Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. nunc iam illa non vult: tu quoque, impotens, noli,
  2. nec quae fugit sectare, nec miser vive,
  3. sed obstinata mente perfer, obdura.
  4. vale, puella! iam Catullus obdurat,
  5. nec te requiret nec rogabit invitam:
  6. at tu dolebis, cum rogaberis nulla.
  7. scelesta, vae te! quae tibi manet vita!
  8. quis nunc te adibit? cui videberis bella?
  9. quem nunc amabis? cuius esse diceris?
  10. quem basiabis? cui labella mordebis?
  11. at tu, Catulle, destinatus obdura.