Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. quod miserae oblitae molli sub veste locatum,
  2. dum adventu matris prosilit, excutitur;
  3. atque illud prono praeceps agitur decursu,
  4. huic manat tristi conscius ore rubor.
  1. Omnia qui magni dispexit lumina mundi,
  2. qui stellarum ortus comperit atque obitus,
  3. flammeus ut rapidi solis nitor obscuretur,
  4. ut cedant certis sidera temporibus,
  5. ut Triviam furtim sub Latmia saxa relegans
  6. dulcis amor gyro devocet aerio,
  7. idem me ille Conon caelesti in lumine vidit
  8. e Bereniceo vertice caesariem
  9. fulgentem clare, quam cunctis illa deorum
  10. levia protendens bracchia pollicita est,
  11. qua rex tempestate novo auctus hymenaeo
  12. vastatum finis iuerat Assyrios,
  13. dulcia nocturnae portans vestigia rixae
  14. quam de virgineis gesserat exuviis.
  15. estne novis nuptis odio Venus, atque parentum
  16. frustrantur falsis gaudia lacrimulis