Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. miser ah miser, querendum est etiam atque etiam, anime.
  2. quod enim genus figurae est ego non quod obierim?
  3. ego mulier, ego adulescens, ego ephebus, ego puer,
  4. ego gymnasi fui flos, ego eram decus olei:
  5. mihi ianuae frequentes, mihi limina tepida,
  6. mihi floridis corollis redimita domus erat,
  7. linquendum ubi esset orto mihi sole cubiculum.
  8. ego nunc deum ministra et Cybeles famula ferar?
  9. ego maenas, ego mei pars, ego vir sterilis ero?
  10. ego viridis algida Idae nive amicta loca colam?
  11. ego vitam agam sub altis Phrygiae columinibus,
  12. ubi cerva silvicultrix, ubi aper nemorivagus?
  13. iam iam dolet quod egi, iam iamque paenitet.”
  14. roseis ut huic labellis sonitus citus abiit
  15. geminas deorum ad aures nova nuntia referens,
  16. ibi iuncta iuga resoluens Cybele leonibus
  17. laevumque pecoris hostem stimulans ita loquitur.
  18. “Agedum,” inquit, “age ferox i, fac ut hunc furor agitet,
  19. fac uti furoris ictu reditum in nemora ferat,
  20. mea libere nimis qui fugere imperia cupit.