Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. et laxas scombris saepe dabunt tunicas.
  2. parva mei mihi sint cordi monumenta sodalis:
  3. at populus tumido gaudeat Antimacho.
  1. Si quicquam mutis gratum acceptumve sepulcris
  2. accidere a nostro, Calve, dolore potest,
  3. quo desiderio veteres renovamus amores
  4. atque olim missas flemus amicitias,
  5. certe non tanto mors immatura dolori est
  6. Quintiliae, quantum gaudet amore tuo.
  1. Non (ita me di ament) quicquam referre putavi
  2. utrumne os an culum olfacerem Aemilio.
  3. nilo mundius hoc, nihiloque immundius illud,
  4. verum etiam culus mundior et melior:
  5. nam sine dentibus est. hoc dentis sesquipedalis,
  6. gingivas vero ploxeni habet veteris,
  7. praeterea rictum qualem diffissus in aestu
  8. meientis mulae cunnus habere solet.
  9. hic futuit multas et se facit esse venustum,
  10. et non pistrino traditur atque asino?
  11. quem si qua attingit, non illam posse putemus