ceteri sponsores et creditores non convenerint; nemone fuit cui deberet Quinctius? fuerunt, et complures fuerunt, propterea quod C. frater aliquantum aeris alieni reliquerat. quid ergo est? homines erant ab hoc omnes alienissimi, et eis debebatur, neque tamen quisquam inventus est tam insignite improbus qui violare P. Quincti existimationem absentis auderet;
unus fuit, adfinis, socius, necessarius, Sex. Naevius, qui, cum ipse ultro deberet, quasi eximio praemio sceleris exposito cupidissime contenderet ut per se adflictum atque eversum propinquum suum non modo honeste partis bonis verum etiam communi luce privaret. Vbi erant ceteri creditores? denique hoc tempore ubi sunt? quis est qui fraudationis causa latuisse dicat, quis qui absentem defensum neget esse Quinctium? nemo invenitur.
at contra omnes, quibuscum ratio huic aut est aut fuit, adsunt, defendunt, fides huius multis locis cognita ne perfidia sex. Naevi derogetur laborant. in huius modi sponsionem testis dare oportebat ex eo numero qui haec dicerent: vadimonium mihi deseruit, me fraudavit, a me nominis eius quod infitiatus esset diem petivit; ego experiri non potui, latitavit, procuratorem nullum reliquit. Horum nihil dicitur. parantur testes qui hoc dicant. verum, opinor, viderimus, cum dixerint. Vnum tamen hoc cogitent, ita se gravis esse ut, si veritatem volent retinere, gravitatem possint obtinere; si eam neglexerint, ita levis esse ut omnes intellegant non ad obtinendum mendacium, sed ad verum probandum auctoritatem adiuvare.
ego haec duo quaero, primum qua ratione Naevius susceptum negotium non transegerit, hoc est cur bona quae ex edicto possidebat non vendiderit, deinde cur ex tot creditoribus alius ad istam rationem nemo accesserit, ut necessario confiteare neque tam temerarium quemquam fuisse, neque te ipsum id quod turpissime suscepisses perseverare et transigere potuisse. quid si tu ipse, Sex. Naevi, statuisti bona P. Quincti ex edicto possessa non esse? opinor, tuum testimonium, quod in aliena re leve esset, id in tua, quoniam contra te est, gravissimum debet esse. emisti bona Sex. Alfeni L. Sulla dictatore vendente; socium tibi in his bonis edidisti Quinctium. plura non dico. Cum eo tu voluntariam societatem coibas qui te in hereditaria societate fraudarat, et eum iudicio tuo comprobabas quem spoliatum fama fortunisque omnibus arbitrabare?
diffidebam me hercule, C. Aquili, satis animo certo et confirmato me posse in hac causa consistere. sic cogitabam, cum contra dicturus esset Hortensius et cum me esset attente auditurus Philippus, fore uti permultis in rebus timore prolaberer. dicebam huic Q. Roscio, cuius soror est cum P. Quinctio, cum a me peteret et summe contenderet ut propinquum suum defenderem, mihi perdifficile esse contra talis oratores non modo tantam causam perorare sed omnino verbum facere conari. Cum cupidius instaret, homini pro amicitia familiarius dixi mihi videri ore durissimo esse qui praesente eo gestum agere conarentur; qui vero cum ipso contenderent, eos, etiam si quid antea recti aut venusti habere visi essent, id amittere; ne quid mihi eiusdem modi accideret, cum contra talem artificem dicturus essem, me vereri.
tum mihi Roscius et alia multa confirmandi mei causa dixit, ut me hercule, si nihil diceret, tacito ipso officio et studio, quod habebat erga propinquum suum, quemvis commoveret—etenim cum artifex eius modi sit ut solus videatur dignus esse qui in scaena spectetur, tum vir eius modi est ut solus dignus esse videatur qui eo non accedat— verum tamen: quid? si, inquit, habes eius modi causam ut hoc tibi planum sit faciendum, neminem esse qui possit biduo aut summum triduo dcc milia passuum ambulare, tamenne vereris ut possis hoc contra Hortensium contendere?
minime, inquam, sed quid id ad rem? nimirum, inquit, in eo causa consistit. quo modo? docet me eius modi rem et factum simul Sex. Naevi quod, si simul proferretur, satis esse deberet. quod abs te, C. Aquili, et a vobis qui adestis in consilio, quaeso ut diligenter attendatis; profecto intellegetis illinc ab initio cupiditatem pugnasse et audaciam, hinc veritatem et pudorem quoad potuerit restitisse. bona postulas ut ex edicto possidere liceat. quo die? te ipsum, Naevi, volo audire; volo inauditum facinus ipsius qui id commisit voce convinci. dic, Naevi, diem. ante diem v Kalend. intercalaris. bene ais. quam longe est hinc in saltum vestrum Gallicanum? Naevi, te rogo. dcc milia passuum. optime. de saltu deicitur Quinctius—quo die? possumus hoc quoque ex te audire? quid taces? dic, inquam, diem. pudet dicere; intellego; verum et sero et nequiquam pudet. deicitur de saltu, C. Aquili, pridie Kalend. intercalaris; biduo post aut, ut statim de iure aliquis cucurrerit, non toto triduo dcc milia passuum conficiuntur.
O rem incredibilem! o cupiditatem inconsideratam! o nuntium volucrem! administri et satellites Sex. Naevi Roma trans Alpis in Sebagninos biduo veniunt. O hominem fortunatum qui eius modi nuntios seu potius Pegasos habeat!
hic ego, si Crassi omnes cum Antoniis exsistant, si tu, L. Philippe, qui inter illos florebas, hanc causam voles cum Hortensio dicere, tamen superior sim necesse est; non enim, quem ad modum putatis, omnia sunt in eloquentia; est quaedam tamen ita perspicua veritas ut eam infirmare nulla res possit.