Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. atqui putate: namque totius vobis
  2. frontem tabernae sopionibus scribam.
  3. puella nam mi, quae meo sinu fugit,
  4. amata tantum quantum amabitur nulla,
  5. pro qua mihi sunt magna bella pugnata,
  6. consedit istic. hanc boni beatique
  7. omnes amatis, et quidem, quod indignum est,
  8. omnes pusilli et semitarii moechi:
  9. tu praeter omnes une de capillatis,
  10. cuniculosae Celtiberiae fili,
  11. Egnati, opaca quem bonum facit barba
  12. et dens Hibera defricatus urina.
  1. Male est, Cornifici, tuo Catullo,
  2. male est me hercule ei et laboriose,
  3. et magis magis in dies et horas.
  4. quem tu, quod minimum facillimumque est,
  5. qua solatus es adlocutione?
  6. irascor tibi. sic meos amores?
  7. paulum quid libet adlocutionis,
  8. maestius lacrimis Simonideis.