Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. nunc te cognovi: quare etsi impensius uror,
  2. multo mi tamen es vilior et levior.
  3. qui potis est? inquis. quod amantem iniuria talis
  4. cogit amare magis, sed bene velle minus.
  1. Desine de quoquam quicquam bene velle mereri
  2. aut aliquem fieri posse putare pium.
  3. omnia sunt ingrata, nihil fecisse benigne:
  4. immo etiam taedet, taedet obestque magis:
  5. ut mihi, quem nemo gravius nec acerbius urget
  6. Quam modo qui me unum atque unicum amicum habuit.
  1. Gellius audierat patruum obiurgare solere,
  2. si quis delicias diceret aut faceret.
  3. hoc ne ipsi accideret, patrui perdepsuit ipsam
  4. uxorem et patruum reddidit Harpocratem.
  5. quod voluit fecit: nam, quamvis irrumet ipsum
  6. nunc patruum, verbum non faciet patruus.
  1. Huc est mens deducta tua, mea Lesbia, culpa,
  2. atque ita se officio perdidit ipsa suo,
  3. ut iam nec bene velle queat tibi, si optuma fias,
  4. nec desistere amare, omnia si facias.