Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. savia comminxit spurca saliva tua.
  2. verum id non impune feres: nam te omnia saecla
  3. noscent et qui sis fama loquetur anus.
  1. Lesbius est pulcher: quid ni? quem Lesbia malit
  2. quam te cum tota gente, Catulle, tua.
  3. sed tamen hic pulcher vendat cum gente Catullum,
  4. si tria notorum savia reppererit.
  1. Quid dicam, Gelli, quare rosea ista labella
  2. Hiberna fiant candidiora nive,
  3. mane domo cum exis et cum te octava quiete
  4. e molli longo suscitat hora die?
  5. nescio quid certe est: an vere fama susurrat
  6. grandia te medii tenta vorare viri?
  7. sic certe est: clamant Victoris rupta miselli
  8. ilia, et emulso labra notata sero.
  1. Nemone in tanto potuit populo esse, Iuventi,
  2. bellus homo quem tu diligere inciperes
  3. praeterquam iste tuus moribunda ab sede Pisauri
  4. hospes inaurata pallidior statua?
  5. qui tibi nunc cordi est, quem tu praeponere nobis