Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. ne vestrum scabra tangat robigine nomen
  2. haec atque illa dies atque alia atque alia.
  3. huc addent divi quam plurima, quae Themis olim
  4. antiquis solita est munera ferre piis:
  5. sitis felices et tu simul et tua vita
  6. et domus, in qua nos lusimus et domina,
  7. et qui principio nobis † terram dedit aufert,
  8. a quo sunt primo omnia nata bona,
  9. et longe ante omnes mihi quae me carior ipso est,
  10. lux mea, qua viva vivere dulce mihi est.