Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. Peliaco quondam prognatae vertice pinus
  2. dicuntur liquidas Neptuni nasse per undas
  3. Phasidos ad fluctus et fines Aeeteos,
  4. cum lecti iuvenes, Argivae robora pubis,
  5. auratam optantes Colchis avertere pellem
  6. ausi sunt vada salsa cita decurrere puppi,
  7. caerula verrentes abiegnis aequora palmis.
  8. diva quibus retinens in summis urbibus arces
  9. ipsa levi fecit volitantem flamine currum,
  10. pinea coniungens inflexae texta carinae.
  11. illa rudem cursu prima imbuit Amphitriten.
  12. quae simul ac rostro ventosum proscidit aequor
  13. tortaque remigio spumis incanduit unda,
  14. emersere freti candenti e gurgite vultus
  15. aequoreae monstrum Nereides admirantes.
  16. illa, siqua alia, viderunt luce marinas
  17. mortales oculis nudato corpore nymphas
  18. nutricum tenus exstantes e gurgite cano.
  19. tum Thetidis Peleus incensus fertur amore,
  20. tum Thetis humanos non despexit hymenaeos,