Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  • Ille mi par esse deo videtur,
  • ille, si fas est, superare divos
  • qui sedens adversus identidem te
  • spectat et audit
  • dulce ridentem, misero quod omnis
  • eripit sensus mihi: nam simul te,
  • Lesbia, adspexi, nihil est super mi
  • ---
  • lingua sed torpet, tenuis sub artus
  • flamma demanat, sonitu suopte
  • tintinant aures, gemina teguntur
  • lumina nocte.
  • otium, Catulle, tibi molestum est:
  • otio exsultas nimiumque gestis.
  • otium et reges prius et beatas
  • perdidit urbes.