Carmina
Catullus
Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.
- eheu, quid faciant, dic, homines, cuive habeant fidem?
- certe tute iubebas animam tradere, inique, me
- inducens in amorem, quasi tuta omnia mi forent.
- idem nunc retrahis te ac tua dicta omnia factaque
- ventos irrita ferre ac nebulas aerias sinis.
- si tu oblitus es, at di meminerunt, meminit Fides,
- quae te ut paeniteat postmodo facti faciet tui.
- Paene insularum, Sirmio, insularumque
- ocelle, quascumque in liquentibus stagnis
- marique vasto fert uterque Neptunus,
- quam te libenter quamque laetus inviso,
- vix mi ipse credens Thyniam atque Bithynos
- liquisse campos et videre te in tuto!
- o quid solutis est beatius curis,
- cum mens onus reponit, ac peregrino
- labore fessi venimus larem ad nostrum
- desideratoque adquiescimus lecto?
- hoc est quod unum est pro laboribus tantis.
- salve, o venusta Sirmio, atque ero gaude;
- gaudete vosque, o Lydiae lacus undae;