Carmina
Catullus
Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.
- saviolum tristi tristius elleboro.
- quam quoniam poenam misero proponis amori,
- nunquam iam posthac basia subripiam.
- Caelius Aufilenum et Quintius Aufilenam
- flos Veronensum depereunt iuvenum,
- hic fratrem, ille sororem. hoc est quod dicitur illud
- fraternum vere dulce sodalicium.
- cui faveam potius? Caeli, tibi: nam tua nobis
- per facta exhibita est unica amicitia
- cum vesana meas torreret flamma medullas.
- sis felix, Caeli, sis in amore potens.
- Multas per gentes et multa per aequora vectus
- advenio has miseras, frater, ad inferias,
- ut te postremo donarem munere mortis
- et mutam nequiquam adloquerer cinerem,
- quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum,
- heu miser indigne frater adempte mihi.
- nunc tamen interea haec, prisco quae more parentum
- tradita sunt tristi munere ad inferias,
- accipe fraterno multum manantia fletu