Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. nam quaecumque homines bene cuiquam aut dicere possunt
  2. aut facere, haec a te dictaque factaque sunt:
  3. omnia quae ingratae perierunt credita menti.
  4. quare cur tu te iam amplius excrucies?
  5. quin tu animo offirmas atque istinc teque reducis
  6. et dis invitis desinis esse miser?