Carmina
Catullus
Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.
- Alfene immemor atque unanimis false sodalibus,
- iam te nil miseret, dure, tui dulcis amiculi?
- iam me prodere, iam non dubitas fallere, perfide?
- nec facta impia fallacum hominum caelicolis placent;
- quae tu neglegis, ac me miserum deseris in malis.
- eheu, quid faciant, dic, homines, cuive habeant fidem?
- certe tute iubebas animam tradere, inique, me
- inducens in amorem, quasi tuta omnia mi forent.
- idem nunc retrahis te ac tua dicta omnia factaque
- ventos irrita ferre ac nebulas aerias sinis.
- si tu oblitus es, at di meminerunt, meminit Fides,
- quae te ut paeniteat postmodo facti faciet tui.