Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  • Vesper adest: iuvenes, consurgite: vesper Olympo
  • exspectata diu vix tandem lumina tollit.
  • surgere iam tempus, iam pinguis linquere mensas;
  • iam veniet virgo, iam dicetur hymenaeus.
  • Hymen O Hymenaee, Hymen ades O Hymenaee.
  • cernitis, innuptae, iuvenes? consurgite contra:
  • nimirum Oetaeos ostendit Noctifer ignes.
  • sic certe est: viden ut perniciter exsiluere?
  • non temere exsiluere; canent quod vincere par est.
  • Hymen O Hymenaee, Hymen ades O Hymenaee.
  • non facilis nobis, aequales, palma parata est:
  • adspicite, innuptae secum ut meditata requirunt.
  • non frustra meditantur; habent memorabile quod sit.
  • nec mirum, penitus quae tota mente laborant.
  • nos alio mentes, alio divisimus aures:
  • iure igitur vincemur; amat victoria curam.
  • quare nunc animos saltem convertite vestros:
  • dicere iam incipient, iam respondere decebit.
  • Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee.
  • Hespere, qui caelo fertur crudelior ignis?