Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. nilo mundius hoc, nihiloque immundius illud,
  2. verum etiam culus mundior et melior:
  3. nam sine dentibus est. hoc dentis sesquipedalis,
  4. gingivas vero ploxeni habet veteris,
  5. praeterea rictum qualem diffissus in aestu
  6. meientis mulae cunnus habere solet.
  7. hic futuit multas et se facit esse venustum,
  8. et non pistrino traditur atque asino?
  9. quem si qua attingit, non illam posse putemus
  10. aegroti culum lingere carnificis?
  1. In te, si in quemquam, dici pose, putide Victi,
  2. id quod verbosis dicitur et fatuis:
  3. ista cum lingua, si usus veniat tibi, possis
  4. culos et crepidas lingere carpatinas.
  5. si nos omnino vis omnes perdere, Victi,
  6. hiscas: omnino quod cupis efficies.