Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. atqui nec divis homines componier aequum est
  2. ---ingratum tremuli tolle parentis onus.
  3. nec tamen illa mihi dextra deducta paterna
  4. fragrantem Assyrio venit odore domum,
  5. sed furtiva dedit mira munuscula nocte
  6. ipsius ex ipso dempta viri gremio.
  7. quare illud satis est, si nobis is datur unis
  8. quem lapide illa diem candidiore notat.
  9. hoc tibi quod potui confectum carmine munus
  10. pro multis, Alli, redditur officiis,
  11. ne vestrum scabra tangat robigine nomen
  12. haec atque illa dies atque alia atque alia.
  13. huc addent divi quam plurima, quae Themis olim
  14. antiquis solita est munera ferre piis:
  15. sitis felices et tu simul et tua vita
  16. et domus, in qua nos lusimus et domina,
  17. et qui principio nobis † terram dedit aufert,
  18. a quo sunt primo omnia nata bona,
  19. et longe ante omnes mihi quae me carior ipso est,
  20. lux mea, qua viva vivere dulce mihi est.