Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. cum puero ut bello bella puella cubet.
  2. Gallus homo est stultus nec se videt esse maritum,
  3. qui patruus patrui monstret adulterium.
  1. ---
  2. Sed nunc id doleo quod purae pura puellae
  3. savia comminxit spurca saliva tua.
  4. verum id non impune feres: nam te omnia saecla
  5. noscent et qui sis fama loquetur anus.
  1. Lesbius est pulcher: quid ni? quem Lesbia malit
  2. quam te cum tota gente, Catulle, tua.
  3. sed tamen hic pulcher vendat cum gente Catullum,
  4. si tria notorum savia reppererit.